Enarratio in Canticum Canticorum Salomonis

Denis the Carthusian

Enarratio in Canticum Canticorum Salomonis

Denis the Carthusian (1402–1471)

First published 1898


Proemium I: PROEMIUM

Articulus I: AN LIBER ISTE AD LITTERAM EXPONENDUS SIT DE DEO ET SYNAGOGA, VEL POTIUS DE CHRISTO ET ECCLESIA

Articulus II: QUALES DEBEANT ESSE LECTORES ET AUDITORES LIBRI ISTIUS

Articulus III: EXPOSITIO CAPITULI PRIMI — OSCULETUR ME OSCULO ORIS SUI; DE CHRISTO ET UNIVERSALI ECCLESIA

Articulus IV: EXPOSITIO EJUSDEM CAPITULI PRIMI, DE SPONSA PARTICULARI

DE triplici sponsa Christi, dictum est in prologo hujus opusculi, videlicet universali, particulari, et singulari: ita quod unaquaeque anima in caritate exsistens, est Christi sponsa particularis, per fidem et caritatem desponsata eidem, et ei per Baptismi gratiam consecrata: quam Dominus et Salvator brachiis caritatis adstringit, ac infusione virtutum fecundat. Hinc asserit Augustinus, quod omnis anima est Christi sponsa, vel diaboli adultera: si enim in caritate est Christi, censetur sponsa ipsius; si vero mortali subjacet culpae, adultera reputatur diaboli. Itaque quae in isto Salomonis volumine de universali exponuntur Ecclesia, generalique sponsa, de particulari quoque sponsa tropologice explanantur. Verumtamen, quoniam juxta praehabita, in his Canticis canticorum tractatur de amore perfecto, ideo non de quacumque anima existente in caritate et gratia, sed de anima heroica, divina, perfecta, ecstatice amorosa, haec proprie exponuntur: quam expositionem praecipue prosequitur Vercellensis venerabilis abbas, in libris divini et magni Dionysii studiosissimus, qui et eosdem in stilum planum redegit.

Igitur anima contemplativa purgata, sancto amore flammigera, in creaturis nequaquam concupitam reperiens quietem, ideoque ad verum et incommutabile bonum, ad superessentialem et superpulcherrimum sponsum totis suspirans praecordiis, ex plenitudine sincerissimae suae affectionis eructat verbum bonum amoriferum et suave: Osculetur me, inquiens, osculo oris sui, id est sponsus ille dulcissimus, qui solus sufficit mihi, qui creavit me propter se; nec possum nisi in eo quiescere, qui solus totum meum affectum quietare potest et contentare. Hic talis ac tantus, osculetur me osculo oris sui, id est, se ipsum gratiosissime applicet mihi, meque pauperculam suae incomparabili et infinitae excellentiae dignetur immediate conjungere: tangendo et illuminando apicem intellectus mei ad contemplandum majestatem et sapientiam, veritatem ac pulchritudinem ejus prorsus immensam; accendendo quoque verticem voluntatis seu affectivae meae superioris, ad diligendum purissime, stabiliter ac intentissime bonitatem ipsius illimitatam, ad gustandum fontanam ejus dulcedinem, omni fundo, termino, ac mensura carentem, ad quiescendum in ejus amplexu mundissimo, quatenus tota ferar, transformer, absorbearque in ipsum, atque in suae beatitudinis exuberantissimo et immenso oceano rapta demergar.

Sed unde, o paupercula anima, pingui materiae huic intrusa, gravi corporis moli immersa, quae in ordine intellectualium substantiarum es sicut materia prima in ordine rerum: unde tibi vel praesumptio, vel audacia, aut certe fiducia petendi hoc osculum ab eo, quem polus, tellus, pontusque metuunt, quem supernorum altitudines spirituum perhorrescunt, sub quo curvantur qui portant orbem? Denique, si praesumptuosum videtur petere osculum, non dicam gloriosissimae virginis Mariae Christiferae, sed gloriosae virginis Catharinae reginae, aut Ursulae sanctae: quanto magis praesumptuosum apparet, petere osculum Sancti Sanctorum, omnipotentisque Regis, cujus respectu totus mundus est velut pulvis exiguus? Ad haec quid respondes, o anima, in hoc exilio, in regione hac dissimilitudinis, in valle lacrimarum hac constituta, ubi si dixeris quod peccatum non habeas, te ipsam seducis?

