Why God Became Man
Anselm of Canterbury (1033–1109)
Cur Deus Homo
First published 1098
Anselm's dialogue with Boso on the fittingness and necessity of the Incarnation and Christ's satisfaction for humanity.
Praefatio I: Preface
Book I
Chapter I
Chapter II
Chapter III
Chapter IV
Chapter V
Chapter VI
Chapter VII
Chapter VIII
Chapter IX
Chapter X
Chapter XI
Chapter XII
Chapter XIII
Chapter XIV
Chapter XV
Chapter XVI
Chapter XVII
Chapter XVIII
Chapter XIX
Chapter XX
Chapter XXI
Chapter XXII
Chapter XXIII
Chapter XXIV
Chapter XXV
Book II
Chapter I
Chapter II
Chapter III
Chapter IV
Chapter V
Chapter VI
Chapter VII
Chapter VIII
Chapter IX
Chapter X
Chapter XI
Chapter XII
Chapter XIII
Chapter XIV
Chapter XV
Chapter XVI
Chapter XVII
BOS. Bene est de hoc. Verum adhuc mihi aliud videtur quaerendum. Diximus enim supra quia non necessitate moriturus erat, et nunc videmus quia mater ejus per ejus mortem futuram munda fuit, quod nisi illa fuisset, ipse de illa esse non potuisset. Quomodo ergo non necessitate mortuus est, qui non nisi quia moriturus erat, potuit esse? Nam si moriturus non esset, Virgo, de qua assumptus est, munda non fuisset: quoniam hoc nequaquam valuit esse, nisi veram ejus mortem credendo; nec ille de illa potuit aliter assumi. Quare, si non mortuus est ex necessitate, postquam assumptus est de Virgine, potuit non esse assumptus de Virgine, postquam est assumptus: quod non est possibile.
ANS. Si bene, quae supra dicta sunt, considerasses, sane quaestionem in illis, ut puto, solutam intellexisses.
BOS. Non video quomodo.
ANS. Nonne, quando quaesivimus utrum ille mentiri potuerit, monstravimus in mentiendo duas esse potestates; unam, videlicet, volendi mentiri, alteram mentiendi: et quoniam, cum mentiendi potestatem haberet, hoc a seipso habuit ut non posset velle mentiri; idcirco de sua justitia, qua veritatem servavit, cum esse laudandum?
BOS. Ita est.
ANS. Similiter est, in servando vitam, potestas volendi servare, et potestas servandi. Cum ergo quaeritur utrum idem Deus homo potuerit servare vitam suam, ut nunquam moreretur, dubitandum non est quia semper habuerit potestatem servandi, quamvis nequiverit velle servare, ut nunquam moreretur: et quoniam hoc a seipso habuit, ut, scilicet, velle non posset, non necessitate, sed libera potestate animam suam posuit.
BOS. Non omnino similes fuerunt in illo istae potestates, mentiendi, scilicet, et servandi vitam. Ibi enim sequitur quia, si vellet, posset mentiri: hic autem videtur quia, si non vellet, non magis hoc posset, quam posset non esse quod erat. Nam ad hoc erat homo ut moreretur; et propter hujus futurae mortis fidem de Virgine potuit assumi, sicut supra dixisti.
ANS. Quemadmodum putas illum non potuisse non mori aut necessitate mortuum esse; quia non potuit non esse quod erat: ita potes asserere illum non potuisse velle non mori, aut necessitate mori voluisse; quoniam quod erat, non esse non potuit: non enim magis ipse factus est homo ad hoc ut moreretur, quam ut vellet mori. Quapropter sicut non debes dicere quia non potuit non velle mori, aut necessitate voluit mori: sic non est dicendum quia non potuit non mori, aut necessitate mortuus est.
BOS. imo quoniam eidem subjacent rationi, scilicet, et mori, et velle mori; utrumque videtur in illo necessitate fuisse.
ANS. Quis se sponte voluit hominem facere, ut eadem immutabili voluntate moreretur, et per hujus fidem certitudinis virgo munda fieret, de qua homo ille assumeretur?
BOS. Deus Filius Dei.
ANS. Nonne monstratum est supra quod Dei voluntas nulla cogitur necessitate; sed ipsa se spontanea sua servat immutabilitate, quando dicitur aliquid necessitate facere?
BOS. Vere monstratum est. Sed videmus econtra quia quod Deus immutabiliter vult, non potest non esse, sed necesse est esse. Quapropter, si Deus voluit ut ille homo moreretur, non potuit non mori.
ANS. Ex eo quia Filius Dei assumpsit hominem ea voluntate ut moreretur, probas eumdem hominem non potuisse non mori.
BOS. Ita intelligo.
ANS. An non similiter apparuit ex his quae dicta sunt, Filium Dei et assumptum hominem unam esse personam, ut idem sit Deus et homo, Filius Dei et Virginis filius?
BOS. Sic est.
ANS. Idem igitur homo sua voluntate non potuit non mori, et mortuus est.
BOS. Negare nequeo.
ANS. Quoniam ergo voluntas Dei nulla necessitate facit aliquid, sed sua potestate et, voluntas illius fuit voluntas Dei, nulla necessitate mortuus est, sed sola sua potestate.
BOS. Argumentationibus tuis obviare nequeo: nam nec propositiones quas praemittis, nec consequentias quas infers, ullatenus infirmare valeo. Sed tamen hoc mihi semper occurrit, quod dixi: quia si vellet non mori, non magis hoc posset, quam non esse quod erat; vere namque moriturus erat: quoniam si vere non fuisset moriturus, non fuisset vera fides futurae mortis ejus, per quam et illa Virgo de qua natus est, et alii multi mundati sunt a peccato. Nam si vera non fuisset, nihil prodesse potuisset. Quapropter si potuit non mori, potuit facere non esse verum quod verum erat.
ANS. Quare verum erat, antequam moreretur, quia moriturus erat?
BOS. Quoniam hoc ipse sponte voluit et immutabili voluntate.
ANS. Si ergo, sicut dicis, idcirco non potuit non mori, quia vere moriturus erat: et ideo vere erat moriturus, quia hoc ipse sponte et immutabiliter voluit: sequitur illum non ob aliud non potuisse non mori, nisi quia immutabili voluntate voluit mori.
BOS. Ita est: sed quaecunque fuerit causa, verum est tamen quia non potuit non mori et necesse fuit illum mori.
ANS. Nimis haeres in nihilo: et (ut dici solet) quaeris nodum in scirpo.
BOS. An es oblitus quid objecerim excusationibus tuis in hujus disputationis nostrae principio: quia, videlicet, quod postulabam, non faceres doctis; sed mihi, et hoc ipsum mecum petentibus? Sustine igitur, ut pro tarditate et hebetudine nostri ingenii quaeram, quatenus mihi et illis etiam in puerilibus quaestionibus, sicut incoepisti, satisfacias.