Why God Became Man
Anselm of Canterbury (1033–1109)
Cur Deus Homo
First published 1098
Anselm's dialogue with Boso on the fittingness and necessity of the Incarnation and Christ's satisfaction for humanity.
Praefatio I: Preface
Book I
Chapter I
Chapter II
Chapter III
Chapter IV
Chapter V
Chapter VI
Chapter VII
Chapter VIII
Chapter IX
Chapter X
Chapter XI
Chapter XII
Chapter XIII
Chapter XIV
Chapter XV
Chapter XVI
Chapter XVII
Chapter XVIII
Chapter XIX
Chapter XX
Chapter XXI
ANS. Ponamus omnia illa, quae modo posuisti, te pro peccato posse solvere, te non debere; et videamus utrum possint sufficere ad satisfactionem unius tam parvi peccati, sicuti est unus aspectus contra voluntatem Dei.
BOS. Nisi quia audio te hoc ponere in quaestionem, putare me hoc peccatum una sola compunctione delere.
ANS. Nondum considerasti quanti ponderis sit peccatum.
BOS. Nunc ostende mihi.
ANS. Si videres te in conspectu Dei, et aliquis tibi diceret. Aspice illuc; et Deus econtra: Nullatenus volo ut aspicias; quaere tu ipse in corde tuo, quid sit, in omnibus quae sunt, pro quo deberes contra voluntatem Dei illum aspectum facere.
BOS. Nihil invenio propter quod hoc debeam, nisi forte sim in ea necessitate positus, ut sit necesse me aut hoc aut majus peccatum facere.
ANS. Remove hanc necessitatem: et de solo hoc peccato considera, si possis illud facere pro teipso redimendo.
BOS. Aperte video quia non possum.
ANS. Ne te diutius protraham: quid, si necesse esset aut totum mundum, et quidquid Deus non est, perire et nihilum redigi; aut te facere tam parvam rem contra voluntatem Dei?
BOS. Cum considero actionem ipsam, levissimum quiddam video esse; sed cum intueor quid sit contra voluntatem Dei, gravissimum quiddam, et nulli damno comparabile intelligo: sed solemus aliquando facere contra voluntatem alicujus non reprehensibiliter, ut res ejus serventur; quod postea illi placet, contra voluntatem facimus.
ANS. Hoc fit homini, qui aliquando non intelligit quid sit sibi utile, aut non potest restaurare quod perdidit; sed Deus nullo indiget, et omnia, si perirent, posset, sicut ea fecit, restituere.
BOS. Fateri me necesse est quia pro conservanda tota creatura nihil deberem facere contra volontatem Dei.
ANS. Quid, si plures essent mundi pleni creaturis, sicut iste est?
BOS. Si infinito numero multiplicarentur, et similiter mihi ostenderentur, idipsum responderem.
ANS. Nihil rectius potes: sed considera etiam, si contingeret ut contra voluntatem Dei illum aspectum faceres, quid posses pro hoc peccato solvere?
BOS. Non habeo aliquid majus, quam quod supra dixi.
ANS. Sic graviter peccamus, quotiescunque scienter aliquid quamlibet parvum contra voluntatem Dei facimus: quoniam semper sumus in conspectu ejus, et semper ipse praecepit nobis ne peccemus.
BOS. Ut audio, nimis periculose vivimus.
ANS. Patet quia secundum quantitatem exigit Deus satisfactionem.
BOS. Non possum negare.
ANS. Non ergo satisfacis, si non reddis aliquid majus, quam sit id pro quo peccatum facere non debueras.
BOS. Et rationem video sic exigere, et omnino esse impossibile.
ANS. Nec Deus ullum obligatum aliquatenus debito peccati assumere potest ad beatitudinem, quia non debet.
BOS. Nimis est gravis haec sententia.
ANS. Audi adhuc aliud, cur non minus sit difficile hominem reconciliari Deo.
BOS. Nisi fides me consolaretur, hoc solum cogeret me desperare.
ANS. Audi tamen.
BOS. Dic.