Enarratio in Canticum Canticorum Salomonis

Denis the Carthusian

Enarratio in Canticum Canticorum Salomonis

Denis the Carthusian (1402–1471)

First published 1898


Proemium I: PROEMIUM

Articulus I: AN LIBER ISTE AD LITTERAM EXPONENDUS SIT DE DEO ET SYNAGOGA, VEL POTIUS DE CHRISTO ET ECCLESIA

Articulus II: QUALES DEBEANT ESSE LECTORES ET AUDITORES LIBRI ISTIUS

Articulus III: EXPOSITIO CAPITULI PRIMI — OSCULETUR ME OSCULO ORIS SUI; DE CHRISTO ET UNIVERSALI ECCLESIA

Articulus IV: EXPOSITIO EJUSDEM CAPITULI PRIMI, DE SPONSA PARTICULARI

Articulus V: DECLARATIO EJUSDEM CAPITULI PRIMI, DE SPONSA SINGULARI

Articulus VI: EXPOSITIO CAPITULI SECUNDI — EGO FLOS CAMPI; DE CHRISTO SPONSO ET SPONSA EJUS UNIVERSALI, QUAE EST ECCLESIA

Articulus VII: EXPOSITIO EJUSDEM CAPITULI SECUNDI, DE CHRISTO ET SPONSA PARTICULARI

Articulus VIII: SEQUITUR EXPOSITIO EJUSDEM CAPITULI SECUNDI, DE SPONSO ET SPONSA SINGULARI

EGO flos campi. Beatissima Virgo est vernantissimus, pulcherrimus ac redolentissimus flos campi, id est saeculi hujus: in quo tanquam loco certaminis sumus constituti, quia militia est vita nostra super terram. Ipsi quoque est flos campi, id est horti deliciarum, videlicet paradisi coelestis. Et rursus, flos campi est, id est militantis Ecclesiae in terra peregrinantis: cujus ipsa est mater, flos, regina, et advocata, suis orationibus ac meritis procurans Ecclesiae ornamenta virtutum ac redolentiam meritorum. Denique, ipsa est flos cujuslibet animae devotae eam amantis: cujus memoriam nunquam ingreditur sine fructu, et sine suae diffusionis dulcedinis. Et lilium convallium. Ipsi instar lilii praeclare venustat corda humilium. Rursus, ipsa suavissima et incomparabilis Virgo Deifera, est lilium convallium, id est proles floridissima suorum parentum humilium, a quibus velut speciosissimum lilium est exorta: nec Salomon in omni gloria sua ita ornatus fuit, ut lilium istud. Et sicut lilium est flos crescens in altum, et tamen repanda ac dependentia folia granaque aurea habens; sic optima et amabilissima Virgo crevit in omnium arcem virtutum, et nihilo minus excellentiam suarum virtutum per humilitatem depressit; fide quoque, spe et caritate ac donis Spiritus Sancti tanquam aureis granis ornatissima exstitit. — Praeterea Christus est flos campi, id est filius Virginis hujus, cujus uterus fuit mundissimus campus, omni castitate, temperantia, puritate ineffabiliter decoratus; et lilium convallium, descendens ex progenie patrum humilium ac parentum Virginis admirandae: inter cujus parentes fuit omnino honorabile connubium, et torus immaculatus; et specialiter in eorum conventione, qua Virginem dignissimam genuerunt, omnimoda fuit honestas.

Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias. Quamvis enim fuerint multae virgines sanctae, quarum quaedam martyrii gloriam sunt adeptae; tamen respectu hujus unicae Virginis, singularis amicae sponsi, quasi spinae fuisse videntur, in quantum aliquid culpae habebant: et quamvis in se fuerint mundae, non tamen fuit in eis fomes prorsus exstinctus; fuerunt et aliis spinae, qui ex earum intuitu, mucrone concupiscentiae pungebantur, quamvis ipsae virgines sanctae, non fuerint in hoc ipso culpabiles. Porro haec unica Dei delectabilissima Virgo, totius superbeatissimae Trinitatis media et amica ac socia, ab omni culpa fuit prorsus immunis: fuit in ea fomes plene extinctus; et tam intentissima castitate erat repleta, quod intuentium corda sic penetravit sua inaestimabili castitate virginea, quod a nullo potuit concupisci, imo potius extinxit ad horam illorum libidinem.

