Why God Became Man

Anselm of Canterbury

Why God Became Man

Anselm of Canterbury (1033–1109)

Cur Deus Homo

First published 1098

Anselm's dialogue with Boso on the fittingness and necessity of the Incarnation and Christ's satisfaction for humanity.


Praefatio I: Preface

Book I

Chapter I

Chapter II

Chapter III

Chapter IV

Chapter V

Chapter VI

Chapter VII

Chapter VIII

Chapter IX

Chapter X

Chapter XI

Chapter XII

Chapter XIII

Chapter XIV

Chapter XV

Chapter XVI

Chapter XVII

Chapter XVIII

ANS. Si angeli, antequam quidam illorum caderent, erant in illo profecto, de quo diximus, numero; non sunt homines facti, nisi pro restauratione angelorum perditorum; et palam est quia non erunt plures illis. Si autem ille numerus non erat in illis omnibus angelis, complendum est de hominibus, et quod periit, et quod prius deerat; erunt electi homines plures reprobis angelis: et sic dicemus quia non fuerunt homines facti tantum ad restaurandum numerum imminutum, sed etiam ad perficiendum nondum perfectum.

BOS. Quid potius tenendum est: an quod angeli prius facti sint in numero perfecto, an non?

ANS. Quod mihi videtur, dicam.

BOS. Non possum a te plus exigere.

ANS. Si homo factus est post casum malorum angelorum, sicut quidam intelligunt in Genesi; non video posse me per hoc probare alterum horum determinate. Potest enim (ut puto) esse quod angeli prius fuerint in numero perfecto, et postea factus sit homo propter restaurandum imminutum eorum numerum: et potest esse quod non fuerint in numero perfecto; quia differebat Deus, sicut adhuc differt, illum implere numerum, facturus humanam naturam suo tempore. Unde, aut solummodo numerum nondum integrum perficeret; aut, etiam si minueretur, restitueret. Si autem tota creatura simul facta est; et dies illi, in quibus Moyses istum mundum non simul factum esse videtur dicere, aliter sunt intelligendi, quam sicut videmus istos dies, in quibus vivimus: intelligere nequeo quomodo facti sint angeli in illo perfecto numero. Quippe si ita esset, videtur mihi quia ex necessitate, aut aliqui homines vel angeli casuri erant; aut plures essent in illa coelesti civitate, quam illa perfecti numeri convenientia exigeret. Si ergo omnia simul facta sunt; sic videntur angeli, et duo primi homines in numero imperfecto fuisse; ut hominibus, si nullus caderet angelus, quod deerat solum perficeretur, et si aliquis periret, hoc quoque, quod caderet, restitueretur: et hominis natura, quae infirmior erat, quasi Deum excusaret, atque diabolum confunderet; si ille suum casum infirmitati suae imputaret, cum ipsa infirmior staret: ac, si et eadem ipsa caderet, multo magis Deum defenderet contra diabolum, et contra seipsam: cum ipsa facta valde infirmior et mortis, in electis de tanta infirmitate tanto altius ascenderet quam unde diabolus cecidisset; quanto boni angeli quorum aequalitas ei debetur, profecerunt post ruinam malorum, quia perseveraverunt. Ex his rationibus potius mihi videtur quia in angelis non fuit ille perfectus numerus, quo civitas illa superna perficeretur: quoniam si homo simul cum angelis factus non est; sic possibile est esse, et si simul facti sunt, quo magis putant multi, quoniam legitur: Qui vivit in aeternum, creavit omnia simul : videtur necesse esse. Sed et si perfectio mundanae creaturae non tantum est intelligenda in numero individuorum, quantum in numero naturarum, necesse est humanam naturam aut ad complementum ejusdem perfectionis esse factam, aut illi superabundare: quod de minimi vermiculi natura dicere non audemus. Quare pro seipsa ibi facta est, et non solum pro restaurandis individuis alterius naturae. Unde palam est quia etiamsi angelus nullus periisset, homines tamen in coelesti civitate suum locum habuissent. Sequitur itaque quia in angelis, antequam quidam illorum caderent, non erat ille perfectus numerus: alioquin necesse erat ut aut homines, aut angeli aliqui caderent: quoniam extra numerum perfectum ibi nullus manere poterat.

BOS. Nonnihil effecisti.

