Why God Became Man
Anselm of Canterbury (1033–1109)
Cur Deus Homo
First published 1098
Anselm's dialogue with Boso on the fittingness and necessity of the Incarnation and Christ's satisfaction for humanity.
Praefatio I: Preface
Book I
Chapter I
Chapter II
Chapter III
Chapter IV
Chapter V
Chapter VI
Chapter VII
Chapter VIII
Chapter IX
Chapter X
Chapter XI
Chapter XII
Chapter XIII
Chapter XIV
Chapter XV
Chapter XVI
Chapter XVII
Chapter XVIII
Chapter XIX
Chapter XX
Chapter XXI
Chapter XXII
Chapter XXIII
ANS. Quid abstulit homo Deo, cum vinci se permisit a diabolo?
BOS. Dic tu, ut incoepisti; quia ego nescio quid, super haec mala quae ostendisti, potuit addere.
ANS. Nonne abstulit Deo quidquid de humana natura facere proposuerat?
BOS. Non potest negari.
ANS. Intende in districtam justitiam; et judica secundum illam, utrum ad aequalitatem peccati homo satisfaciat Deo; nisi idipsum quod, permittendo se vinci a diabolo, Deo abstulit, diabolum vincendo restituat: ut quemadmodum per hoc quod victus est, rapuit diabolus quod Dei erat, et Deus perdidit; ita, per hoc quod vincat, perdat diabolus, et Deus recuperet.
BOS. Nec districtius nec justius aliquid potest cogitari.
ANS. Putasne summam justitiam, hanc justitiam posse violare?
BOS. Non audeo cogitare.
ANS. Nullatenus ergo debet aut potest accipere homo a Deo, quod Deus illi dare proposuit; si non reddit Deo totum quod illi abstulit: ut sicut per illum Deus perdidit, ita per illum Deus recuperet. Quod non aliter fieri valet, nisi ut, quemadmodum per victum tota humana natura corrupta et quasi fermentata est peccato, cum quo nullum Deus assumit ad perficiendam illam civitatem coelestem: ita per vincentem justificentur a peccato tot homines, quot illum numerum completuri erant, ad quem complendum factus est homo. Sed hoc facere nullatenus potest homo peccator; quia peccator peccatorem justificare nequit.
BOS. Et nihil justius, et nihil impossibilius: sed ex his omnibus videtur misericordia Dei et spes hominis perire, quantum ad beatitudinem spectat, ad quam factus est homo.
ANS. Exspecta adhuc parum.
BOS. Quid habes amplius?