Why God Became Man
Anselm of Canterbury (1033–1109)
Cur Deus Homo
First published 1098
Anselm's dialogue with Boso on the fittingness and necessity of the Incarnation and Christ's satisfaction for humanity.
Praefatio I: Preface
Book I
Chapter I
Chapter II
Chapter III
Chapter IV
Chapter V
Chapter VI
Chapter VII
Chapter VIII
Chapter IX
Chapter X
Chapter XI
Chapter XII
Chapter XIII
Chapter XIV
Chapter XV
Chapter XVI
Chapter XVII
Chapter XVIII
Chapter XIX
Chapter XX
Chapter XXI
Chapter XXII
Chapter XXIII
Chapter XXIV
Chapter XXV
Book II
Chapter I
Chapter II
Chapter III
Chapter IV
Chapter V
Chapter VI
Chapter VII
Chapter VIII
Chapter IX
Chapter X
Chapter XI
Chapter XII
Chapter XIII
Chapter XIV
Chapter XV
Chapter XVI
Chapter XVII
Caput XVIII: Chapter XVIII (a)
ANS. Jam diximus quia Deus improprie dicitur aliquid non posse, aut necessitate facere. Omnis quippe necessitas, et impossibilitas, ejus subjacet voluntati; illius autem voluntas nulli subditur necessitati aut impossibilitati. Nihil enim est necessarium aut impossibile, nisi quia ipse ita vult: ipsum vero aut velle aut nolle aliquid propter necessitatem aut impossibilitatem, alienum est a veritate. Quare, quoniam omnia quae vult, et non nisi quae vult, facit: sicut nulla necessitas, sive impossibilitas, praecedit ejus velle aut nolle; ita nec ejus facere aut non facere: quamvis multa velit immutabiliter, et faciat. Et, sicut cum Deus facit aliquid, postquam factum est, jam non potest non esse factum, sed semper verum est factum esse, nec tamen recte dicitur impossibile Deo esse ut faciat quod praeteritum est non esse praeteritum: nihil enim ibi operatur necessitas non faciendi, aut impossibilitas faciendi; sed Dei sola voluntas, qui veritatem semper (quia ipse veritas est) immutabilem, sicut est, esse vult: ita si proponit se aliquid immutabiliter facturum; quamvis quod proponit, antequam fiat, non possit non esse futurum; non tamen ulla est in eo faciendi necessitas, aut non faciendi impossibilitas: quia sola operatur in eo voluntas. Quoties namque dicitur Deus non posse, nulla negatur in eo potestas; sed insuperabilis significatur potentia et fortitudo. Non enim aliud intelligitur, nisi quia nulla res potest efficere ut agat ille quod negatur posse. Nam multum usitata est hujusmodi locutio, ut dicatur res aliqua posse; non quia in illa, sed quoniam in alia re est potestas: et non posse; non quoniam in illa, sed quia in alia re est impotentia. Dicimus namque: Iste homo potest vinci, pro, Aliquis potest eum vincere: et, Ille non potest vinci; pro, Nullus eum vincere potest. Non enim potestas est posse vinci, sed impotentia: nec vinci non posse impotentia est, sed potestas. Nec dicimus Deum necessitate facere aliquid, eo quod in illo sit ulla necessitas; sed quoniam est in alio: sicut dixi de impotentia, quando dicitur non posse. Omnis quippe necessitas est aut coactio, aut prohibitio: quae duae necessitates convertuntur invicem contrarie; sicut necesse, et impossibile. Quidquid namque cogitur esse, prohibetur non esse; et quod cogitur non esse, prohibetur esse: quemadmodum quod necesse est esse, impossibile est non esse? et quod necesse est non esse, impossibile est esse; et conversim. Cum autem dicimus aliquid necesse esse aut non esse in Deo, non intelligitur quod sit in illo necessitas aut cogens aut prohibens: sed significatur quod in omnibus aliis rebus est necessitas prohibens eas facere, et cogens non facere: contra hoc quod de Deo dicitur. Nam, cum dicimus quod necesse est Deum semper verum dicere, et necesse est eum nunquam mentiri, non dicitur aliud, nisi quia tanta est in illo constantia servandi veritatem, ut necesse sit nullam rem facere posse, ut verum non dicat, aut ut mentiatur. Quapropter cum dicimus quia homo ille, qui secundum unitatem personae (sicut supra dictum est) idem ipse est qui Filius Dei Deus, non potuit non mori, aut velle non mori, postquam de Virgine natus est: non significatur in illo ulla impotentia servandi, aut volendi servare vitam suam immortalem; sed immutabilitas voluntatis ejus, qua se sponte fecit hominem ad hoc, ut in eadem voluntate perseverans moreretur; et quia nulla res potuit illam voluntatem mutare. Plus enim esset impotentia quam potentia, si posset velle mentiri, aut fallere, aut mutare voluntatem, quam prius immutabilem esse voluit. Et si (quemadmodum supra dixi) cum aliquis sponte se proponit facturum bonum aliquod, et eadem voluntate postea perficit quod proposuit; quamvis cogi possit, si nolit promissum solvere; non tamen dicendus est necessitate facere quod facit; sed ea, qua proposuit, libera voluntate. Non enim necessitate aut impotentia fieri, vel non fieri dici debet aliquid, ubi neque necessitas, neque impotentia quidquam operantur, sed voluntas: si, inquam, ita est in homine, multo magis necessitas, aut impotentia nequaquam nominandae sunt in Deo, qui nihil, nisi quod vult, facit; et cujus voluntatem nulla vis cogere, aut prohibere valet. Ad hoc enim valuit in Christo diversitas naturarum et unitas personae, ut, quod opus erat fieri ad hominum restaurationem, si humana non posset natura, faceret divina; et si divinae minime conveniret, exhiberet