Why God Became Man
Anselm of Canterbury (1033–1109)
Cur Deus Homo
First published 1098
Anselm's dialogue with Boso on the fittingness and necessity of the Incarnation and Christ's satisfaction for humanity.
Praefatio I: Preface
Book I
Chapter I
Chapter II
Chapter III
Chapter IV
Chapter V
Chapter VI
Chapter VII
Chapter VIII
Chapter IX
Chapter X
Chapter XI
Chapter XII
Chapter XIII
Chapter XIV
Chapter XV
BOS. Placet quod dicis. Sed est et aliud, ad quod tuam responsionem postulo: nam si Deus ita, sicut probas, suum debet honorem servare, cur vel ad modicum patitur illum violari? Quod enim aliquo modo laedi sinitur, non integre nec perfecte custoditur.
ANS. Dei honori nequit aliquid, quantum ad illum pertinet, addi vel minui. Idem namque ipse sibi honor est incorruptibilis, et nullo modo mutabilis. Verum quando unaquaeque creatura suum, et quasi sibi praeceptum ordinem, sive naturaliter, sive rationabiliter servat, Deo obedire, et eum dicitur honorare: et hoc maxime rationalis natura, cui datum est intelligere quid debeat. Quae cum vult quod debet, Deum honorat; non quia illi aliquid confert, sed quia sponte se ejus voluntati et dispositioni subdit, et in rerum universitate ordinem suum, et ejusdem universitatis pulchritudinem, quantum in ipsa est, servat. Cum vero non vult quod debet, Deum, quantum ad illam pertinet, inhonorat; quoniam non subdit se sponte illius dispositioni, et universitatis ordinem et pulchritudinem, quantum in se est, perturbat, licet potestatem aut dignitatem Dei nullatenus laedat aut decoloret. Si enim ea, quae coeli ambitu continentur, vellent non esse sub coelo aut elongari a coelo, nullatenus possent nisi sub coelo esse, nec fugere coelum nisi appropinquando coelo. Nam et unde, et quo, et qua irent, sub coelo essent, et quanto magis a qualibet parte coeli elongarentur, tanto magis oppositae parti appropinquarent. Ita, quamvis homo, vel malus angelus divinae voluntati et ordinationi subjacere nolit, non tamen eam fugere valet; quia si vult fugere de sub voluntate jubente, currit sub voluntatem punientem. Et si quaeris qua transit, nonnisi sub voluntate permittente: et hoc ipsum, quod perverse vult aut agit, in universitatis praefatae ordinem et pulchritudinem summa sapientia convertit. Ipsa namque perversitatis spontanea satisfactio, vel a non satisfaciente poenae exactio (excepto hoc quod Deus de malis multimodis bona facit) in eadem universitate locum tenent suum et ordinis pulchritudinem. Quas si divina sapientia, ubi perversitas rectum ordinem perturbare nititur, non adderet, fieret in ipsa universitate, quam Deus debet ordinare, quaedam ex violata ordinis pulchritudine deformitas, et Deus in sua dispositione videretur deficere. Quae duo quoniam sicut sunt inconvenientia, ita sunt impossibilia; necesse est ut omne peccatum satisfactio aut poena sequatur.
BOS. Satisfecisti objectioni meae.
ANS. Palam est ergo quia Deum, quantum in ipso est, nullus potest honorare, vel exhonorare: sed quantum in se est hoc aliquis facere videtur; cum voluntatem suam voluntati ejus subjicit, aut subtrahit.
BOS. Nescio quid contra queam dicere.
ANS. Adhuc addam aliquid.
BOS. Tandiu dic donec me taedeat audire.