Why God Became Man
Anselm of Canterbury (1033–1109)
Cur Deus Homo
First published 1098
Anselm's dialogue with Boso on the fittingness and necessity of the Incarnation and Christ's satisfaction for humanity.
Praefatio I: Preface
Book I
Chapter I
Chapter II
Chapter III
Chapter IV
Chapter V
Chapter VI
Chapter VII
Chapter VIII
Chapter IX
ANS. Ut mihi videtur, non bene discernis inter hoc quod fecit exigente obedientia; et quod sibi factum, quia servavit obedientiam, sustinuit non exigente obedientia.
BOS. Necesse habeo ut hoc apertius exponas.
ANS. Cur persecuti sunt eum Judaei usque ad mortem?
BOS. Non ob aliud nisi quia veritatem et justitiam vivendo et loquendo indeclinabiliter tenebat.
ANS. Hoc puto quia Deus ab omni rationali creatura exigit; et hoc illa per obedientiam Deo debet.
BOS. Sic nos fateri oportet.
ANS. Hanc igitur obedientiam debebat homo ille Deo Patri, et humanitas divinitati; et hanc ab illo exigebat Pater.
BOS. Hoc nulli dubium est.
ANS. Ecce habes quid fecit exigente obedientia.
BOS. Verum est; et jam video qui sibi illatum, quia obediendo perseveravit, sustinuit. Nam illata est illi mors, quia perstitit in obedientia et hanc sustinuit; sed quomodo hoc obedientia non exigat non intelligo.
ANS. Si homo nunquam peccasset, deberet pati mortem; aut deberet Deus hoc ab illo exigere?
BOS. Quemadmodum credimus, nec homo moreretur, nec hoc exigeretur ab illo; sed hujus rei a te audire volo rationem.
ANS. Rationalem creaturam justam factam esse, et ad hoc, ut Deo fruendo beata esset, non negas.
BOS. Non.
ANS. Deo autem nequaquam aestimabis convenire ut, quam fecit justam ad beatitudinem, cogat sine culpa esse miseram: hominem enim invitum mori, miserum est.
BOS. Patet quia si non peccasset homo, non deberet Deus ab eo mortem exigere.
ANS. Non ergo coegit Deus Christum mori, in quo nullum fuit peccatum; sed ipse sponte sustinuit mortem, non per obedientiam deserendi vitam, sed propter obedientiam servandi justitiam, in qua tam fortiter perseveravit ut inde mortem incurreret. Potest etiam dici quia praecepit illi mori Pater, cum hoc praecepit unde incurrit mortem. Ita ergo: Sicut mandatum dedit illi Pater, sic 1 fecit; et, calicem quem dedit 2 ei, bibit; et factus est obediens Patri usque ad mortem; et sic didicit ex his quae passus est obedientiam, id est quousque debeat servari obedientia. Verbum autem quod positum est, didicit, duobus modis intelligi potest. Aut enim didicit, dictum est pro, alios fecit discere; aut quia, quod per scientiam non ignorabat, experimento didicit. Quod autem Apostolus, cum dixisset: Humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis, subdidit: Propter quod et Deus illum exaltavit; et donavit illi nomen, quod est super omne nomen 3. Cui simile est quod David dixit: De torrente in via bibet, propterea exaltavit caput 4: non ita dictum est, quasi nullatenus potuisset pervenire ad hanc exaltationem nisi per hanc mortis obedientiam; et haec exaltatio nonnisi in retributionem hujus obedientiae collata sit. Priusquam enim pateretur, ipse dixit omnia sibi esse tradita a Patre 5; et omnia Patris esse sua 6. Sed quoniam ipse cum Patre sanctoque Spiritu disposuerat se non aliter, quam per mortem, celsitudinem omni potentiae suae ostensurum mundo: quippe quod nonnisi per illam mortem fieri dispositum est, cum per illam fit, non incongrue dicitur propter illam fieri. Si enim intendimus aliquid facere, sed proponimus nos prius aliud facturos, per quod illud fiat: cum jam factum est quod volumus praecedere, si fit quod intendimus, recte dicitur propterea fieri quoniam factum est propter quod differebatur; quia nonnisi per illud fieri dispositum erat. Nam si fluvium, quem equo vel navi transire possum, propono me nonnisi navi transiturum; et idcirco differo transmeare, quia navis abest: cum jam praesto est navis, si transeo, recte de me dicitur: Navis parata fuit, propterea transivit. Et non solum ita loquimur quando per illud, quod praecedere volumus, sed etiam quando non per illud, sed tantummodo post illud, facere aliud aliquid statuimus. Si quis enim differt cibum sumere propterea quia nondum ea die missae celebrationi adfuit, peracto quod prius facere volebat, non incongrue dicitur illi: Jam sume cibum, propterea quia jam fecisti propter quod sumere differebas. Multo igitur minus inusitata est locutio, cum Christus dicitur exaltatus propterea quia mortem sustinuit, per quam et post quam illam exaltationem decrevit facere. Potest hoc et eo modo intelligi, quo idem Dominus legitur profecisse sapientia et gratia apud Deum: non quia ita erat, sed quia ille sic se habebat, ac si ita esset. Nam sic post mortem exaltatus est, quasi propter illam hoc fieret. Quod autem ipse ait: Non veni voluntatem meam facere, sed ejus qui misit me 7, tale est, quale est et illud: Mea doctrina non est mea 8: nam quod quis non habet a se, sed a Deo, hoc non tam suum quam Dei dicere debet. Nullus vero homo a se habet veritatem quam docet aut justam voluntatem, sed a Deo. Non ergo venit Christus voluntatem suam facere, sed Patris; quia justa voluntas quam habebat non erat ex humanitate, sed ex divinitate. Proprio autem Filio suo non pepercit Deus, sed pro nobis omnibus tradidit illum 9, non est aliud, quam non liberavit illum. Nam multa in sacra Scriptura hujusmodi inveniuntur. Ubi autem dicit: Pater, si possibile est, transeat a me calix iste; verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu 10; et: Si non potest hic calix transire, nisi bibam illum, fiat voluntas tua 11, naturalem salutis per voluntatem suam significat appetitum, quo humana caro dolorem mortis fugiebat. Voluntatem vero Patris dicit, non quoniam maluerit Pater mortem Filii quam vitam, sed quia humanum genus restaurari nolebat Pater, nisi faceret homo tam magnum aliquid, sicut erat mors illa. Quia non poscebat ratio quod alius facere homo non poterat, idcirco dicit Filius illum velle suam mortem; quoniam ipse maluit illum pati, quam ut genus humanum non salvaretur; ac si diceret: Quoniam non vis aliter reconciliationem mundi fieri, dico te hoc modo velle mortem meam: fiat ergo voluntas tua, id est fiat mors mea, ut mundus tibi reconcilietur. Nam saepe aliquem velle dicimus aliquid, quia non vult aliud quod si vellet, non fieret illud quod dicitur velle: ut, cum dicimus illum lucernam velle exstinguere, qui non vult fenestram claudere per quam ventus intrat, qui lucernam exstinguit. Sic ergo voluit Pater, mortem Filii, quia non aliter voluit mundum salvari, nisi homo tam magnum aliquid faceret, ut jam dixi. Quod Filio volenti salutem hominum tantumdem valuit, quoniam hoc alius facere non valebat, quantum si illi mori praeciperet: unde ille, sicut mandatum illi dedit Pater, sic fecit; et calicem, quem dedit ei Pater, bibit, obediens usque ad mortem.