humana; et non alius atque alius, sed idem ipse esset, qui utrumque existens perfecte per humanam solveret, quod illa debebat; et per divinam posset, quod expediebat. Denique Virgo, quae per fidem munda facta est, ut de illa posset assumi, nequaquam credidit illum esse moriturum, nisi quia vellet: quemadmodum per prophetam, qui de illo dixit: Oblatus est, quia ipse voluit 1, didicerat. Quapropter quoniam vera fuit fides ejus, necesse erat ita futurum esse, sicut credidit. Quod si te iterum perturbat, quia dico, necesse erat: memento quia veritas fidei Virginis non fuit causa, ut ille sponte moreretur: sed quia hoc futurum erat, vera fuit fides. Quamobrem si dicitur, necesse erat ut voluntate sola moreretur; quia vera fuit fides, sive prophetia, quae de hoc praecesserant; non est aliud, quam si dicas necesse fuisse ita futurum esse, quoniam sic futurum erat: hujusmodi autem necessitas non cogit rem esse; sed esse rei facit necessitatem esse. Est namque necessitas praecedens, quae causa est ut sit res: et est necessitas sequens, quam res facit. Praecedens et efficiens necessitas est, cum dicitur coelum volvi; quia necesse est, ut volvatur. Sequens vero, et quae nihil efficit, sed fit, est cum dico te ex necessitate loqui, quia loqueris. Cum enim hoc dico, significo nihil facere posse, ut, dum loqueris non loquaris, non quod alius te cogat ad loquendum. Nam violentia naturalis conditionis cogit coelum volvi; te vero nulla necessitas facit loqui. Sed ubicunque est praecedens necessitas, est et sequens; non autem ubi sequens, ibi statim et praecedens. Possumus namque dicere, necesse est coelum volvi, quia volvitur: sed non similiter est verum, idcirco te loqui, quia necesse est ut loquaris. Ista sequens necessitas currit per omnia tempora, hoc modo: Quidquid fuit, necesse est fuisse. Quidquid est necesse est esse. Quidquid futurum est, necesse est futurum fuisse. Haec est illa necessitas, quae (ubi tractat Aristoteles de propositionibus singularibus et futuris) videtur utrumlibet destruere, et omnia esse ex necessitate astruere. Hac sequenti et nihil efficienti necessitate, quoniam vera fuit fides, vel prophetia de Christo, quia ex voluntate, non ex necessitate moriturus erat, necesse fuit, ut sic esset: hac homo factus est: hac fecit, et passus est, quidquid fecit et passus est: hac voluit, quaecunque voluit. Ideo enim necessitate fuerunt, quia futura erant: et futura erant, quia fuerunt: et fuerunt, quia fuerunt: et si vis omnium, quae fecit et quae passus est, veram scire necessitatem; scito omnia ex necessitate fuisse, quia ipse voluit. Voluntatem vero ejus nulla praecessit necessitas. Quare, si non fuerunt nisi quia ipse voluit; si non voluisset, non fuissent. Sic itaque nemo tulit animam ejus ab illo; sed ipse posuit eam, et iterum sumpsit eam: quia potestatem habuit ponendi animam suam, et iterum sumendi eam, sicut ipse dixit 2.
BOS. Satisfecisti mihi illum non posse probari ulla necessitate mortem subiisse; nec me poenitet, ut hoc faceres, importunum tibi exstitisse.
ANS. Ostendimus, ut puto, certam rationem, quomodo Deus assumpserit hominem sine peccato de massa peccatrice; sed nequaquam negandum aestimo aliam esse praeter istam, quam diximus; excepto hoc, quia Deus facere potest quod hominis ratio comprehendere non potest. Verum quoniam et ista mihi videtur posse sufficere; et, si aliam nunc inquirere vellem, necesse esset investigare quid sit originale peccatum, et quomodo a primis parentibus in universum genus humanum, praeter illum, de quo agimus, hominem diffundatur, et incidere in quasdam alias quaestiones, quae suum postulant tractatum: ea, quam diximus, ratione contenti, quae de incoepto restant opere prosequamur.
BOS. Ut vis: sed eo pacto, ut tu aliquando, auxiliante Deo, illam aliam rationem, quam nunc inquirere vitas, quasi debitum exsolvas.
ANS. Quoniam voluntatem hanc scio me gerere, quod petis non denego: sed quia de futuris incertus sum, promittere non audeo; sed Dei dispositioni committo. Sed dic nunc quid tibi de quaestione, quam in principio proposuisti, propter quam aliae multae se ingesserunt, persolvendum videatur.
BOS. Summa quaestionis fuit, cur Deus homo factus sit, ut per mortem suam salvaret hominem; cum hoc alio modo potuisse facere videatur. Ad quam tu multis et necessariis rationibus respondens, ostendisti restaurationem humanae naturae non debuisse remanere; nec potuisse fieri, nisi solveret homo quod pro peccato Deo debebat: quod debitum tantum erat, ut illud eum non deberet solvere, nisi homo; non posset, nisi Deus: ita ut idem esset homo qui et Deus. Unde necesse erat ut Deus assumeret hominem in unitatem personae: quatenus qui in natura solvere debebat, et non poterat; in persona esset, quae posset. Deinque quia de Virgine, et a persona Filii Dei esset assumendus homo ille qui Deus esset: et quomodo sine peccato, de massa peccatrice assumi potuerit, monstrasti. Vitam autem hujus hominis tam sublimem, tam pretiosam, apertissime probasti; ut sufficere possit ad solvendum quod pro peccatis totius mundi debetur, et plus in infinitum. Restat ergo nunc ostendere quomodo illa solvatur Deo pro peccatis hominum.