Why God Became Man
Anselm of Canterbury (1033–1109)
Cur Deus Homo
First published 1098
Anselm's dialogue with Boso on the fittingness and necessity of the Incarnation and Christ's satisfaction for humanity.
Praefatio I: Preface
Book I
Chapter I
Chapter II
Chapter III
Chapter IV
Chapter V
Chapter VI
Chapter VII
Chapter VIII
Chapter IX
Chapter X
Chapter XI
Chapter XII
Chapter XIII
Chapter XIV
Chapter XV
Chapter XVI
Chapter XVII
Chapter XVIII
Chapter XIX
Chapter XX
Chapter XXI
Chapter XXII
Chapter XXIII
Chapter XXIV
Chapter XXV
ANS. Nonne sufficienter probatur per Christum hominem posse salvari; cum etiam infideles non negent hominem ullo modo posse fieri beatum, et satis ostensum sit quia si ponimus Christum non esse, nullo modo potest inveniri salus hominis? Aut enim per Christum, aut alio aliquo, aut nullo modo poterit homo salvus esse: quapropter si falsum est quia nullo, aut aliquo alio modo potest hoc esse, necesse est fieri per Christum.
BOS. Si quis, videns rationem quia alio modo non potest esse, et non intelligens qua ratione per Christum esse valeat, asserere velit quia nec per Christum, nec ullo modo queat hoc esse: quid huic respondebimus?
ANS. Quid respondendum est illi, qui idcirco astruit esse impossibile quod necesse est esse, quia nescit quomodo sit?
BOS. Quia insipiens est.
ANS. Contemnemdum est ergo quod dicit.
BOS. Verum est; sed hoc ipsum illi ostendendum est qua ratione sit, quod putat impossibile.
ANS. An non intelligis ex his quae supra diximus, quia necesse est aliquos homines ad beatitudinem pervenire? Nam si Deo est inconveniens hominem cum aliqua macula perducere ad hoc, ad quod illum sine omni macula fecit; ne aut boni incoepti poenitere, aut propositum implere non posse videatur: multo magis propter eamdem inconvenientiam impossibile est nullum hominem ad hoc provehi, ad quod factus est. Quapropter aut extra fidem Christianam invenienda est peccati satisfactio, qualem supra esse debere ostendimus; quod nulla ratio potest ostendere, aut indubitanter in illa esse credenda est. Quod enim necessaria ratione veraciter esse colligitur, id in nullam debet deduci dubietatem, etiam si ratio, quomodo sit, non percipitur.
BOS. Verum est quod dicis.
ANS. Quid ergo quaeris amplius?
BOS. Non ad hoc veni, ut auferas mihi fidei dubitationem; sed ut ostendas mihi certitudinis meae rationem: quapropter sicut me rationabiliter deduxisti ad hoc, ut videam hominem peccatorem hoc debere Deo pro peccato, quod et reddere nequit; et nisi reddiderit salvari non valet, ita volo me perducas illuc, ut rationabili necessitate intelligam esse oportere omnia illa, quae nobis fides catholica de Christo credere praecipit, si volumus salvari; et quid valeant ad salutem hominis; et qualiter Deus misericordia salvet hominem, cum non dimittat illi peccatum, nisi reddiderit quod propter illud debet: et ut certiores sint argumentationes tuae, sic a longe incipe, ut eas supra firmum fundamentum constituas.
ANS. Adjuvet me nunc Deus, quia tu nullatenus mihi parcis, nec consideras imbecillitatem scientiae meae, cui tam magnum opus injungis. Tentabo tamen, quandoquidem incoepi, non in me, sed in Deo confidens; et faciam quod, ipso adjuvante, potero. Sed ne fastidium haec volenti legere nimis longa continuatione generetur, a dictis dicenda alio exordio distinguamus.