Why God Became Man

Anselm of Canterbury

Why God Became Man

Anselm of Canterbury (1033–1109)

Cur Deus Homo

First published 1098

Anselm's dialogue with Boso on the fittingness and necessity of the Incarnation and Christ's satisfaction for humanity.


Praefatio I: Preface

Book I

Chapter I

Chapter II

Chapter III

Chapter IV

Chapter V

Chapter VI

Chapter VII

Chapter VIII

Chapter IX

Chapter X

Chapter XI

Chapter XII

ANS. Redeamus et videamus utrum sola misericordia, sine omni solutione ablati sibi honoris, deceat Deum peccata dimittere.

BOS. Non video cur non deceat.

ANS. Sic dimittere peccatum non est aliud quam non punire, et quoniam recte ordinare peccatum sine satisfactione, non est nisi punire; si non punitur, inordinatum dimittitur.

BOS. Rationabile est quod dicis.

ANS. Deum vero non decet aliquid in suo regno inordinatum dimittere.

BOS. Si aliud volo dicere, timeo peccare.

ANS. Igitur non decet Deum peccatum sic impunitum dimittere.

BOS. Ita sequitur.

ANS. Est et aliud quod sequitur, si peccatum si dimittitur impunitum; quia similiter erit apud Deum peccanti, et non peccanti: quod Deo non convenit.

BOS. Non possum negare.

ANS. Vide et hoc: Justitiam hominum nemo nescit esse sub lege, ut secundum ejus quantitatem, mensura retributionis a Deo recompensetur.

BOS. Ita credimus.

ANS. Si autem peccatum nec solvitur, nec punitur, nulli legi subjacet.

BOS. Non possum aliter intelligere.

ANS. Liberior igitur est injustitia, si sola misericordia dimittitur, quam justitia: quod valde inconveniens videtur. Ad hoc etiam extenditur haec inconvenientia, ut injustitiam Deo similem faciat, quia sicut Deus nullius legi subjacet, ita et injustitia.

BOS. Nequeo resistere rationi tuae: sed, cum Deus nobis praecipiat omnino dimittere peccantibus in nos, videtur repugnare ut hoc praecipiat nobis, quod ipsum facere non decet.

ANS. Nulla in hoc est repugnantia; quia Deus hoc praecipit nobis ut non praesumamus quod solius Dei est. Ad nullum enim pertinet vindictam facere, nisi ad illum qui Dominus est omnium: nam cum terrenae potestates hoc recte faciunt, ipse facit Deus, a quo ad hoc ipsum sunt ordinatae.

BOS. Removisti repugnantiam, quam putabam inesse; sed est aliud, ad quod tuum volo habere responsum: nam, cum Deus sic sit liber ut nulli legi, nullius subjaceat judicio, et sit ita benignus ut nihil benignius cogitari queat, et nihil sit rectum aut decens, nisi quod ipse vult: mirum videtur, si dicimus quia nullatenus vult, aut non ei licet injuriam suam dimittere, a quo etiam de his, quas aliis facimus, solemus indulgentiam petere.

ANS. Verum est quod dicis de libertate, et voluntate, et benignitate illius; sed sic eas debemus rationabiliter intelligere ut dignitati illius non videamus repugnare. Libertas enim non est nisi ad hoc, quod expedit aut quod decet; nec benignitas dicenda est, quae aliquid Deo indecens operatur. Quod autem dicitur, quia quod vult justum est, et quod non vult, justum non est; non ita intelligendum est, ut si Deus velit quodlibet inconveniens, justum sit, quia ipse vult. Non enim sequitur, si Deus vult mentiri, justum esse mentiri; sed potius Deum illum non esse. Nam nequaquam potest velle mentiri voluntas, nisi in qua corrupta est veritas, imo quae deserendo veritatem corrupta est. Cum ergo dicitur, si Deus vult mentiri, non est aliud quam si Deus est talis natura, quae velit mentiri: et idcirco non sequitur, justum esse mendacium, nisi ita intelligatur, sicut cum de duobus impossibilibus dicimus: Si hoc est, illud est; quia nec hoc, nec illud est: ut si quis dicat: Si aqua est sicca, et ignis est humidus; neutrum enim verum est. Itaque de illis tantum est verum dicere: Si Deus hoc vult, justum est: quae Deum velle non est inconveniens. Si enim vult Deus ut pluat, justum est ut pluat; et si vult ut aliquis homo occidatur, justum est ut occidatur. Quapropter si non decet Deum aliquid injuste aut inordinate facere, non pertinet ad ejus libertatem, aut benignitatem, aut voluntatem, peccantem qui non solvit Deo, quod abstulit, impunitum dimittere.

BOS. Omnia mihi aufers, quae putabam tibi posse objici.

ANS. Vide adhuc cur Deum non deceat hoc facere.

BOS. Libenter ausculto quidquid dicis.

Chapter XIII

Chapter XIV

Chapter XV

Chapter XVI

Chapter XVII

Chapter XVIII

Chapter XIX

Chapter XX

Chapter XXI

Chapter XXII

Chapter XXIII

Chapter XXIV

Chapter XXV

Book II

Chapter I

Chapter II

Chapter III

Chapter IV

Chapter V

Chapter VI

Chapter VII

Chapter VIII

Chapter IX

Chapter X

Chapter XI

Chapter XII

Chapter XIII

Chapter XIV

Chapter XV

Chapter XVI

Chapter XVII

Caput XVIII: Chapter XVIII (a)

Caput XIX: Chapter XVIII (b)

Chapter XIX

Chapter XX

Chapter XXI

Chapter XXII

↑ Top of work