Praeterea Virgo gratissima, in qua et cum qua esse, fuit Deo deliciosum, commendat Filium suum, dicendo: Sicut malus inter ligna silvarum, sic dilectus meus inter filios. Nec enim ipsa sacratissima Virgo in tantum excedit ceteras filias, quantum unigenitus Filius ejus filios ceteros. Quem recte ait excedere filios, sicut malus ligna silvatica: siquidem omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt; et omnes nos quasi oves erravimus, unusquisque in viam suam declinavit. Etenim omnes peccaverunt, et egent gloria Dei. Atque, ut gloriosus dixit Joannes Baptista, Qui de terra est, de terra est, et de terra loquitur; qui autem de coelo venit, super omnes est. At vero de hac arbore loquitur Alexander: Malus est arbor pulcherrima, cujus fructus sumi jubetur a filiis Israel cum palmarum spatulis, dum habitarent in umbraculis; et profert poma coloris aerii. Nitentissimus quoque viror foliorum ipsius, ita intuentibus est acceptus, ut quum radii solis tangunt superiora ejus, ex reverberatione fulgoris videatur aureis ramis ornatus. Haec arbor nunquam suo fructu privatur; estque recta, alta, frondosa, delectans flore, recreans odore, reficiensque sapore. Ideo recte significat Virginis Filium, Dominum Jesum Christum, qui delectat nos flore suae sanctissimae conversationis, recreat odore suae verissimae praedicationis, et reficit sapore suae suavissimae consolationis: in quo nulla fuit curvitas culpae, sed summae perfectionis proceritas; cujus adspectus fuit consolatorius valde, et folia, id est verba ipsius, auro sapientiae radiabant.

Sub umbra illius quem desiderabam, sedi. Humillima et quietissima Virgo, Filii sui veram deitatem omnipotentiamque cognoscens, tanto perfectius sub ejus protectione quievit, et ejus auxilio innitebatur, quanto erat humilior. Conversando quoque in hoc mundo cum dilectissimo sponso ac filio suo, sub ejus pietate degebat, sub ejus exemplarissima conversatione profecit, et coram sermocinante resedit frequenter, verba praedicantis sponsi intentissime advertendo, in quibus et miro modo delectabatur, sicut subdendo fatetur: Et fructus ejus dulcis gutturi meo. Refecit utique Dominus majestatis munificentissimus, Unigenitus Patris, suam praestantissimam Matrem copiosissimis ac suavissimis refectionibus mentis, illuminando mirifice, inflammando deifice, exhilarando assidue, et renovando atque augendo in ea pretiosissima munera gratiarum continue. Amplius, suavissima cordis refectio fuit divinissimae Virgini, Unicum suum quotidie intueri, audire et contractare Verbum vitae; et dum ipsa Domina angelorum, Filium Dei ex se natum corporaliter lactavit, educavit, deduxit, ipse omnipotens liberalissimus Filius, tam capacem et dilectissimam Matrem spiritualiter, copiosissime, indesinenter refecit, accendit, implevit.

Introduxit me rex in cellam vinariam. Te introduxit, o beatissima Domina! Nec solum introduxit te in cellam vinariam; sed et in ipsum vinum, cui totaliter te intinxit, quia in abyssum divitiarum ac deliciarum suarum te prorsus immersit, omni benedictione te adimplevit, et jucunditatibus inebriavit frequenter, praesertim in annuntiatione angelica, in conceptione Filii Dei, in nativitate ejusdem, et alias saepe.