ANS. Est et alia ratio, ut mihi videtur, quae non parum suffragatur illi sententiae, quae angelos non esse factos in perfecto numero existimat.

BOS. Dic illam.

ANS. Si angeli in illo perfecto numero facti sunt, et nullatenus facti sunt homines, nisi pro restauratione perditorum angelorum, palam est quia, nisi angeli, ab illa beattiudine cecidissent, homines ad illam non ascenderent.

BOS. Hoc constat.

ANS. Si quis vero dixerit quia tantum laetabuntur electi homines de angelorum perditione, quantum gaudebunt de sua assumptione, quoniam absque dubio haec non esset, nisi illa fuisset, quomodo poterunt ab hac perversa gratulatione defendi? Aut quomodo dicemus angelos, qui ceciderunt, ex hominibus restauratos; si illi sine hoc vitio permansuri erant, si non cecidissent, id est sine gratulatione de casu aliorum; isti vero sine illo esse non poterunt? Imo qualiter cum hoc vitio beati esse debebunt? Deinde qua audacia dicemus Deum non velle, aut non posse, hanc restaurationem sine hoc vitio facere?

BOS. Nonne similiter est in gentibus, quae ad fidem vocatae sunt, quia illam Judaei repulerunt?

ANS. Non; nam si omnes Judaei credidissent, Gentes tamen vocarentur: quia in omni gente qui timet Deum et operatur justitiam acceptus est illi . Sed quoniam Judaei apostolos contempserunt, ea tunc fuit occasio ut ad Gentes illi converterentur.

BOS. Nullo modo video quid contra haec dicere possim.

ANS. Unde tibi videtur accidere singularis illa laetitia de alieno casu?

BOS. Unde, nisi quia certus erit unusquisque, quoniam ubi erit nullatenus esset, nisi alius inde cecidisset?

ANS. Si ergo hanc certitudinem nullus haberet, non esset unde ullus de alieno damno gauderet.

BOS. Ita videtur.

ANS. Putasne aliquem illorum habiturum hanc certitudinem; si multo plures erunt, quam qui ceciderunt?

BOS. Nequaquam possum opinari quod eam habeat, aut habere debeat. Quomodo namque quis poterit scire utrum pro restaurando quod imminutum erat, aut pro complendo quod nondum perfectum erat de illo numero constituendae civitatis, sit factus: sed omnes certi erunt se factos esse ad perficiendam illam civitatem?

ANS. Ergo si plures erunt quam reprobi angeli nullus poterit aut debebit scire se non esse ibi assumptum, nisi pro alieno casu.

BOS. Verum est.

ANS. Non igitur habebit aliquis cur gaudere debeat de alterius perditione.

BOS. Ita sequitur.

ANS. Cum itaque videamus quia si plures erunt homines electi quam sint reprobi Angeli, illa non sequatur inconvenientia quam sequi necesse est, si plures non erunt: et cum impossibile sit ullum in illa civitate futurum inconveniens, videtur necesse esse ut angeli non sint facti illo perfecto numero, et plures futuri sint beati homines, quam sint miseri angeli.

BOS. Non video qua ratione hoc negari queat.

ANS. Aliam adhuc ejusdem sententiae posse dici puto rationem.

BOS. Hanc quoque proferre debes.

