Why God Became Man
Anselm of Canterbury (1033–1109)
Cur Deus Homo
First published 1098
Anselm's dialogue with Boso on the fittingness and necessity of the Incarnation and Christ's satisfaction for humanity.
Praefatio I: Preface
Book I
Chapter I
Chapter II
Chapter III
Chapter IV
Chapter V
Chapter VI
Chapter VII
Chapter VIII
Chapter IX
Chapter X
Potest etiam recte intelligi quia per illam piam voluntatem, qua voluit Filius pro salute mundi mori, dedit illi Pater (non tamen cogendo) mandatum et calicem passionis; et non pepercit illi, sed pro nobis tradidit illum, et mortem illius voluit; et quia ipse Filius obediens fuit usque ad mortem, et didicit ex his quae passus est, obedientiam. Quemadmodum enim secundum humanitatem non habebat a se voluntatem juste vivendi, sed a Patre; ita et illam voluntatem qua, ut tantum bonum faceret, mori voluit, non potuit habere nisi a Patre luminum, a quo est omne datum optimum, et omne donum perfectum 1: et sicut Pater trahere, dando voluntatem, dicitur; ita non incongrue fit, si impellere asseritur. Sicut enim dicit Filius de Patre: Nemo venit ad me, nisi Pater traxerit eum 2; ita dicere potuit, nisi impulerit eum. Similiter quoque proferre potuit, nemo currit ad mortem propter nomen meum, nisi Pater impulerit aut traxerit eum. Quoniam namque voluntate quisque ad id quod indeclinabiliter vult, trahitur vel impellitur; non inconvenienter trahere aut impellere dicitur Deus, cum talem dat voluntatem: in quo tractu vel impulsu nulla intelligitur violentiae necessitas, sed acceptae bonae voluntatis spontanea et amata tenacitas. Si ergo hoc modo nequit negari Patrem, voluntatem illam dando, Filium ad mortem traxisse vel impulisse, quis non videat eadem ratione mandatum illi, ut mortem sustineret sponte, et calicem, quem non invitus biberet, dedisse? Et si Filius sibi non pepercisse, sed pro nobis spontanea voluntate seipsum tradidisse, recte dicitur, quis neget recte dici quia Pater, a quo talem habuit voluntatem, illi non pepercit, sed pro nobis tradidit illum et mortem ejus voluit? Hoc etiam modo indeclinabiliter et sponte servando acceptam voluntatem a Patre Filius factus est illi obediens usque ad mortem, et didicit ex his quae passus est, obedientiam, id est quam magna res facienda sit per obedientiam. Nam tunc est vera et simplex obedientia, cum rationalis natura, non necessitate, sed sponte servat voluntatem a Deo acceptam. Aliis quoque modis recte possumus Patrem voluisse Filii mortem intelligere, quamvis isti possint sufficere. Nam, sicut velle dicimus eum, qui facit ut alius velit; ita etiam dicimus eum velle, qui non facit ut alius velit, sed approbat quia vult: ut, cum videmus aliquem fortiter pati velle molestiam ut perficiat quod bene vult, quamvis fateamur nos velle ut illam poenam sustineat, non tamen volumus aut amamus poenam ejus, sed voluntatem. Illum quoque qui prohibere potest, et non prohibet, solemus dicere quia vult quod non prohibet. Quoniam ergo Patri voluntas Filii placuit, nec prohibuit eum velle aut implere quod volebat recte voluisse ut Filius mortem tam pie et tam utiliter sustineret, quamvis poenam ejus non amaret, affirmatur. Non autem potuisse calicem transire nisi biberet illum, dixit. Non quia non posset mortem vitare, si vellet; sed quoniam, sicut dictum est, mundum erat impossibile aliter salvari; et ipse indeclinabiliter volebat potius mortem pati, quam ut mundus non salvaretur. Idcirco autem dixit verba illa ut doceret humanum genus aliter non potuisse salvari, quam per mortem suam; non ut ostenderet se mortem nequaquam valuisse vitare. Nam, quaecunque de illo dicuntur his quae dicta sunt, similia sic sunt exponenda, ut nulla necessitate, sed libera voluntate mortuus credatur. Erat namque omnipotens, et de illo legitur quoniam oblatus est, quia ipse voluit 3. Et ipse dicit: Ego pono animam meam, ut iterum sumam eam: nemo tollit eam a me; sed ego pono eam a meipso. Potestatem habeo ponendi animam meam, et iterum sumendi eam 4. Quod ergo idem ipse sua potestate et sua voluntate facit, nullatenus ad hoc cogi recte dici potest.
BOS. Hoc solum, quia permittit Deus illum sic tractari, quamvis volentem, non videtur tali Patri de tali Filio convenire.
ANS. Imo maxime decet talem Patrem tali Filio consentire, si quid vult laudabiliter ad honorem Dei, et utiliter ad salutem hominum, quae aliter fieri non potuit.
BOS. In hoc adhuc versamur, qualiter mors illa rationabilis et necessaria monstrari possit. Aliter namque nec ipse Filius eam velle, nec Pater cogere aut permittere debuisse videtur. Quaeritur enim cur Deus aliter hominem salvare non potuit; aut si potuit, cur hoc modo voluit. Nam et inconveniens videtur esse Deo hominem hoc modo salvasse; nec apparet quid mors illa valeat ad salvandum hominem. Mirum enim est, si Deus sic delectatur aut eget sanguine innocentis, ut nonnisi interfecto eo parcere velit aut possit nocenti.
ANS. Quoniam accipis in hac quaestione personam eorum qui credere nihil volunt nisi praemonstrata ratione, volo tecum pacisci, ut nullum vel minimum inconveniens in Deo a nobis accipiatur, et nulla vel minima ratio, si major non repugnat, rejiciatur. Sicut enim in Deo quamlibet parvum inconveniens sequitur impossibilitas; ita quamlibet parvam rationem, si majori non vincitur, comitatur necessitas.
BOS. Nihil in hac re libentius accipio quam ut hoc pactum inter nos communiter servetur.
ANS. De incarnatione Dei tantum et de his quae de illo assumpto homine credimus quaestio est.
BOS. Ita est.
ANS. Ponamus ergo Dei incarnationem, et quae de illo dicimus homine, nunquam fuisse: et constet inter nos hominem esse factum ad beatitudinem, quae in hac vita haberi non potest; nec ad illam posse pervenire quemquam, nisi dimissis peccatis; nec ullum hominem hanc vitam transire sine peccato: et alia quorum fides ad salutem aeternam necessaria est.
BOS. Ita fiat; quia nihil in his inconveniens, aut impossibile Deo videtur.
ANS. Necessaria est igitur homini peccatorum remissio, ut ad beatitudinem perveniat.
BOS. Sic omnes tenemus.