Ordinavit in me caritatem: quia quidquid de naturali aut quocumque alio in me fuit amore, totum plene et potestative fuit subjectum caritati, et informatum ab eo, ac juxta ejus imperium etiam passiones appetitus sensitivi mei plenarie regebantur ac movebantur; nec unquam fuit in me inordinata affectio, neque ad Filium meum, quamvis unicum, speciosissimum, praestantissimum atque carissimum, fui unquam sensualiter affecta: sicut interdum Apostoli, propter quod audierunt ab eo: Si non abiero, Paracletus non veniet ad vos. Caritas quoque mea fuit circa sua objecta in suis actibus decentissime ordinata, ita quod Deum primo et maxime propter puram et infinitam bonitatem ipsius dilexi purissime; deinde, quoniam prior dilexit me, atque ad tanta ac talia me prae omni creatura elegit, ut scilicet essem mater ipsius, et propter cetera ejus beneficia generalia, specialia, ac singularia. Ad assumptam vero humanitatem Filii mei dulcissimi, habui caritatem valde praecipuam, imo et vehementissimum naturalem amorem gessi ad eum. Quamvis etiam a tempore quo uti coepi ratione, valde dilexerim proximos, et in eorum caritate profecerim; tamen ab ea hora, qua propter hominum salvationem facta sum Genitrix Dei, inaestimabiliter dilexi genus humanum, et in ejus puro amore quotidie crevi. Imo nec passionem Filii mei, in quantum erat salvativa generis humani, abhorrui.

Fulcite me floribus, stipate me malis, quia amore langueo. Noverat docillima ac sapientissima Virgo, ante Filii sui passionem neminem posse ad beatificam Deitatis pertingere visionem: idcirco usque ad illud tempus patientius pertulit hujus exilii incolatum; verum ex tunc coepit ardentius ad coelestem affici mansionem, praesertim post sui dilecti ascensionem. Unde ex tunc potissime languit caritate, suspirans ad immediatum, inseparabilem, et aeternum sponsi amplexum laetissimum: ideo floribus concupivit fulciri ac malis stipari, id est coelestibus consolationibus, copiosis profectibus, ac plurimorum conversionibus interim confoveri ac recreari: quod utique copiosissime fuit consecuta, ut subditur.

Laeva ejus sub capite meo, quia in praesenti me gratiosissime sustentavit; et dextera illius amplexabitur me. Jam namque in mea assumptione ad suam me dexteram collocavit, et assumptam cum corpore, corporaliter sibi univit; atque ad tam claram et voluptuosissimam suae deitatis intuitionem promovit, quantam pura creatura sine personali unione videtur capere posse. Credimus quoque, o supercoelestis Domina, omnium creaturarum decus et gloria, te cum puero Jesu in sua sacra infantia (qua renovata est senectus et vetustas nostra) quandoque in eodem lecto dormivisse, atque infantulum Deum verum inter tua mundissima brachia collocasse, teque ab ejus dextera amplexatam. O quam incomparabilis et indicibilis est excellentia, beatitudo, et gloria tua! Quam propinquissima et familiarissima facta es Deo! Certe in quantum es Mater veri Dei, es dignitatis quodammodo infinitae; et quanta fuit et est eminentia tuae dignitatis, tanta et bonitatis, tanta quoque et felicitatis. Omnem ergo admirationem et capacitatem nostram transcendit beatitudo et gloria tua.

Adjuro vos, filiae Jerusalem, ne suscitetis neque evigilare faciatis dilectam, quoadusque ipsa velit. Post Christi ascensionem ac missionem paracleti Spiritus Sancti, multiplicatis fidelibus, et evidenti fide tenentibus sacrosanctam Virginem esse veri Dei Matrem, omnes eam in maxima et admirabili reverentia (ut vere decuit) habuerunt, atque ad ipsam in omni necessitate et rationabili causa habebant refugium: sed et plurimi magni ac sapientissimi etiam ex paganismo conversi, talem ac tantam videre et audire praecordialiter optaverunt, ut patet de S. Ignatio. Legitur item, quod grandis congregatio sanctarum virginum morabatur cum ea, ejus obsequio deputata. Commisit igitur sponsus coelestis omnibus istis, ne importune hanc praedilectissimam sponsam et matrem suam accederent, ad revocandum eam de suo secreto et quietissimo actu et loco, ubi contemplativae vitae exercitiis, cum devotione sibi soli ac sponso cognita, excellentissime inhaerebat. Verumtamen, quoniam sponsus noverat eam in proximorum caritate aestuantissimam esse, jugiterque paratam succurrere et suscitari pro rationabili causa, addidit: Quoadusque ipsa velit, utpote tempore congruo: in quo sine dubio semper fuit prompta, quoniam fructum passionis et mortis Filii sui ferventissime semper optavit.

