Why God Became Man
Anselm of Canterbury (1033–1109)
Cur Deus Homo
First published 1098
Anselm's dialogue with Boso on the fittingness and necessity of the Incarnation and Christ's satisfaction for humanity.
Praefatio I: Preface
Book I
Chapter I
Chapter II
Chapter III
Chapter IV
Chapter V
Chapter VI
Chapter VII
Chapter VIII
Chapter IX
Chapter X
Chapter XI
Chapter XII
Chapter XIII
Chapter XIV
Chapter XV
Chapter XVI
Chapter XVII
Chapter XVIII
Chapter XIX
Chapter XX
Chapter XXI
Chapter XXII
Chapter XXIII
Chapter XXIV
Chapter XXV
Book II
Chapter I
Rationalem naturam a Deo factam esse justam ut illo fruendo beata esset, dubitari non debet. Ideo namque rationalis est, ut discernat inter justum et injustum, inter bonum et malum, inter majus bonum et minus bonum; alioquin frustra facta esset rationalis. Sed Deus non fecit eam rationalem frustra. Quare ad hoc eam factam esse rationalem dubium non est. Simili ratione probatur quia ad hoc accepit potestatem discernendi, ut odisset et vitaret malum, ac amaret et eligeret bonum, atque majus bonum magis diligeret et eligeret. Aliter namque frustra illi Deus dedisset potestatem illam discernendi: quia in vanum discerneret, si secundum discretionem non amaret et vitaret. Sed non convenit ut Deus tantam potestatem frustra dederit. Ad hoc itaque factam esse rationalem naturam certum est, ut summum bonum super omnia amaret et eligeret, non propter aliud, sed propter ipsum; si enim propter aliud, non ipsum, sed aliud amat. At hoc nisi justa facere nequit. Ut igitur frustra non sit rationalis, simul ad hoc rationalis et justa facta est. Quod si ad summum bonum eligendum et amandum justa facta est; aut talis ad hoc facta est, ut aliquando assequeretur quod amaret et eligeret, aut non. Sed si non ad hoc justa est facta, ut quod sic amat et eligit assequatur, frustra facta est talis, ut sic illud amet et eligat; nec ulla ratio erit cur illud assequi debeat aliquando. Quandiu ergo amando et eligendo summum bonum, justa faciet ad quod facta est, misera erit; quia indigens erit contra voluntatem, non habendo quod desiderat: quod nimis absurdum est. Quapropter rationalis natura justa est facta, ut summo bono, id est Deo, fruendo beata esset: homo ergo, qui rationalis natura est, factus est justus ad hoc, ut Deo fruendo beatus esset.