Why God Became Man
Anselm of Canterbury (1033–1109)
Cur Deus Homo
First published 1098
Anselm's dialogue with Boso on the fittingness and necessity of the Incarnation and Christ's satisfaction for humanity.
Praefatio I: Preface
Book I
Chapter I
Chapter II
Chapter III
Chapter IV
Chapter V
Chapter VI
Chapter VII
Chapter VIII
Chapter IX
Chapter X
Chapter XI
Chapter XII
Chapter XIII
Chapter XIV
Chapter XV
Chapter XVI
Chapter XVII
Chapter XVIII
Chapter XIX
Chapter XX
ANS. Hoc quoque non dubitabis, ut puto, quia secundum mensuram peccati oportet satisfactionem esse.
BOS. Aliter aliquatenus inordinatum maneret peccatum: quod esse non potest, si Deus nihil relinquit inordinatum in regno suo. Sed hoc est praestitutum quia quamlibet parvum inconveniens in Deo impossibile est.
ANS. Dic ergo quid solves Deo pro peccato tuo?
BOS. Poenitentiam, cor contritum et humilitatem, abstinentias, et multimodos labores corporis, et misericordiam dandi et dimittendi et obedientiam.
ANS. Quid in his omnibus das Deo?
BOS. An non honoro Deum, quando, propter timorem ejus et amorem, in cordis contritione laetitiam temporalem abjicio, in abstinentiis et laboribus delectationes et quietem ejus vitae calco, in dando et dimittendo quae mea sunt largior, in obedientia meipsum illi subjicio?
ANS. Cum reddis aliquid quod debes Deo, etiamsi non peccasti, non debes computare hoc pro debito quod debes pro peccato. Omnia autem ista debes Deo, quae dicis. Tantus namque debet esse in hac mortali vita amor; et, ad quod pertinet oratio, desiderium perveniendi ad id ad quod factus es; et dolor, quia nondum ibi es; et timor, ne non pervenias; ut nullam laetitiam sentire debeas, nisi de his quae tibi aut auxilium, aut spem dant perveniendi. Non enim mereris habere quod non secundum quod est, amas et desideras; et de quo, quia nondum habes, et adhuc utrum habiturus sis an non, in tanto es periculo, non doles. Ad quod etiam pertinet quietem, et delectationes mundanas, quae animum ab illa vera quiete et delectatione revocant, fugere: nisi quantum ad intentionem illuc perveniendi cognoscis sufficere. Dationem vero ita debes considerare te facere ex debito; sicut intelligis quia quod das a te non habes; sed ab illo, cujus servus es tu, et ille cui das: et natura te docet ut converso tuo, id est homo homini facias, quod tibi ab illo vis fieri; et quia qui non vult dare quod habet, non debet accipere quod non habet. De dimissione vero breviter dico quia nullatenus pertineret ad te vindicta, sicut supra diximus, quoniam nec tu tuus es; nec ille tuus aut suus, qui tibi fecit injuriam, sed unius Domini servi facti, ab illo de nihilo estis: et si de conservo tuo te vindicas; judicium, quod proprium Domini et judicis omnium est, super illum superbe praesumis. In obedientia vero quid das Deo, quod non debes: cui jubenti, totum quod es, et quod habes et quod potes, debes?
BOS. Nihil jam audeo in his omnibus dicere me dare Deo, quod debeo.
ANS. Quid ergo solves Deo pro peccato tuo?
BOS. Si meipsum, et quidquid possum, etiam quando non pecco, illi debeo, ne peccem; nihil habeo quod pro peccato illi reddam.
ANS. Quid ergo erit de te? quomodo poteris salvus esse?
BOS. Si rationes tuas considero, non video quomodo. Si autem ad fidem meam recurro; in fide Christiana, quae per dilectionem operatur 1, spero me posse salvari, et quia legimus, si injustus conversus fuerit ab injustitia sua, et fecerit justitiam, omnes injustitias ejus tradi oblivioni 2.
ANS. Hoc non dicitur nisi illi, qui aut exspectaverunt Christum, antequam veniret; aut credunt in eum, postquam venit. Sed Christum et Christianam fidem, quasi nunquam fuissent, posuimus; quando sola ratione, utrum adventus ejus ad salvationem hominum esse necessarius, quaerere proposuimus.
BOS. Ita fecimus.
ANS. Sola igitur ratione procedamus.
BOS. Quamvis in angustias quasdam me ducas, desidero tamen multum ut sicut incoepisti progrediaris.