Vox dilecti mei est, qui modo prae tacto hortatur ne suscitetur. Ecce venit saliens in montibus, transiliens colles. Hoc rectissime dicere potuit Virgo excelsa, benedicta Maria, quando ab archangelo Gabriele audivit: Ecce concipies in utero et paries filium, ac cetera quae refert Evangelista. Imo tunc uno vehementissimo saltu a throno paterno in uterum prosiliit virginali: ob cujus celeritatem aliasque rationes praehabitas, comparatur capreae hinnuloque cervorum. Exsultavit enim ut gigas ad currendam viam. En ipse stat post parietem nostrum: id est, in carne mundissima, quam ex me assumpsit, suam latere voluit deitatem, me quoque cum Archangelo conferente, de proximo adstitit; prospiciens per cancellos, qualiter nostrum finiremus colloquium. Dum consentiendo dixissem, Ecce ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum tuum: dicto celerius, imo instantanee prosiliit in me, et corpus assumpsit ex me.

En dilectus meus loquitur mihi. Qui enim per Gabrielem loquebatur mihi forinsecus, per se ipsum loquebatur mihi intrinsecus, me hortando ac incitando inspiratione occulta ad credendum Archangelo, ad consentendum ejus oraculo, ad cooperandum summo ac divinissimo incarnationis misterio. Et dixit mihi, instinctu secreto: Surge, a consideratione humillima tuae propriae parvitatis, ad actum nobilissimae magnanimitatis: quatenus pietati meae omnipotentiae innitendo, credas mox agendum ex me, et fiendum ex te, atque complendum per te, quod tibi ore nuntiatur angelico, et omnem transcendit naturam, nec ulla fieri potest creata virtute. Propera, id est, festinanter sic age, crede, consenti; loquere verbum, praepara uterum, praebe materiam, ut concipiar a te, et gignar ex te, qui aeternaliter sum conceptus et natus ex Patre, in quo idem est mihi concipi et gigni, quoniam generatio illa, intellectualis, immaterialis, intemporalis consistit. O amica mea singularis et unica, cujus respectu aliae sunt ancillae, quamvis et suo modo amicae sint. Columba mea, in qua nunquam fuit radix amaritudinis, felleave austeritas, sed simplicitas sapientialis inviolata. Formosa mea, in naturalibus donis valde perfecta in genere tuo, corpore speciosa, mente ingeniosa, optimae indolis privilegio decorata; ex naturali dispositione mitissima, piissima, honestissima, et ad omnem virtutem, imo universarum virtutum perfectionem, in termino excellentiae dispositissima; venustissima moribus, splendidissima muneribus gratiarum infusis, opulentissima meritis: et talis ac tanta, ut speciem tuam non mediocriter concupiscam, quatenus post frequentiam angelorum, tumultuationemque hominum, tandem in te requiescam, tua pulchritudine delectatus, tua tranquillitate allectus.