Responsio animae. — Quid me revocas ab intuitu sponsi mei? Cur ab ejus amplexu me impedis? Quare ab ejus colloquio me avertis? Cur in his quae omnem rationem transcendunt, exigis rationem? Ignoras quod caritatis ardor non arctetur lege communi? Nescis quod sicut excellentia sponsi hujus immensa est, sic et dignatio ejus prorsus sit infinita? Numquid minor est caritas ejus aut pietas, quam majestas? Nonne ipse creavit me ad obtinendum beatificum illud osculum oris sui in patria Beatorum, hoc est, ad intuendum eum per speciem, ad perfruendum aeternaliter bonitate ac dulcedine sua, ad satietatem plenissimam, ab omni fastidio perenniter alienam? Ipse qui caritatem suam mihi infudit, ipse eandem in me accendit ac stimulat, atque ad postulandum osculum oris sui excitat et inflammat. Non est volentis, neque currentis. Caritas separationis impatiens, me coarctat; consideratio, imo et experientia dignationis miserationisque sponsi, hanc parit fiduciam; fides quoque et recolentia praeteritorum beneficiorum ipsius, me animat. Nonne ipse est, qui quum dives esset divitiis infinitis, dives omnipotentia, non pecunia, et tam magnus quod magnitudinis ejus non est finis, propter me factus est pauper et parvus? et certe tam pauper, quod non habuit ubi caput suum reclinaret; atque tam parvus, quod intra unius mundissimae humillimaeque virgunculae viscera se reclusit; et captus est rhinoceros ille, cui nullus valet resistere, caritate ac puritate unius puellae: qui deinceps obtulit se in mortem, ut ei in aeternum conjungar, et ab ipso deosculer. En venter meus quasi mustum absque spiraculo, quod lagunculas novas dirumpit, et coarctat me spiritus uteri mei. Loquar ergo ad sponsum, et respirabo paululum; et nunc agitante me desiderio erumpente, dicam semel, Osculetur me osculo oris sui; dicam secundo, Osculetur me osculo oris sui; addam et tertio, Osculetur me osculo oris sui.

Responsio. — Numquid ebria es, quia sic loqueris? nec contines te saltem rubore? Nonne discretio mater est et auriga virtutum, sine qua etiam caritas ipsa praecipitat?

Anima. — Ebria sum, inebriata refactione et potu illius a quo audies infra: Comedite, amici, et bibite; et inebriamini, carissimi. Denique ignara mihi videris juris ac proprietatum viriumque amoris. Non audisti Prophetam illum in utero matris sanctificatum, dicentem, Factus est sermo Domini in corde meo quasi ignis exaestuans, claususque in ossibus meis, et defeci, ferre non sustinens? Et rursus: Factus sum, inquit, quasi vir ebrius, et quasi homo madidus vino, a facie Domini et a facie verborum sanctorum ejus. Si sermo Domini sic inebriat et accendit, quanto magis amor ipsius? Praeterea audi quid horum expertus dicat sanctus et dulcis ille Bernardus: O quanta vis amoris! o quanta in spiritu libertatis fiducia! Desiderio feror, ratione non ducor. Non putetur praesumptio, ubi viget ac dominatur affectio. Reclamat pudor; sed superat amor. Non ignoro quod honor regis judicium diligit; sed praeceps amor nec judicium praestolatur, nec consilio temperatur, nec pudore frenatur, nec rationi subicitur. Ideo tibi respondeo, quod in hac re discretio est, esse sine discretione: quoniam fons omnis discretionis paracletus Spiritus Sanctus, qui infundit, praevenit et inflammat, ipse utique custodit, dirigit et gubernat. Sed nunc argumentatio relinquatur, ne mens mea a sponso diutius impediatur. Etenim eo ipso quo dixi, Osculetur me osculo oris sui, ab eo me tangi, affici, oscularique sensi: ideo te relicta, loquar ad ipsum.

Quia meliora sunt ubera tua vino: id est, illuminatio tuae veritatis aeternae, qua tu ipse intellectum immediate illuminas, ungis, ac doces; et inflammatio qua in me caritatem accendis; pietas qua tam benignissime refoves, consolaris, et confortas me, desiderabiliores ac dulciores sunt mihi vino, id est omni consolatione carnali, omnique instructione angelica et humana; fragrantia unguentis optimis, id est spiritualibus charismatibus eis adjunctis. Nempe ubera ista ad omnium carnalium voluptatum ducunt contemptum, ad taedium terrenorum, ad desiderium exercitationis internae, ad ampliorem cordis custodiam, ad profundiorem sui ipsius humiliationem. Et haec unguenta sunt optima, coram Deo et omnibus Sanctis suavissime redolentia, a peccatis praeservativa, omniumque invisibilium curativa languorum. Hoc beatus Augustinus expertus, disseruit: Te, Domine Jesu Christe, cor meum introeunte, irradiante et oblectante, subito factum est mihi facile voluptatibus illis carere, quas ante metuebam relinquere.

