Why God Became Man

Anselm of Canterbury

Why God Became Man

Anselm of Canterbury (1033–1109)

Cur Deus Homo

First published 1098

Anselm's dialogue with Boso on the fittingness and necessity of the Incarnation and Christ's satisfaction for humanity.


Praefatio I: Preface

Book I

Chapter I

Chapter II

Chapter III

Chapter IV

Chapter V

Chapter VI

Chapter VII

Chapter VIII

Chapter IX

Chapter X

Chapter XI

Chapter XII

Chapter XIII

Chapter XIV

Chapter XV

Chapter XVI

Chapter XVII

Chapter XVIII

Chapter XIX

Chapter XX

Chapter XXI

Chapter XXII

Chapter XXIII

Chapter XXIV

Chapter XXV

Book II

Chapter I

Chapter II

Chapter III

Chapter IV

Chapter V

Chapter VI

Chapter VII

Chapter VIII

Chapter IX

Chapter X

Chapter XI

Chapter XII

Chapter XIII

Chapter XIV

Chapter XV

Chapter XVI

Quapropter sicut eorum, quae supra dicta sunt, rationem aperuisti: sic peto ut eorum, quae sum adhuc quaesiturus, rationem ostendas. Primum, scilicet, qualiter de massa peccatrice, id est de humano genere, quod totum infectum erat peccato, hominem sine peccato, quasi azymum de sermentato, Deus assumpsit. Nam licet ipsa hominis ejusdem conceptio sit munda, et absque carnalis delectationis peccato; Virgo tamen ipsa, unde assumptus est, est in iniquitatibus concepta, et in peccatis concepit eam mater ejus, et cum originali peccato nata est, quoniam et ipsa in Adam peccavit, in quo omnes peccaverunt.

ANS. Postquam constat hominem illum esse Deum, et peccatorum reconciliatorem, dubium non est eum omnino sine peccato esse: hoc autem esse non valet, nisi absque peccato de massa peccatrice sit assumptus. Qua vero ratione sapientia Dei hoc fecit, si non possumus intelligere, non debemus mirari; sed cum veneratione tolerare aliquid esse in secretis tantae rei quod ignoremus. Quippe mirabilius Deus restauravit humanam naturam quam instauravit: aequaliter enim utrumque Deo facile est; sed homo antequam esset non peccavit, ut fieri non deberet. Postquam vero factus est, peccando meruit ut quod et ad quod factus erat perderet: quamvis non perdiderit omnino quod factus erat, ut esset qui puniretur, aut cui Deus misereretur: neutrum enim horum fieri posset, si in nihilum redactus esset. Tanto ergo mirabilius Deus illum restituit quam instituit: quanto hoc de peccatore contra meritum; illud non de peccatore, nec contra meritum fecit. Quantum etiam est Deum et hominem sic in unum convenire, ut, servata integritate utriusque naturae, idem sit homo qui Deus. Quis ergo praesumat vel cogitare quod humanus intellectus valeat penetrare quam sapienter, quam mirabiliter tam inscrutabile opus factus sit?

BOS. Assentior quia nullus homo potest in hac vita tantum secretum penitus aperire: nec peto ut facias, quod nullus homo facere potest; sed tantum, quantum potes. Plus enim persuadebis altiores in hac re rationes latere, si aliquam te monstraveris videre, quam si te nullam in ea rationem intelligere, nihil dicendo, probaveris.

ANS. Video me ab importunitate tua non posse liberari: sed si aliquatenus potero quod postulas ostendere, gratias agamus Deo. Si vero non potero, sufficiant ea quae supra probata sunt. Cum enim constat Deum hominem fieri oportere, dubium non est sapientiam et potentiam illi non deesse, ut hoc sine peccato fiat.

BOS. Sic libenter accipio.