ANS. Credimus hanc mundi molem corpoream in melius renovandam; nec hoc futurum esse, donec impleatur numerus electorum hominum, et illa beata perficiatur civitas; nec post ejus perfectionem differendum. Unde colligi potest, Deum ab initio proposuisse ut utrumque simul perficeret; quatenus et minor, quae Deum non sentiret, natura ante majorem, quae Deo frui deberet, nequaquam perficeretur; et in majoris perfectione, mutata in melius, suo quodam modo quasi congratularetur; imo omnis creatura de tam gloriosa et tam admirabili sui consummatione ipsi Creatori, et sibi invicem, quaeque suo modo aeterne congaudendo jucundaretur; quatenus quod voluntas in rationali natura sponte facit, hoc et jam insensibilis creatura per Dei dispositionem naturaliter exhiberet. Solemus namque in majorem nostrorum exaltatione congaudere: ut cum in natalitiis sanctorum exsultatione festiva jucundamur de gloria eorum laetantes. Quam sententiam illud adjuvare videtur: quia si Adam non peccasset, differret tamen Deus illam civitatem perficere, donec, completo ex hominibus, quem exspectabat, numero, ipsi quoque homines in corporum, ut ita dicam, immortalem transmutarentur immortalitatem. Habebant enim in paradiso quamdam immortalitatem, id est, potestatem non moriendi: sed non erat immortalis haec potestas, quia poterat mori, ut, scilicet, ipsi non possent mori. Sed si ita est, ut, videlicet, rationem illam et beatam civitatem, et hanc mundanam insensibilemque naturam Deus ab initio proposuerit simul perficere: videtur quia aut illa civitas non erat completa in numero angelorum ante malorum ruinam; sed exspectabat Deus ut eam de hominibus compleret, quando corpoream mundi naturam in melius mutaret: aut si perfecta erat in numero, non perfecta erat in confirmatione; et differenda erat ejus confirmatio, etiam si nullus in ea peccasset, usque ad eam mundi, quam exspectamus, renovationem: aut si non diutius illa confirmatio differenda erat, acceleranda erat mundana renovatio, ut cum eadem confirmatione fieret. Sed quod mundum noviter factum statim Deus renovare, et eas res, quae post renovationem illam non erunt, in ipso initio, antequam appareret cur factae essent destruere instituerit, omni caret ratione. Sequitur ergo quia angeli non ita fuerunt in numero perfecto, ut eorum confirmatio non diu differetur propterea quia mundi novi renovationem mox oporteret fieri: quod non convenit. Quod autem eamdem confirmationem usque ad mundi futuram renovationem differre Deus voluerit, inconveniens videtur, praesertim cum illam in aliquibus tam cito perfecerit; et cum intelligi possit quia in primis hominibus quando peccaverunt, illam fecisset, si non peccassent, sicut fecit in perseverantibus angelis. Quamvis enim nondum proveherentur ad illam aequalitatem angelorum, ad quam perventuri erant homines, cum perfectus esset numerus de illis assumendus. In illa tamen justitia, in qua erant, videtur quod si vicissent ut non peccarent tentati; ita confirmarentur cum omni propagine sua, ut ultra peccare non possent: quemadmodum quia victi peccaverunt, sic infirmati sunt, ut, quantum in ipsis est, sine peccato esse non possint. Quis enim audeat dicere plus valere injustitiam ad alligandum in servitute hominem in prima suasione sibi consentientem, quam valeret justitia ad confirmandum eum in libertate, sibi in eadem prima tentatione adhaerentem? Nam quemadmodum quoniam humana natura tota erat in parentibus primis, tota in illis victa est ut peccaret (excepto illo solo homine, quem Deus sicut scivit sine viri semine de Virgine facere, sic scivit a peccato Adae secernere); ita in eisdem tota vicisset, si non peccassent. Restat ergo ut non completa in illo primo numero angelorum superna civitas, sed de hominibus complenda fuisse dicatur. Quae si rata sunt, plures erunt electi homines, quam sint reprobi angeli.

BOS. Rationabilia mihi valde videntur quae dicis: sed quid dicemus; quia legitur de Deo: Constituit terminos populorum juxta numerum filiorum Israel? Quod quidam, quia pro filiorum Israel invenitur angelorum Dei, sic exponunt; ut secundum numerum bonum angelorum, assumendus intelligatur numerus electorum hominum.