Oleum effusum nomen tuum. Tu, o sponse, vocaris virtus et sapientia Dei Patris, tu appellaris Filius Virginis, tu Creator Salvatorque diceris; de te Isaias praedixit: Vocabitur nomen ejus, Admirabilis, Consiliarius, Deus, Fortis, Pater futuri saeculi, Princeps pacis: et quocumque nomine designeris, dulcescit clarescitque nomen hoc mihi, fulget in corde, ac pretiosissimum reputatur a me. Ideo adolescentulae dilexerunt te, tua suavitate attractae. Istae adolescentulae, sunt animae proficientes, meritis quotidie abundantes: quae increatae dulcedinis gustum aliquantulum perceperunt, et ex eo ad meliora sunt provocatae, et ad amandum magis accensae, praesertim quoniam audierunt tot et tanta bona narrari de sponsio. Frequenter enim contingit, quod multa laudabilia audiendo de aliquo nunquam viso, accendamus ipsius amore, et aedificemur in eo: quanto magis in amore sponsi coelestis, ex fama ipsius debemus succendi? cujus praeconia in Scripturis leguntur, cujus virtutes undique praedicantur; in quo scimus perfectionem simpliciter infinitam consistere, secundum deitatis suae naturam qua aequalis est Patri, virtutes quoque creatas, in extremo excellentiae termino, quo possunt creaturae inesse, et hoc, secundum ipsius humanitatem.

Trahe me post te: id est, da mihi lucem et gratiam contemplationis tam altae, ac tantum sanctae caritatis ardorem, ut cuncta creata transcendam, et tibi soli inhaeream; sicque abstractus et absolutus ab omnibus, tam vehementer tibi intentus sim, ut ceterorum omnium obliviscar, imo neque me ipsum, nec proprias actiones advertam. Nam ut sanctus pater ait Antonius, Perfecte non orat, qui in oratione sua non ita in Deum extenditur, nec tam valenter in eum defigitur, ut immemor omnium reliquorum reddatur.

Curremus in odore unguentorum tuorum. De unguentis jam dictum est super illud, Fragrantia unguentis optimis. Praeterea omnium actiones virtutum, unguenta sunt, evangelicorum quoque impletiones consiliorum: ideo unguenta optima rite censentur actus excellentissimarum virtutum, utpote fidei, spei et caritatis. Item optima unguenta, sunt actus virtutum, secundum gradum earum supremum: sic unguenta bona, sunt actus boni ac meritorii incipientium; unguenta meliora, actus laudabiles proficientium; unguenta optima, perfectorum. Postremo unguenta bona, sunt opera virtutum moralium; unguenta meliora, virtutum intellectualium; optima, theologicarum. Porro odores unguentorum istorum, sunt delectationes purae actibus virtuisis annexae: in quibus odoribus currimus, quando prae gaudio spirituali et consolatione coelesti, quas in Dei cultu ac honorificentia experimur, Deo cum ingenti promptitudine ac celeritate obsequimur, juxta illud Josue, Servite ei corde perfecto atque verissimo. Qui sic currit ad beatitudinis suae indeficientissimum fontem, mox ut de bassitudine carnis mortalis exierit, ad coelestis palatii perveniet montem. Ad quod exhortans Apostolus: Sic, inquit, currite ut comprehendatis. Qui sic velox est in opere suo, coram Rege coelorum stabit; et sequetur ejus vestigia, qui exsultavit ut gigas ad currendam viam. Talem cursum non redarguit sanctus Job, quamvis Eliu hoc ei imposuerit, dicens: Dixit enim, Non placebit homo Deo, etiam si cucurrerit cum eo. Cum ita currente, currit et sponsus: qui cum pergentibus pergit, cum currentibus currit, cum volantibus volat, suas nullibi relinquens dilectas. Ad quem cursum inter prospera et adversa infatigabiliter peragendum, hortatur nos Paulus, loquens: Curramus propositum nobis iter, adspicientes in auctorem fidei et consummatorem Jesum, qui proposito sibi gaudio, sustinuit crucem, confusione contempta. Recogitate eum, qui talem sustinuit a peccatoribus adversus semetipsum contradictionem, ut non fatigemini animis vestris deficientes.

Sic Deus immensus, sua naturali infinitaque bonitate ac amabilitate trahit ad se et in se suos electos, quemadmodum libro de Divinis nominibus Dionysius protestatur: Deus sua supersubstantiali bonitate et appetibilitate (per quam est omnium attractivus) suum ingignit amorem menti creatae.

Denique sponsa in his exaudita, grato corde subjungit: Introduxit me rex in cellaria sua, id est, divitias gloriae suae mihi ostendit, infinitam opulentiam suam monstravit, affluentiam gratiae mihi in praesenti paratae, et supereffluentiam gloriae mihi in futuro praestandae, si ei perseveravero, revelavit. Unde et S. Agnes asseruit: Ostendit mihi thesauros incomparabiles. Hoc fit, dum mens introducitur in sanctuarium Dei, id est, luce contemplationis perfunditur, ad intuendum quam infinite deliciosus, perfectus et felix sit Deus altissimus in se ipso, quam inaestimabilis sit liberalitas ejus ad dandum, quam supercopiosa ad remunerandum: ex qua consideratione oritur gaudium grande. Unde subjungitur:

Exsultabimus et laetabimur in te: non in nobis, sed in te universorum bonorum datore. Gloriabimur, tuae infinitae felicitati congratulando: et quo quis magis te diligit, eo utique omni perfectioni et excellentiae tuae cordialius frequentiusque congaudet. Et haec est gloriatio optima, ex puro Deitatis amore procedens. Exsultabimus quoque, quia tu, rex coelorum, creator universorum, prior dilexisti nos; et quia tu, noster creator ac judex, factus es noster salvator et advocatus; et quia tu, munificentissime sponse, tot et tanta nobis beneficia contulisti, majoraque promisisti, quorum nequaquam oblivisci debemus. Propter quod subditur: Memores uberum tuorum, id est, nos memores existentes caritatis pietatisque tuae et miserationum ac consolationum, illuminationum ac visitationum tuarum, quibus nos jugiter reficis, exsultabimus et laetabimur in te: juxta illud Psalmi, Memor fui Dei, et delectatus sum. Gratitudo haec semper meretur majora, juxta quod sponsus fatetur: Habenti dabitur, et abundabit.

Insuper, quoniam memoria beneficiorum accendit amorem, secundum illud Psalmi, In meditatione mea exardescet ignis, recte subjungit: Recti diligunt te. Tu enim es primum et summum amabile, causa et ratio omnis amabilitatis ac boni amoris: idcirco obliquus et curvus est, qui te non amat. Nec sufficit amor tuus quicumque, sed necessarius est amor spiritualis, meritorius, et infusus, quem soli recti, id est justi, habent ad te. Justi quippe sunt, qui tua observant praecepta: et hi soli vere te diligunt, sicut tu ipse testaris: Si quis diligit me, sermonem meum servabit; itemque, Qui habet mandata mea et servat ea, ille est qui me diligit. Haec rectitudo meretur exaudiri a Domino, juxta illud Job: Si mundus et rectus incederis, statim evigilabit ad te.

Nigra sum, sed formosa, filiae Jerusalem. Quanto anima fervida sanctitatem et pulchritudinem Dei ac sponsi sui limpidius contemplatur, tanto propriam parvitatem, imperfectionem, insufficientiamque clarius intuetur, humiliusque fatetur. Idcirco a contemplatione sanctissimi et superpulcherrimi sponsi sui rediens ac suspensa, nigram se clamat, sciens quod coeli non sint mundi, nec stellae splendeant respectu illius. Insuper, juxta divini Dionysii documenta in pluribus locis, perfectissima unio atque cognitio, qua mens Deo conjungitur in hac vita, est per omnem abnegationem ab ipso, ac per omnimodam ignorantiam ejus, quantum ad quid est, ita quod ei unitur tanquam prorsus ignoto. Propter quod dicitur in caligine esse: ob quam dicit se nigram, quia caligo videtur esse quaedam nigredo. Nihilo minus asserit se formosam, quia haec ipsa tam humilis propriae defectuositatis confessio, supplet ejus defectum, et ipsam perornat. Et quamvis respectu sponsi sit nigra, tamen in suo genere est formosa: quoniam sponsus non requirit ab ea puritatem et perfectionem virtutum, nisi secundum exigentiam facultatis, professionis, vocationis, seu status ipsius sponsae: ideo admonet eam, ut secundum suam vocationem ambulet digne Deo. Sed quomodo anima peccans quotidie asserit se formosam? Respondetur, quod formosa est secundum modum viae, non patriae; et per exclusionem omnis mortalis, non venialis, peccati; et quia de suis venialibus assidue poenitet ac purgatur, ita quod quotidie amplius proficit, quam decrescat. Et juxta hunc sensum sanctus Job fatebatur: Neque reprehendit me cor meum in omni vita mea.

Quoniam itaque comparatione sponsi, anima sancta affirmat se nigram, adjecit: Quia decoloravit me sol, id est, comparatione ipsius deformem me sentio, qui solus incircumscribibiliter lucet, et incomparabiliter sanctus est.

Praeterea anima contemplativa Christi sponsa, ex parte supremae suae portionis intellectivaeque partis, ait: Filii matris meae, id est potentiae et affectiones et actus sensitivae partis, appetitusque concupiscibilis et irascibilis, et passiones earum, sensus quoque exteriores et interiores, pugnaverunt contra me. Caro enim concupiscit adversus spiritum, et carnalia desideria militant contra animam, id est contra partem ejus superiorem. Similiter sensus exteriores repraesentationibus objectorum suorum et incustodia sua mentem non parum impugnant: ita quod mors ingreditur per fenestras, et oculus animam depraedatur. Porro sensitiva pars, mater intellectivae partis vocatur, quia cognitio nostra intellectiva exordium sumit a sensitiva; et omnium potentiarum, affectionum et actionum suarum ipsa anima dicitur mater, quia fluunt ab ea, et ipsa illarum subjectum est et origo. Sensus etiam interiores suis imaginationibus atque tumultibus varia pariunt impedimenta recollectionis devotionisque menti. Propter quod anima per superiores suas vires se custodire, inferioresque vires regere necessario indiget.