Jam enim hiems transiit: id est, tempus est ut rigori legis terminus imponatur, et per me evangelica lex tradatur; imber abiit: id est, copia ac impetus ultionum, quas lex transgressoribus suis jussit infligi, mox finem accipient. Hiems quoque et imber, sunt obscuritas veteris Testamenti, et tempestas in qua lex data est; seu molestissima multitudo observantiarum legalium, quod fuit grave et importabile jugum, durae cervici convenienter impositum, sed a lege evangelicae libertatis tollendum. Unde ait Apostolus: Nox praecessit. Et princeps Apostolorum: Quid, inquit, tentatis imponere jugum super cervices discipulorum, quod neque nos, neque patres nostri portare potuimus? Flores apparuerunt in terra nostra: id est, signa praeclara ac florida mei adventus impleri coeperunt, et deinceps abundantius implebuntur, quia jam tempus hebdomadarum a Daniele praedictum advenit. Unde dixi Judaeis: Faciem coeli dijudicare nostis, signa autem temporum non potestis? Jam quoque sceptrum a Juda ablatum est, et dux de femore ejus defecit. Tempus putationis advenit, id est tempus liberationis populi Israel a suis peccatis, ut vitiorum superfluitates nunc amputentur: juxta id quod scribitur in Daniele: Septuaginta hebdomades abbreviatae sunt super populum tuum, ut consummetur praevaricatio, et finem accipiat peccatum, et deleatur iniquitas, et adducatur justitia sempiterna, et impleatur visio et prophetia, et ungatur Sanctus Sanctorum. Unde his consonanter loquitur Paulus: Ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum natum ex muliere, factum sub lege, ut eos qui sub lege erant, redimeret.

Vox turturis audita est in terra nostra: id est, in Synagoga insonuit sermo legis, vaticinium Prophetarum, annuntiatio de proximo regis Messiae adventu: instante etenim Salvatoris adventu, Omnipotens revelavit aliquibus patribus Synagogae, tempus adventus Christi adesse. Unde Simeon justus et timoratus responsum acceperat a Spiritu Sancto, non visurum se mortem nisi videret Christum Domini. Similiter Zachariae justo Gabriel nuntiavit de filio suo Joanne: Ipse praecedet ante illum in spiritu et virtute Eliae. Ficus protulit grossos suos: id est, Synagoga fructifera et electa, quae creditura fuit in Christum, primo observavit diligenter ea quae legis erant. Propter quod princeps dixit Apostolorum: Nunquam comedi aliquid commune et immundum. Paulus quoque fatetur se sine querela conversatum in lege. Sed postea abjecerunt haec tanquam fructus ineptos, cognita gratia Christi et Spiritu Sancto accepto, sicut in Actibus Archiapostolus loquitur: Per gratiam Domini nostri Jesu Christi credimus salvari. Vas quoque electionis disseruit: Quae mihi lucra fuerunt, haec arbitratus sum detrimenta esse. Vineae florentes dederunt odorem suum: id est, virtuosae personae ipsius Synagogae, dulciflua desideria sua de meo adventu coram me effuderunt, rogantes assidue pro adventu regis Messiae: quarum me trahit pia affectio, et allicit devotio sancta.

Itaque propter haec omnia, jam Surge, amica mea, sponsa mea singularis et optima, et veni, per mentis consensum, ut me concipias tuum creatorem et omnium salvatore; columba mea pudicissima, summe faceta, in foraminibus petrae, id est in viribus seu potentiis animae tuae, in omni gratia solidatae, constantissimae et firmatae, puta in intellectu ac voluntate, quae sunt spiritualia foramina per quae anima intellectualiter cernit me et cupit. Unde in Ezechiele Dominus ait ad Cherub qui cecidit: Foramina tua in die conditionis tuae parata sunt. Fuit itaque sacratissima Virgo, amica, sponsa et columba Verbi aeterni in foraminibus petrae, id est in intellectu ac voluntate, quia per fidem et sapientiam sui intellectus, atque per spem et caritatem suae voluntatis, placuit sponso coelesti potissime. Et in caverna maceriae, id est in intellectuali memoria, per quam jugiter meditabatur divina. Nam et (teste Evangelista) Maria conservabat omnia verba haec, conferens in corde suo. Memoria autem est receptaculum locusque specierum, et quasi venter similitudinum rerum: et ita recte vocatur caverna, imo et caverna maceriae, id est muri sive parietis, videlicet animae virtuosae, quae, juxta Ezechielem, interponit se murum inter Deum sponsum ac judicem, et inter animas peccatrices, pro quibus laborat, ut eas reconciliat Deo, et protegat a maligno. Dicitur quoque caverna maceriae, quia latet in corpore, quod inter Deum et animam quasi medius murus est, in quantum frequenti impedit a divinis, quemadmodum S. Andreas cruci appensus, dixit: Tu, Domine, nosti, quoties a tui contemplatione me impedivit.

