Why God Became Man
Anselm of Canterbury (1033–1109)
Cur Deus Homo
First published 1098
Anselm's dialogue with Boso on the fittingness and necessity of the Incarnation and Christ's satisfaction for humanity.
Praefatio I: Preface
Book I
Chapter I
Chapter II
Chapter III
Chapter IV
Chapter V
Chapter VI
Chapter VII
Chapter VIII
Chapter IX
Chapter X
Chapter XI
Chapter XII
Chapter XIII
Chapter XIV
Chapter XV
Chapter XVI
Chapter XVII
Chapter XVIII
Chapter XIX
Chapter XX
Chapter XXI
Chapter XXII
Chapter XXIII
Chapter XXIV
ANS. Si homo dicitur injustus, qui homini non reddit quod debet, multo magis injustus est, qui Deo quod debet non reddit.
BOS. Si potest, et non reddit, vere injustus est. Si vero non potest, quomodo injustus est?
ANS. Forsitan si nulla in illo est impotentiae causa, aliquatenus excusari potest. Sed si in ipsa impotentia est culpa, sicut non levigat peccatum, ita non excusat non reddentem debitum. Nam si quis injungat aliquod opus servo suo, et praecipiat illi ne dejiciat se in foveam, quam illi demonstrat, unde nullatenus exire possit: et servus ille contemnens mandatum et monitionem domini sui, sponte se in praemonstratam mittat foveam, ut nullatenus possit injunctum opus efficere: putasne illi aliquatenus impotentiam istam ad excusationem valere, cur opus injunctum non faciat?
BOS. Nullo modo, sed ad augmentum potius culpae; quoniam ipse impotentiam illam sibi fecit. Dupliciter namque peccavit, quia et quod jussus est facere, non fecit; et quod praeceptum est ne faceret, fecit.
ANS. Ita homo, qui se sponte obligavit illo debito, quod solvere non potest; et sua culpa dejecit se in hanc impotentiam, ut nec illud possit solvere, quod debebat ante peccatum, id est ne peccaret; nec hoc quod debet quia peccavit: inexcusabilis est. Ipsa namque impotentia culpa est; quia non debet eam habere, imo debet eam non habere: nam, sicut culpa est non habere quod debet habere, ita culpa est habere quod debet non habere. Sicut ergo culpa est homini non habere potestatem illam, quam accepit ut posset cavere peccatum: sic culpa est illi habere impotentiam, qua nec injustitiam tenere, et peccatum cavere; nec quod pro peccato debet reddere potest. Sponte namque fecit, unde perdidit illam potestatem, et devenit in hanc impotentiam. Idem enim est non habere potestatem, quam debet habere; et habere impotentiam, quam debet non habere. Quapropter impotentia reddendi Deo quod debet, quae facit ut non reddat, non excusat hominem, si non reddit: quoniam effectum peccati non excusat peccatum quod facit.
BOS. Et grave nimis est, et ita esse necesse est.
ANS. Injustus ergo homo est, qui non reddit Deo quod debet.
BOS. Nimis est verum; nam injustus est quia non reddit: et injustus est, quia reddere nequit.
ANS. Nullus autem injustus admittetur ad beatitudinem; quoniam quemadmodum beatitudo est sufficientia, in qua nulla est indigentia: sic nulli convenit, nisi in quo ita pura est justitia, ut nulla in eo sit injustitia.
BOS. Non audeo aliter credere.
ANS. Qui ergo non solvit Deo, quod debet, non poterit esse beatus.
BOS. Nec hoc consequi negare possum.
ANS. Quod si vis dicere quia misericors Deus dimittit supplicanti quod debet, idcirco quia reddere nequit; non potest dici dimittere, nisi aut hoc, quod homo sponte reddere debet, nec potest, id est quod recompensari possit peccato quod fieri non deberet pro conversatione omnis rei, quae Deus non est: aut hoc, quod puniendo erat ablaturus invito, sicut supra dixi, id est beatitudinem: sed si dimittit quod sponte reddere debet homo, ideo quia reddere non potest; quid est aliud, quam dimittit Deus quod habere non potest? Sed derisio est, ut talis misericordia Deo attribuatur. At si dimittit quod invito erat ablaturus, propter impotentiam reddendi quod sponte reddere debet, relaxat Deus poenam, et facit beatum hominem propter peccatum, quia habet quod debet non habere. Nam ipsam impotentiam debet non habere, et idcirco quandiu illam habet sine satisfactione peccatum est illi: verum hujusmodi misericordia Dei nimis est contraria justitiae illius, quae nonnisi poenam permittit reddi propter peccatum. Quapropter, quemadmodum Deum sibi esse contrarium, ita hoc modo illum esse misericordem est impossibile.
BOS. Aliam Dei misericordiam video esse quaerendam, quam istam.
ANS. Verum esto: dimittit Deus ei, qui non solvit quod debet, idcirco quoniam non potest.
BOS. Ita vellem.
ANS. At quandiu non reddet, aut volet reddere, aut non volet. Sed si volet quod non poterit, indigens erit: si vero non volet, injustus erit.
BOS. Hoc nihil clarius.
ANS. Sive autem indigens, sive injustus sit, beatus non erit.
BOS. Et hoc apertum.
ANS. Quandiu ergo non reddet, beatus esse non poterit.
BOS. Si rationem sequatur Deus justitiae, non est qua evadat miser homuncio; et misericordia Dei perire videtur.
ANS. Rationem postulasti, rationem accipe; misericordem Deum esse non nego, qui homines et jumenta salvat, quemadmodum multiplicavit misericordiam suam. Nos autem loquimur de illa ultima misericordia, qua post hanc vitam beatum facit hominem: hanc beatitudinem nulli dari debere, nisi illi, cui penitus dimissa sunt peccata; nec hanc dimissionem fieri, nisi debito reddito, quod debetur, pro peccato secundum magnitudinem peccati, supra positis rationibus puto me sufficienter ostendisse. Quibus si quid tibi videtur posse rationibus objici, dicere debes.
BOS. Ego utique nullam tuarum rationum aliquatenus infirmari posse video.
ANS. Neque ego, si bene considerentur, existimo: verumtamen si vel una de omnibus, quas posui, inexpugnabili veritate roboratur, sufficere debet. Sive namque uno, sive pluribus argumentis veritas inexpugnabiliter monstretur, aequaliter ab omni dubitatione defenditur.
BOS. Ecce ita est. Quomodo ergo salvus erit homo, si ipse nec solvit quod debet; nec salvari, si non solvit, debet? aut qua fronte asseremus Deum in misericordia divitem supra humanum intellectum, hanc misericordiam facere non posse?
ANS. Hoc debes nunc ab illis exigere (qui Christum non esse credunt necessarium ad illam salutem hominis) quorum vice loqueris; ut dicant qualiter homo salvari sine Christo possit. Quod si non possunt ullo modo; desinant nos irridere, et accedant, et jungant se nobis, qui non dubitamus hominem salvari posse per Christum aut desperent hoc ullo modo posse fieri: quod si horrent, credant nobiscum in Christum ut possint salvari.
BOS. A te quaeram, sicut incoepi, ut ostendas mihi qua ratione salvetur homo per Christum.