Propterea subdit: Posuerunt me custodem in vineis: id est, praefati filii matris meae compulerunt me et occasionem dederunt, ut sim custos virium mearum, interiorumque sensuum et appetituum sensitivorum: quae vineae appellantur, quia si debite gubernentur et excolantur, opera proferunt virtuosa, aut disponunt ad ea.

Vineam meam non custodivi: id est, congeriem vinearum istarum non ita diligenter excolui, purgavi, et fecundavi, ut debui. Vineam quoque bona, est caro in spiritus servitutem redacta, dum membra ejus exhibentur arma justitiae Deo, non arma iniquitatis peccato. Rursus principalis vinea animae, est pars ejus intellectiva, in qua summae Trinitatis consistit imago: quam vineam tanquam praecipuam debet anima per legem Dei ac gratiam custodire, juxta illud, Omni custodia custodi cor tuum. Verum hanc vineam non custodit, dum distractionibus immoratur, dum inordinatae appetitioni dat locum, dum januam mentis aperit hosti, aut rei consentit illicitae, et coram Deo negligenter se habet, ipsamque dominam ab ancilla, id est intellectivam a sensitiva, superari permittit: quod anima amorosa et sancta interdum se fecisse ac permisisse, non immerito lamentatur.

Indica mihi, quem diligit anima mea, id est ego ipsa, quae mei sum juris per liberi usum arbitrii; vel, Anima mea, id est vita mea animalis seu spiritualis; ubi pascas, ubi cubes in meridie, id est, in quibus mentibus tam triumphantis quam militantis Ecclesiae commoreris, eas salubriter nutriendo, atque in eis per lumen contemplationis, aut per gloriam beatificae fruitiois conquiescendo: quatenus ad mentes vere beatas suspirem ac pertinere properem, mentes quoque viatrices vere virtuosas et contemplativas sectari non cessem. Ne vagari incipiam post greges sodalium tuorum, id est, ne decepta, sequar multitudinem animarum errantium: quae virtuosas se simulant, quum exsistant hypocritae: unde sub vestimentis ovium et specie bonitatis decipiunt simplices. Et tales animae, greges sunt tuorum sodalium, id est congregationes carnalium praelatorum praesidendumque pravorum: qui in praelatione tecum communicant, et vicarii tui dicuntur, seque tibi cohaerere affirmant, quum potius diaboli sodales esse noscantur. Vel, Sodalium tuorum, id est angelorum sanctorum, qui et reprobis praesent, et gloriae tuae consortes sunt. Expositio ista non multum differt a praeinducta: idcirco non immoror.

Si (pro non) ignoras te, o pulchra inter mulieres: id est, quia tu, o sponsa mea, contemplativa fervensque anima, scis te superadorandae Trinitatis imaginem, sanguine meo redemptam, per sapientiam ac virtutes reformatam, meritis copiosis fulcitam: quod totum aut certitudinaliter, aut multum probabiliter nosti; idcirco egredere in actus caritatis perfectos, et abi post vestigia gregum: id est, peccatrices animas (quae hic mulieres vocantur, quoniam concupiscentiis muliebriter enervantur, nec virile quid per virtutum exercitia sortiuntur) noli omnino aspernari ac fugere; sed vade post eas, earum miseras et peccata considerando, quatenus ferventius depreceris pro eis, et cordialius ipsis condoleas, mihique regratieris quod a talium societate ac pravitate te praeservavi aut liberavi. Tu enim, o sponsa, tantae es perfectionis, ut ex impiorum vitiis non scandalizeris, sed compatiaris atque proficias: imo omnia cooperantur tibi in bonum; et qui scandalizatur, pusillus est. Et pasce haedos tuos juxta tabernacula pastorum, id est, motus carnales et indomitos impetus passionum reprime, et reforma secundum sanctorum Patrum doctrinam, exempla ac jussa.

Equitatum meo, scilicet angelis sanctis ac Sanctorum phalangis, assimilavi te, amica mea, dando tibi angelicam vitam in terris, et in Sanctorum catalogo te locando, ut dicere queas: Nostra conversatio in coelis est. Et hoc, in curribus Pharaonis, id est per hoc, quod contra aciem vitiorum ac daemonum victorialiter restitisti.

