Why God Became Man
Anselm of Canterbury (1033–1109)
Cur Deus Homo
First published 1098
Anselm's dialogue with Boso on the fittingness and necessity of the Incarnation and Christ's satisfaction for humanity.
Praefatio I: Preface
Book I
Chapter I
Chapter II
Chapter III
Chapter IV
Chapter V
Chapter VI
Chapter VII
Chapter VIII
Chapter IX
Chapter X
Chapter XI
Chapter XII
Chapter XIII
Chapter XIV
Chapter XV
Chapter XVI
Chapter XVII
Chapter XVIII
Chapter XIX
Chapter XX
Chapter XXI
Chapter XXII
Chapter XXIII
Chapter XXIV
Chapter XXV
Book II
Chapter I
Chapter II
Chapter III
Chapter IV
Chapter V
Chapter VI
Chapter VII
Chapter VIII
ANS. Restat nunc quaerere unde et quomodo assumet Deus humanam naturam. Aut enim assumet eam de Adam, aut faciet novum hominem, quemadmodum fecit Adam de nullo alio homine. Sed si novum hominem facit non ex Adae genere, non pertinebit ad genus humanum, quod natum est de Adam: quare non debebit satisfacere pro eo, quia non erit de eo. Sicut enim rectum est ut pro culpa hominis homo satisfaciat; ita necesse est ut satisfaciens idem sit qui peccator aut ejusdem generis: aliter namque nec Adam, nec genus ejus satisfaceret pro se. Ergo sicut Adam et Eva peccatum in omnes homines propagatum est; ita nullus, nisi vel ipsi, vel qui de illis nascitur, pro peccato hominum satisfacere debet. Quoniam ergo illi nequeunt, necesse est ut de illis sit qui hoc faciet. Amplius: sicut Adam, et totum genus ejus, per se stetisset sine sustentatione alterius creaturae, si non peccasset: ita oportet ut si idem genus resurgit post casum, per se resurgat et relevetur. Nam per quemcunque in statum suum restituatur, per illum, utique stabit, per quem statum suum recuperabit. Deus etiam, quando humanam naturam primitus fecit in solo Adam, nec feminam, ut de utroque sexu multiplicarentur homines, facere voluit nisi de ipso, aperte monstravit se nonnisi de Adam voluisse facere quod de humana natura facturus erat. Quapropter si genus Adae per aliquem relevatur hominem, qui non sit de eodem genere; non in illam dignitatem quam habiturum erat, si non peccasset Adam, et ideo non integre restaurabitur, et Dei propositum deficere videbitur, quae duo inconvenientia sunt: ergo necesse est ut de Adam assumatur homo, per quem restauretur genus Adae.
BOS. Si rationem sequimur, sicut proposuimus, hoc inevitabiliter oportet esse.
ANS. Investigemus nunc utrum assumenda sit a Deo natura hominis de patre et de matre, sicut alii sunt homines; aut de viro sine femina, aut de femina sine viro. Nam quocunque modo ex his tribus modis sit, de Adam et Eva erit, de quibus est omnis homo utriusque sexus; nec aliquis modus ex tribus his facilior est Deo quam alii, ut eo modo potius debeat assumi.
BOS. Bene procedis.
ANS. Verum non est opus multo labore, ut ostendatur quia mundius et honestius procreabitur homo ille de solo viro vel femina, quam de commistione utriusque, sicut omnes alii filii hominum.
BOS. Sufficit.
ANS. Aut ergo de solo viro, aut de sola femina assumendus est.
BOS. Aliunde non potest.
ANS. Quatuor modis potest Deus facere hominem; videlicet aut de viro et de femina, sicut assiduus usus monstrat; aut nec de viro nec de femina, sicut creavit Adam; aut de viro sine femina, sicut fecit Evam; aut de femina sine viro, quod nondum fecit. Ut igitur hunc quoque modum probet suae subjacere potestati, et ad hoc ipsum opus dilatum esse; nihil convenientius quam ut de femina sine viro assumat illum hominem quem quaerimus. Utrum autem de virgine, aut de non virgine dignius hoc fiat, non est opus disputare; sed sine omni dubitatione asserendum est quia de virgine Deum hominem nasci oportet.
BOS. Secundum placitum cordis mei loqueris.
ANS. Estne solidum hoc quod diximus; aut vanum aliquid, sicut nubes: quod dixisti nobis infideles objicere?
BOS. Nihil solidius.
ANS. Pinge igitur non super fictam vanitatem, sed super solidam veritatem, et dic quia valde convenit ut quemadmodum hominis peccatum et causa nostrae damnationis initium sumpsit a femina; ita medicina peccati, et causa nostrae salvationis nascatur de femina: ac ne mulieres desperent se pertinere ad sortem beatorum, quoniam de femina tantum malum processit, oportet ut ad reformandam spem earum, de muliere tantum bonum procedat. Pinge et hoc: Si virgo erat, quae causa fuit humano generi totius mali; multo magis decet ut virgo sit, quae causa erit totius boni. Hoc quoque pinge: Si mulier, quam fecit Deus de viro sine femina, facta est de virgine; convenit valde ut vir quoque, qui fiet de femina, sine viro fiat de virgine. Sed de picturis, quae possunt pingi super hoc, quia Deus homo de virgine muliere nasci debet, ista nunc sufficiant.
BOS. Valde pulchrae et rationabiles sunt istae picturae.