ANS. Oportuit utique ut illa redemptio, quam Christus fecit, prodesset non solum illis qui eo tempore fuerunt, sed et aliis. Sit enim rex aliquis, cui totus populus suae cujusdam civitatis sic peccavit, excepto uno solo, qui tamen est de illorum genere; ut nullum eorum facere possit unde mortis damnationem evadat: ille autem, qui solus est innocens, tantam apud regem habeat gratiam, ut possit; et tantam dilectionem erga reos, ut velit omnes, qui credent suo consilio, reconciliare quodam servitio ipsi regi valde placituro, quod facturus est die secundum voluntatem regis statuto. Et quoniam non omnes possunt, qui reconciliandi sunt, ad diem illam convenire, concedit rex, propter magnitudinem servitii illius, ut quicunque vel ante, vel post diem illam, confessi fuerint, se velle per illud opus, quod ea die fiet, veniam impetrare, et ad pactum ibi constitutum accedere, ab omni culpa sint absoluti praeterita: et si contigerit ut post hanc veniam iterum peccent, si digne satisfacere et corrigi deinceps voluerint, per ejusdem pacti efficaciam iterum veniam recipiant: sic tamen, ut nullus palatium ejus ingrediatur; donec factum sit hoc unde culpae relaxentur. Secundum hanc similitudinem, quoniam non potuerunt omnes homines qui salvandi erant, praesentes esse, quando redemptionem illam Christus fecit; tanta fuit vis in ejus morte, ut etiam in absentes vel loco, vel tempore, ejus protendatur effectus. Quo autem non solum praesentibus prodesse debeat, hinc facile cognoscitur; quia non tot praesentes esse ejus morti potuerunt, quot ad supernae civitatis constructionem necessarii sunt; etiamsi omnes, qui ejusdem mortis tempore ubicunque erant, ad illam redemptionem admitterentur. Plures enim sunt daemones, quam, de quibus restaurandus est numerus eorum, ea die viverent homines. Nec credendum est, ex quo factus est homo, ullum tempus fuisse, quo mundus iste cum creaturis quae factae sunt ad usus hominum, sic vacuus fuisset, ut nullus esset in illo ex humano genere ad hoc pertinens, propter quod factus est homo. Videtur enim inconveniens quod Deus vel uno momento permiserit humanum genus, et ea quae fecit propter usum eorum, de quibus superna civitas perficienda est, quasi frustra exstitisse. Nam aliquatenus in vanum esse viderentur, quandiu non ad hoc, propter quod maxime facta essent, viderentur subsistere.

BOS. Congruenti ratione, et cui nihil repugnare videtur, monstras nullum unquam tempus fuisse, ex quo factus est homo, absque aliquo, qui ad eam pertineret (sine qua factus esset vane omnis homo) reconciliationem: quod non solum conveniens, sed etiam necessarium esse possumus concludere. Si enim convenientius et rationabilius est hoc, quam aliquando nullum fuisse, de quo intentio Dei, qua hominem fecit, perficeretur; nec est aliquid quod huic obviet rationi: necesse est semper aliquem ad praedictam reconciliationem pertinentem fuisse. Unde Adam et Evam ad illam pertinuisse redemptionem dubitandum non est, quamvis hoc auctoritas divina aperte non pronuntiet.

ANS. Incredibile quoque videtur, quando Deus illos fecit, et proposuit immutabiliter facere de illis omnes homines, quos ad coelestem civitatem assumpturus erat; quod illos duos ab hoc excluserit proposito.

BOS. Imo illos maxime ad hoc fecisse credi debet, ut essent de illis, propter quos facti sunt.

ANS. Bene consideras. Nulla tamen anima ante mortem Christi, paradisum coelestem ingredi potuit; sicut supra dixi de regis palatio.

BOS. Sic tenemus.

ANS. Virgo autem illa, de qua ille homo assumptus est de quo loquimur, fuit de illis, qui ante nativitatem ejus per eum mundati sunt a peccatis; et in ejus ipsa munditia de illa assumptus est.

BOS. Placeret mihi multum quod dicis; nisi cum ipse debeat a seipso habere munditiam a peccato, videtur eam habere a matre, et non per se mundus esse, sed per illam.

ANS. Non ita est. Sed quoniam matris munditia, per quam mundus est, non fuit nisi ab illo; ipse quoque per seipsum et a se mundus fuit.

Chapter XVII

Caput XVIII: Chapter XVIII (a)

Caput XIX: Chapter XVIII (b)

Chapter XIX

Chapter XX

Chapter XXI

Chapter XXII

↑ Top of work