ANS. Hoc non repugnat praedictae sententiae, si certum non est quod totidem angeli cecidissent, quot remanserunt. Nam si plures sint Angeli electi, quam reprobi; et necesse est ut reprobos electi homines restaurent; et potest fieri ut beatorum numero coaequentur; et sic plures erunt homines justi quam angeli injusti. Sed memento quo pacto incoepi tuae respondere quaestioni: ut, videlicet, si quid dixero quod major non confirmet auctoritas, quamvis illud ratione probare videar, non alia certitudine accipiatur, nisi quia interim mihi ita videtur, donec mihi Deus melius aliquo modo revelet. Certus enim sum, si quid dico quod sacrae Scripturae absque dubio contradicat, quia falsum est: nec illud tenere volo, si cognovero. Sed si in illis rebus de quibus diversa sentiri possunt sine periculo, sicut est illud unde nunc agimus: si enim nescimus utrum plures homines eligendi sint quam sint angeli perditi, an non, et alterum horum aestimamus magis quam alterum, nullum puto esse animae periculum: si, inquam, in hujusmodi rebus sic exponimus divina dicta, ut diversis sententiis favere videantur, nec alicubi invenitur, ubi quid indubitanter tenendum sit determinent, non arbitror reprehendi debere. Illud autem quod dixisti: Constituit terminos populorum, seu gentium, juxta numerum angelorum Dei, quod in alia translatione legitur, juxta numerum filiorum Israel: quoniam ambae translationes aut idem significant, aut diversa sine repugnantia, ita intelligendum est, ut et per angelos Dei, et per filios Israel, angeli boni significentur tantummodo, aut soli homines electi, aut simul angeli et electi homines, tota, scilicet, illa civitas superna. Aut per angelos Dei, sancti angeli tantum; et per filios Israel, soli homines justi. Aut soli angeli per filios Israel, et justi homines per angelos Dei. Si boni angeli tantum designantur per utrumque, idem est quod si solum per angelos Dei; si vero tota coelestis civitas, hic est sensus, quia tandiu assumentur populi, id est, multitudines electorum hominum, aut tandiu erunt populi in hoc saeculo; donec de hominibus praedestinatus numerus illius civitatis nondum perfectus compleatur. Sed non video nunc quomodo soli angeli, aut simul angeli et homines sancti per filios Israel intelligantur: sanctos autem homines filios Israel, sicut filios Abrahae vocari non est alienum. Qui angeli quoque Dei per hoc recte possunt vocari, quia vitam angelicam imitantur, atque similitudo et aequalitas angelorum illis promittitur in coelo, et quia omnes juste viventes angeli Dei sunt. Unde et ipsi confessores, aut martyres dicuntur: qui enim confitetur et testatur veritatem, Dei nuntius, id est, angelus ejus est. Et si malus homo dicitur diabolus, sicut de Juda dicit Dominus propter similitudinem malitiae, cur non etiam bonus homo dicetur angelus, propter imitationem justitiae? Quare possumus, ut puto, dicere Deum constituisse terminos populorum, juxta numerum electorum hominum: quia tandiu erunt populi, et erit in hoc mundo hominum procreatio, donec numerus eorumdem electorum hominum compleatur; et eo completo cessabit hominum generatio, quae fit in hac vita. At si per angelos Dei, intelligimus sanctos angelos tantum, et per filios Israel, tantummodo justos homines, duobus modis intelligi potest quia constituit Deus terminos populorum juxta numerum angelorum Dei; aut quia tantus populus, id est, tot homines assumentur, quot sunt sancti angeli Dei, aut quia tandiu erunt populi, donec numerus angelorum Dei compleatur ex hominibus? Et hoc uno solo modo exponi posse video: Constituit terminos populorum, juxta numerum filiorum Israel, id est, quia (sicut supra dictum est) tandiu erunt populi in hoc saeculo, donec numerus sanctorum hominum assumatur. Et colligitur ex utraque translatione quia tot homines assumentur, quot remanserunt angeli. Unde tamen non sequitur, quamvis perditi angeli ex hominibus restaurandi sint, tot angelos cecidisse quot perseveraverunt. Quod tamen si dicitur, inveniendum erit quomodo ratae non sint supra positae rationes, quae videntur ostendere non fuisse in angelis, priusquam illorum quidam caderent, illum perfectum numerum, quem supra dixi; et plures homines electos futuros, quam sint mali angeli.

BOS. Non me poenitet quia coegi te ut de angelis haec diceres; nam non frustra factum est: nunc redi ad id unde digressi sumus.

Chapter XIX

Chapter XX

Chapter XXI

Chapter XXII

Chapter XXIII

Chapter XXIV

Chapter XXV

Book II

Chapter I

Chapter II

Chapter III

Chapter IV

Chapter V

Chapter VI

Chapter VII

Chapter VIII

Chapter IX

Chapter X

Chapter XI

Chapter XII

Chapter XIII

Chapter XIV

Chapter XV

Chapter XVI

Chapter XVII

Caput XVIII: Chapter XVIII (a)

Caput XIX: Chapter XVIII (b)

Chapter XIX

Chapter XX

Chapter XXI

Chapter XXII

↑ Top of work