Why God Became Man
Anselm of Canterbury (1033–1109)
Cur Deus Homo
First published 1098
Anselm's dialogue with Boso on the fittingness and necessity of the Incarnation and Christ's satisfaction for humanity.
Praefatio I: Preface
Book I
Chapter I
Chapter II
Chapter III
Chapter IV
Chapter V
Chapter VI
Chapter VII
Chapter VIII
Chapter IX
Chapter X
Chapter XI
Chapter XII
Chapter XIII
Chapter XIV
BOS. Sed volo a te audire si peccantis poena sit illi honor, aut cujusmodi honor sit. Si enim poena peccantis non ejus honor est, cum peccator non solvit quod abstulit, sed punitur, sic perdit Deus honorem suum, ut non recuperet: quod his quae dicta sunt repugnare videtur.
ANS. Deum impossibile est honorem suum perdere: aut enim peccator sponte solvit quod debet, aut Deus ab invito accipit. Nam aut homo debitam subjectionem Deo, sive non peccando, sive quod peccat solvendo, voluntate spontanea exhibet; aut Deus eum invitum sibi torquendo subjicit, et sic se Dominum ejus esse ostendit, quod ipse homo voluntate fateri recusat. In quo considerandum quia sicut homo peccando rapit quod Dei est, ita Deus puniendo aufert quod hominis est. Quippe non solum id ipsum alicujus esse dicitur, quod jam possidet; sed quod in ejus potestate est, ut habeat. Quoniam ergo homo ita factus est ut beatitudinem habere posset, si non peccaret: cum, propter peccatum beatitudine et omni bono privatur, de suo, quamvis invitus, solvit quod rapuit; quia licet Deus hoc ad usum sui commodi non transferat, quod aufert; sicut homo pecuniam, quam alii aufert, in suam convertit utilitatem: hoc tamen quod aufert, utitur ad suum honorem, per hoc, quia aufert. Auferendo enim, peccatorem, et quae illius sunt, subjecta sibi esse probat.