Pulchrae sunt genae tuae sicut turturis. Habet et anima faciem suam spiritualem internam, videlicet trium superiorum virium suarum coaptationem et connexionem, seu ipsum intellectum, memoriam, voluntatem, comproportionatas: cujus faciei genae possunt dici, intellectus speculativus et practicus, seu intellectus agens atque possibilis. Quum ergo intellectus speculativus contemplationi insistit cum casto et sapientiali pudore propriae parvitatis, erubescens tam imperfectus ac modicus increatae menti majestatis immensae se repraesentare; dumque intellectus practicus virtuosis vacat operibus cum pia erubescentia, propter mala admixta et imperfectionem hujusmodi operum: tunc genae sponsae istius instar turturis sunt laudabiliter verecundae, carentque amaritudinis felle et suspicionis veneno, et amant secretum, et sponso coelesti conservant fidelitatem, qui loquitur per Prophetam: Ducam eam in solitudinem, et loquar ad cor ejus. Hinc ait Gregorius: Turtur, postquam parem suum amiserit semel, nunquam se alteri jungit, sed semper solitarie habitans, in gemitu perseverat: quoniam quem diligebat quaerens, non invenit. Sic sancta anima a sponso adhuc absens, ab ejus amore non recedit, sed in ejus desiderio anhelat et gemit. Hinc hortatur Bernardus: O sancta anima, esto sola; illi soli serva te ipsam, quem tibi ex omnibus et prae omnibus elegisti; fuge publicum, fuge ipsos domesticos, secede ab amicis et inimicis. An ignoras te pudicum sponsum habere, et qui nequaquam velit ceteris suam exhibere praesentiam? Secede igitur mente, intentione et devotione, et spiritu magis quam corpore.

Collum tuum sicut monilia. Quemadmodum solus intellectus omnium exteriorum sensuum nominibus designatur (ipse enim est visus seu oculus, quo veritas cernitur; ipse est auditus interior, quo verbum Dei mente percipitur; ipse gustus, quo summae bonitatis dulcedo sentitur et cibus animae degustatur; ipse olfactus, quo odor virtutum hauritur; ipse tactus, quo verbum vitae attingitur et tractatur); sic intellectus est gena et os ac collum, secundum varias suas proprietates et actiones, quibus exterioribus collo, ori, genae assimilatur. Est itaque collum, in quantum ad superiora erigitur, ac sua erectione a fonte totius veritatis panem intelligentiae, gratiam contemplationis, veritatis refectionem, attrahit ac sortitur. Hoc collum est sicut monilia, quando in sua illuminatione et contemplatione ornatur humilitate et sui ipsius profundissima dejectione, nec arescit elatione aut vanitate, sicut is de quo in Job legitur, Cucurrit adversus Deum erecto collo.

Muraenulas aureas faciemus tibi, vermiculatas argento. De muraena atque muraenula, et qualiter per muraenulam istam intelligatur distincta ac permixta notitia Scripturarum, dicendum est. Itaque per muraenulam in hoc loco accipitur sapientialis illuminatio mentis de divinis: cui miscetur consideratio propriae parvitatis ac rerum notitia creatarum. Talis quippe illuminatio aurea est, in quantum concernit divina; sed permiscetur quasi colori argenti, secundum quod respicit res creatas: estque menti valde necessaria illuminatio de utroque, ut agnoscat non solum excellentiam Creatoris, sed et vanitatem ac dependentiam creaturae, et insufficientiam vilitatemque sui ipsius. Hinc S. Franciscus non solum mente raptus, sed et corpore elevatus in aere, in contemplatione altissima constitutus, clamavit: O Deus meus, quid tu, quid ego? Atque, ut postea fatebatur, aperti fuerunt ei duo libri, id est illuminatio duplex, in qua et Dei sublimitatem, et propriam defectuositatem cum ingenti admiratione conspexit.

Dum esset rex in accubitu suo, nardus mea dedit odorem suum. Deus, rex noster ante saecula, invariabilis, et bonorum nostrorum non indigens, utpote in se ipso infinite perfectus et deliciosus, quasi sitire videtur, dum nostram salutem desiderat. Unde in Deuteronomio per Moysen ait: Quis det talem eos habere mentem, ut timeant me, et bene sit eis? Qui et per alium Prophetam effatur, dicens: Utinam attendisses mandata mea. Hinc dum sanctis et salubribus actibus occupamur, a nobis reficitur, et nostro profectui congratulatur. Itaque, Dum esset rex in accubitu suo, id est, dum Dominus et Salvator in mente mea mecum coenaret atque reficeretur, nardus mea dedit odorem suum, id est, humilitas mea erupit in actum sublimem, et suavitatem Regi gratissimam mox diffudit. Nusquam etenim anima clarius proprias deprehendit defectuositates, aerumnas et culpas, nisi dum rapitur in lucem contemplationis, qua intuetur puritatem ac majestatem prorsus incircumscriptam luminis increati: quod quanto acutius contemplatur, eo plus parvipendit ac deprimit semetipsam. Hinc patriarcha Abraham coram majestate adsistens: Loquar, inquit, ad Dominum, quum sim pulvis et cinis.