Ostende mihi faciem tuam, id est obedientialem promptitudinem tuae mentis, et cor tuum converte ad meum amplexum, ut per incarnationis mysterium celebrentur in utero tuo nuptiae personales, id est unio naturae humanae cum divina in unitate personae; et tu ipsa in nuptiis illis sponsa mea singularis efficiaris. Sonet vox tua in auribus meis, ita ut dicas, Ecce ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum tuum; ac deinceps completo incarnationis sacro secreto, pro beneficiis tibi impensis gratias mihi referens, dicas: Magnificat anima mea Dominum, etc. Vox enim tua dulcis, quum ex plenitudine virtutum, summa caritate, ferventissima devotione, sincerissima intentione emanet: ideo tuis laudibus, tuis orationibus, tuis irreprehensibilibus verbis delector. Et facies tua decora, id est, mens tua pulcherrima est. Magnum est valde, creaturam sic commendari a superaltissimo suo opifice et infallibili creatore. Si quis ab imperitis et pueris vilibusque personis laudetur, parum appretiat; si autem a justis ac sapientibus, forsitan magni pendit: quanto magis a Creatore, qui est ipsa sanctitas ac sapientia infinita, incomparabiliter majus est commendari?

Denique omnia ista ab illo loco, Surge, amica mea, sponsa mea, et veni, possunt exponi de Christo, qui in suae benedictae Matris gloriosa ascensione, ista et consimilia ad eam locutus est, ejusque faciem glorificatam voluit sibi ostendi in throno gloriae, quo eam juxta se collocavit; ibi quoque voluit eam affari et vocem ejus audire. De talibus amorosis, ardentissimis, suavissimis, laudisonis vocibus, quibus Christus et Mater virginea se mutuo alloquuntur ac laudant cum maxima delectatione in coelo, multa in revelationibus sanctae Brigittae continentur: in quibus sponsus ille coelestis in supernorum praesentia civium fatetur et asserit, allocutiones ac laudes suae Matris sibi acceptissimas ineffabiliterque suaves exsistere. Sed brevitatis, cui studeo, prohibet me illa diffusius allegare.

Capite nobis, tu, sponsa, cum tuis, vulpes parvulas quae demoliuntur vineas. Hoc Regina coelorum, universarum electissima creaturarum, excellentissime adimplevit: quae sola omnem haereticam dicitur pravitatem interemisse; cujus meritis et precibus sancti viri convicerunt haeresiarchas. Parvulae quoque vulpes sunt daemones vitiosi ac viles, qui parvuli sunt valore, non malignitate, et tanquam parvuli invisibiliter circumquaque discurrunt; atque ob maximam suam invidiam rite parvuli nuncupantur, juxta quod scriptum est: Parvulum occidit invidia. Hinc frequenter in forma parvulorum aethiopum, sanctis sunt viris ostensi. Et nisi sacratissima advocata ac sponsa ista auxilietur, vineas (id est Ecclesias ac animas pias) demoliuntur. Nam vinea nostra floruit, id est universalis Ecclesia, quae communis est Christo sponso ac Matri ejus dignissimae. Christus enim est Deus, Dominus, salvator et judex, legiferque Ecclesiae: Virgo autem Christifera, regina, mater, et advocata Ecclesiae praedicatur.

