Why God Became Man
Anselm of Canterbury (1033–1109)
Cur Deus Homo
First published 1098
Anselm's dialogue with Boso on the fittingness and necessity of the Incarnation and Christ's satisfaction for humanity.
Praefatio I: Preface
Book I
Chapter I
Chapter II
Chapter III
Chapter IV
Chapter V
Chapter VI
Chapter VII
Chapter VIII
Chapter IX
Chapter X
Chapter XI
Chapter XII
Chapter XIII
Chapter XIV
Chapter XV
Chapter XVI
Chapter XVII
BOS. Cur non ipsi aut, alii angeli pro illis possint restitui?
ANS. Cum videbis nostrae restaurationis difficultatem intelliges eorum reconciliationis impossibilitatem. Alii autem angeli pro illis restitui non possunt, ideo (ut taceam quomodo hoc repugnare videatur primae creationis perfectioni) quia non debent; nisi tales esse possint, quales illi fuissent, si non peccassent; cum illi nulla visa vindicta peccati perseverassent: quod post illorum casum aliis, qui pro illis restituerentur, esset impossibile. Non enim pariter laudabiles sunt, si stans in veritate, et qui nullam novit peccati poenam, et qui eam semper aspicit aeternam. Nam nequaquam putandum est bonos angelos esse confirmatos casu malorum, sed suo merito. Sicut namque, si boni cum malis peccassent, simul damnati essent: ita injusti, si cum justis stetissent, pariter conformati fuissent. Quippe si aliqui eorum, nonnisi casu aliorum, confirmandi erant, aut nullus unquam confirmaretur, aut necesse erat aliquem casurum, qui ad alios confirmandos puniretur: quae utraque absurda sunt. Illo itaque modo confirmati sunt illi, qui steterunt, quo pariter confirmati essent omnes, si stetissent: quem modum ostendi, sicut potui, ubi tractavi cur Deus diabolo perseverantiam non dedit.
BOS. Probasti malos angelos de humana natura restaurandos: et patet ex hac ratione quia non in minori numero erunt electi homines, quam sunt angeli reprobi. Sed utrum plures futuri sint, si potes, ostende.