Fasciculus myrrhae, dilectus meus mihi. Sponsus iste habet non solum amabilitatem dulcissimam, sed et metuendam justitiam, ac imperscrutabilem et superterribilem judiciorum profunditatem. Sponsa autem non semper unitur uniformiter suo sponso, sed interdum ut suavi, pulchro ac gratiosissimo sponso; aliquando autem contemplatur eum ut metuendum et inflexibilem judicem, de quo quisque incertus est an acceptus sit ei, finaliterve salvandus, praesertim quum comparative loquendo, salventur tam pauci. Et juxta hanc considerationem, fit ei dilectus quasi myrrhae fasciculus, id est bonae amaritudinis, angustiae ac moeroris objectum et causa. Rursus, anima zelo divini honoris accensa, videns Regem ac sponsum superhonorabilissimum a multis despici, inhonorari, relinqui, gravi moerore afficitur, amaritudinibusque impletur. Nam et miseris ita agentibus, ac se ipsos perdentibus, vehementer compatitur, sicut Apostolus qui testatur: Quis scandalizatur, et ego non uror? Sicque dilectus fit ei myrrhae fasciculus. Verum hanc piam, amorosam et sanctam sponsae afflictionem sponsus celeriter consolatur, et de suorum judiciorum dispositione facit eam contentam. Praecipue quoque eam oblectat, dum convertit iniquos et mundanos, quos ad virtuosam ac religiosam conversationem perducit: et tunc sponsa dicere habet: Botrus Cypri, dilectus meus mihi.

Insuper dum universa quae Christus pro nobis sustinuit, anima virtuosa in unum recolligit, et congregatione unius fascis colligata, suae haec memoriae tenacissime indelebiterque infigit, dicere potest: Fasciculus myrrhae, dilectus meus mihi, inter ubera mea commorabitur. Porro, dum omnem felicitatem ac gloriam sponsi sui, tam increatam secundum quod Deus est, quam creatam secundum naturam ejus assumptam, considerat; tunc ei idem dilectus est botrus Cypri: prout hic sensus ex praecedenti expositione clarius innotescit.

Ecce tu pulchra es, amica mea, ecce tu pulchra. Quam ineffabiliter supernaturalia dona, videlicet gratia gratificans, et virtutes infusae, ac septem dona Spiritus Sancti et actus eorum, ornent, pulchificent atque nobilitent animam; quam etiam indicibiliter vitia eam vilificent ac deforment: hinc elucescit, quod anima virtuosa vocatur et est sponsa, filia et amica, heres ac soror Dei ac sponsi aeterni, cui retribuitur pro mercede felicitas aeternalis; anima vero vitiosa, inimica est Dei, atque adultera, filia, membrum, ancilla diaboli, cui aeterna damnatio juste infligitur. Qualiter autem habeat anima pulchritudinem naturalem, in quantum ad Creatoris sui imaginem est creata, et multo praeclariorem pulchritudinem per charismata gratiae ac venustatem in moribus, ex praecedenti expositione de facili trahitur.

Ecce tu pulcher es, dilecte mi, et decorus. Tu quippe, o sponsa, pulchritudinem meam commendas; sed ego in tua potius quam in mea pulchritudine glorior, tuum decorem, teque speciosissimum libentissime prorsus intueor: quia te magis quam me diligo, et in tuae pulchritudinis intuitione, mea consistit beatitudo, atque ex pulchritudinis tuae consideratione multiplex mihi oritur fructus, gaudium spirituale in Domino, congratulatio amorosa. Etenim tuam sanctitatem, sapientiam, perfectionem pensando, meam in omnibus imperfectionem, defectuositatemque cerno, et tui comparatione jugiter mihi vilesco. Hinc utile et salubre est, se ipsum respectu sanctiorum ac perfectionum attendere: quatenus illorum comparatione, tanto plus se unusquisque humiliet, quanto se illis imperfectiorem ac defectuosiorem cognoscit.

Lectulus noster floridus. Quare non ait, Lectus noster, sed tanti sponsi repausatorium, nominat lectulum? Et respondendum, quod aliqua possunt exprimi diminutive multis ex causis, videlicet ratione urbanitatis, ratione praecipuae dilectionis, ratione magnae humiliationis: et omnibus modis his, diminutive hic dicitur lectulus. Aliquando etiam ratione vilificationis, quandoque ad insinuandum in alio gradum suae parvitatis aut inferioritatis. Rursus ad designandum sponsi istius immensitatem, dicitur lectulus: quia respectu tanti sponsi, parvus est omnis, quo quiescere potest, locus etiam spiritualis. Unde et in Isaia legitur: Coangustatum est stratum. Lectulus iste quis sit, dictum est in praecedenti articulo.