Dilectus meus mihi, et ego illi: id est, sponsus iste omnibus Sanctis dilectus; sed tanto specialius mihi carus, quanto praeceteris me in matrem et sponsam singularem elegit: hic, inquam, dilectus mihi familiarissime est intentus, cohaerens, innixus; et ego similiter illi. Qui pascitur inter lilia, id est in mentibus castis ac puris. Revertere; similis esto, dilecte mi, capreae hinnuloque cervorum. Hoc tenerrima et affectuosissima Virgo ac Domina dixit, Unigenito suo sibi per passionem et mortem corporaliter ad modicum tempus ablato: propter quod desolata ac prorsus moestissima facta, atque de proxima ejus resurrectione certissima, desideravit ut post resurrectionem suam appareret mox sibi, et reverteretur ad eam: quod clementissimus Filius utique fecit; et quo suavissima Mater fuerat ei magis compassa, atque amarius desolata, eo in ista apparitione copiosius ac dulcius consolatus est eam Filius ejus. Tunc quoque et ipsa Filium exoravit, ut rediret ad suos discipulos atque discipulas, praesertim ad Magdalenam, et sua gloriosissima apparitione consolaretur gregem suum pusillum amarissime desolatum: quod et Filius adorandus tam celerrime egit, ut in hoc caprae sit assimilatus et hinnulo.

Articulus IX: ELUCIDATIO CAPITULI TERTII — IN LECTULO MEO, ETC.; DE SPONSO ET SPONSA GENERALI

Articulus X: EXPOSITIO EJUSDEM CAPITULI TERTII, DE CHRISTO ET SPONSA PARTICULARI

Articulus XI: EXPLANATIO EJUSDEM CAPITULI TERTII, DE CHRISTO ET SPONSA SINGULARI

Articulus XII: ELUCIDATIO CAPITULI QUARTII — QUAM PULCHRA ES, AMICA MEA! DE CHRISTO ET ECCLESIA

Articulus XIII: DECLARATIO EJUSDEM CAPITULI QUARTI, DE CHRISTO ET ANIMA VIRTUOSA

Articulus XIV: EXPLANATIO EJUSDEM CAPITULI QUARTI, DE CHRISTO ET SPONSA SINGULARI

Articulus XV: ELUCIDATIO CAPITULI QUINTI — VENIAT DILECTUS MEUS IN HORTUM SUUM; DE CHRISTO ET ECCLESIA

Articulus XVI: EXPLANATIO EJUSDEM CAPITULI QUINTI, DE SPONSO ET ANIMA VIRTUOSA

Articulus XVII: EXPLANATIO EJUSDEM CAPITULI QUINTI, DE CHRISTO ET SPONSA SINGULARI

Articulus XVIII: ELUCIDATIO CAPITULI SEXTI — QUO ABIIT DILECTUS TUUS, O PULCHERRIMA MULIERUM? DE CHRISTO ET ECCLESIA

Articulus XIX: DECLARATIO EJUSDEM CAPITULI SEXTI, DE CHRISTO ET SPONSA PARTICULARI

Articulus XX: EXPLANATIO EJUSDEM CAPITULI SEXTI, DE CHRISTO ET SPONSA SINGULARI

Articulus XXI: ELUCIDATIO CAPITULI SEPTIMI — QUAM PULCHRI SUNT GRESSUS TUI! DE CHRISTO ET ECCLESIA

Articulus XXII: EXPLANATIO EJUSDEM CAPITULI SEPTIMI, DE CHRISTO ET SPONSA PARTICULARI

Articulus XXIII: DECLARATIO EJUSDEM CAPITULI SEPTIMI, DE CHRISTO ET SPONSA SINGULARI

Articulus XXIV: ELUCIDATIO CAPITULI OCTAVI ET ULTIMI — QUIS MIHI DET TE FRATREM MEUM, SUGENTEM UBERA MATRIS MEAE, ETC.; DE CHRISTO ET ECCLESIA

Articulus XXV: DECLARATIO EJUSDEM CAPITULI OCTAVI, DE CHRISTO ET SPONSA PARTICULARI

Articulus XXVI: ELUCIDATIO EJUSDEM CAPITULI OCTAVI, DE CHRISTO ET SPONSA SINGULARI

↑ Top of work