Why God Became Man
Anselm of Canterbury (1033–1109)
Cur Deus Homo
First published 1098
Anselm's dialogue with Boso on the fittingness and necessity of the Incarnation and Christ's satisfaction for humanity.
Praefatio I: Preface
Book I
Chapter I
Chapter II
Chapter III
Chapter IV
Chapter V
Chapter VI
Chapter VII
Chapter VIII
Chapter IX
Chapter X
Chapter XI
Chapter XII
Chapter XIII
Chapter XIV
Chapter XV
Chapter XVI
Chapter XVII
Chapter XVIII
Chapter XIX
Chapter XX
Chapter XXI
Chapter XXII
Chapter XXIII
Chapter XXIV
Chapter XXV
Book II
Chapter I
Chapter II
Chapter III
Chapter IV
Chapter V
Chapter VI
Chapter VII
Chapter VIII
Chapter IX
Chapter X
Chapter XI
Chapter XII
Chapter XIII
BOS. Verum in hac similitudine, quam habere debet cum hominibus, dic utrum ignorantiam quoque, sicut alias infirmitates nostras, habiturus sit?
ANS. Quid dubitas de Deo, utrum sit omnia sciens?
BOS. Quia quamvis sit immortalis futurus ex divina natura, mortalis tamen erit ex humana. Nam cur non similiter poterit illis homo esse vere ignorans, sicut vere mortalis erit?
ANS. Illa hominis assumptio in unitatem personae Dei non nisi sapienter a summa sapientia fiet; et ideo non assumet in homine quod nullo modo utile, sed valde noxium est ad opus quod idem homo facturus est. Ignorantia namque ad nihilum illi utilis esset, sed ad multa noxia: quomodo enim tot et tanta opera, quae facturus est, faciet sine summa sapientia, aut quomodo illi homines credent, si eum scient nescium? Si autem nesciunt, ad quid erit ei utilis ignorantia illa? Deinde, si nihil amatur nisi quod cognoscitur: sicut nihil erit boni quod non amet, ita nullum bonum erit quod ignoret. Bonum autem nemo perfecte novit, nisi qui illud a malo scit discernere: hanc quoque discretionem nullus scit facere, qui malum ignorat. Sicut igitur ille, de quo loquimur, omne perfecte sciet bonum: ita nullum ignorabit malum. Omnem igitur habebit scientiam, quamvis eam publice in hominum conversatione non ostendat.
BOS. Hoc in majori aetate ita videtur, sicut dicis: sed in infantia, sicut non erit tempus congruum, ut in illo appareat sapientia, ita non erit opus, et ideo nec congruum ut illam habeat.
ANS. Nonne dixi quia sapienter fiet illa incarnatio? Sapienter namque assumet Deus mortalitatem; qua sapienter, quia valde utiliter, utetur. Ignorantiam vero non poterit assumere sapienter: quia nunquam est utilis, sed semper noxia: nisi forte cum per eam mala voluntas, quae nunquam in illo erit, ab effectu restringitur. Nam, etsi aliquando ad aliud non nocet, hoc solo tamen nocet, quia scientiae bonum aufert: et ut breviter absolvam quod quaeris: ex quo homo ille erit, plenus Deo semper, ut seipso erit, unde nunquam erit sine ejus potentia, et fortitudine, et sapientia.
BOS. Quamvis hoc in Christo semper fuisse non dubitarem, ideo tamen quaesivi ut de hoc quoque rationem audirem. Saepe namque aliquid esse certi sumus; et tamen hoc ratione probare nescimus.