Tigna domorum nostrarum cedrina, laquearia cypressina. Domus spiritualis, in qua sponsus supernus cum anima demoratur, est virtutum structura, et coordinatio atque connexio earumdem. In qua domo fides, seu timor Dei, sive humilitas est fundamentum; pavementum vero, est virtutum moralium ordinata locatio, quarum est passiones reprimere. Primum autem solarium, est virtutum intellectualium superlocatio: quibus dona pro secundo superponuntur solario. Spes autem et caritas Dei ac proximi, cum actibus suis, tigna sunt, totam praeactam virtutum structuram sustentantia et consolidantia; laquearia vero seu testudines, quae implent atque decorant domum, sunt sanctae meditationes, virtuosaeque affectiones, octo beatitudines, et duodecim fructus. Praeterea virtutes theologicae faciunt domum spiritualem per se: similiter virtutes morales, et item intellectuales. Imo unaquaeque virtus per gradus et actus, delectationes ac merita sua, efficit domum suam, in qua sponsus moratur cum sponsa: quaelibet etenim virtus habet pro pavimento gradum infimum, quo competit statui incipientium; gradum medium, quo convenit statui proficientium; gradumque summum, quo statui congruit perfectorum. Denique spiritualia tigna et laquearia ista, cedrina dicuntur et cypressina: quoniam boni odoris et laudabilis famae sunt diffusiva, et ex se immaterialia bona, a corruptione vitii aliena, infernorum serpentium expulsiva: prout haec ex praehabita expositione clarius queunt elici ac patere.

Articulus V: DECLARATIO EJUSDEM CAPITULI PRIMI, DE SPONSA SINGULARI

Articulus VI: EXPOSITIO CAPITULI SECUNDI — EGO FLOS CAMPI; DE CHRISTO SPONSO ET SPONSA EJUS UNIVERSALI, QUAE EST ECCLESIA

Articulus VII: EXPOSITIO EJUSDEM CAPITULI SECUNDI, DE CHRISTO ET SPONSA PARTICULARI

Articulus VIII: SEQUITUR EXPOSITIO EJUSDEM CAPITULI SECUNDI, DE SPONSO ET SPONSA SINGULARI

Articulus IX: ELUCIDATIO CAPITULI TERTII — IN LECTULO MEO, ETC.; DE SPONSO ET SPONSA GENERALI

Articulus X: EXPOSITIO EJUSDEM CAPITULI TERTII, DE CHRISTO ET SPONSA PARTICULARI

Articulus XI: EXPLANATIO EJUSDEM CAPITULI TERTII, DE CHRISTO ET SPONSA SINGULARI

Articulus XII: ELUCIDATIO CAPITULI QUARTII — QUAM PULCHRA ES, AMICA MEA! DE CHRISTO ET ECCLESIA

Articulus XIII: DECLARATIO EJUSDEM CAPITULI QUARTI, DE CHRISTO ET ANIMA VIRTUOSA

Articulus XIV: EXPLANATIO EJUSDEM CAPITULI QUARTI, DE CHRISTO ET SPONSA SINGULARI

Articulus XV: ELUCIDATIO CAPITULI QUINTI — VENIAT DILECTUS MEUS IN HORTUM SUUM; DE CHRISTO ET ECCLESIA

Articulus XVI: EXPLANATIO EJUSDEM CAPITULI QUINTI, DE SPONSO ET ANIMA VIRTUOSA

Articulus XVII: EXPLANATIO EJUSDEM CAPITULI QUINTI, DE CHRISTO ET SPONSA SINGULARI

Articulus XVIII: ELUCIDATIO CAPITULI SEXTI — QUO ABIIT DILECTUS TUUS, O PULCHERRIMA MULIERUM? DE CHRISTO ET ECCLESIA

Articulus XIX: DECLARATIO EJUSDEM CAPITULI SEXTI, DE CHRISTO ET SPONSA PARTICULARI

Articulus XX: EXPLANATIO EJUSDEM CAPITULI SEXTI, DE CHRISTO ET SPONSA SINGULARI

Articulus XXI: ELUCIDATIO CAPITULI SEPTIMI — QUAM PULCHRI SUNT GRESSUS TUI! DE CHRISTO ET ECCLESIA

Articulus XXII: EXPLANATIO EJUSDEM CAPITULI SEPTIMI, DE CHRISTO ET SPONSA PARTICULARI

Articulus XXIII: DECLARATIO EJUSDEM CAPITULI SEPTIMI, DE CHRISTO ET SPONSA SINGULARI

Articulus XXIV: ELUCIDATIO CAPITULI OCTAVI ET ULTIMI — QUIS MIHI DET TE FRATREM MEUM, SUGENTEM UBERA MATRIS MEAE, ETC.; DE CHRISTO ET ECCLESIA

Articulus XXV: DECLARATIO EJUSDEM CAPITULI OCTAVI, DE CHRISTO ET SPONSA PARTICULARI

Articulus XXVI: ELUCIDATIO EJUSDEM CAPITULI OCTAVI, DE CHRISTO ET SPONSA SINGULARI

↑ Top of work