Enarratio in Canticum Canticorum Salomonis

Denis the Carthusian

Enarratio in Canticum Canticorum Salomonis

Denis the Carthusian (1402–1471)

First published 1898


Proemium I: PROEMIUM

Articulus I: AN LIBER ISTE AD LITTERAM EXPONENDUS SIT DE DEO ET SYNAGOGA, VEL POTIUS DE CHRISTO ET ECCLESIA

Articulus II: QUALES DEBEANT ESSE LECTORES ET AUDITORES LIBRI ISTIUS

Articulus III: EXPOSITIO CAPITULI PRIMI — OSCULETUR ME OSCULO ORIS SUI; DE CHRISTO ET UNIVERSALI ECCLESIA

Articulus IV: EXPOSITIO EJUSDEM CAPITULI PRIMI, DE SPONSA PARTICULARI

Articulus V: DECLARATIO EJUSDEM CAPITULI PRIMI, DE SPONSA SINGULARI

Articulus VI: EXPOSITIO CAPITULI SECUNDI — EGO FLOS CAMPI; DE CHRISTO SPONSO ET SPONSA EJUS UNIVERSALI, QUAE EST ECCLESIA

LOCUTA est sponsa in fine praecedentis capituli, Lectulus noster floridus: quod approbans sponsus, subjungit, Ego flos. Sed quia adjecit, campi, videtur insinuare ipsi sponsae, non solum quiescendum esse in lectulo contemplationis, de quo ipsa jam dixerat, Lectulus noster floridus; sed interdum egredi oportere ad campum actionis. Quasi dicat sponsus: Ego per latitudinem atque planitiam orbis terrarum volo praedicari, et Evangelium meum diffundi: idcirco te primitivam Ecclesiam, et tuos praelatos ac posteros ad praedicandum idoneos, hortor lectulum contemplationis exire, et praedicare undique Evangelium regni. Sum et lilium convallium, id est humilium, qui se ipsos reputant imos et viles, ac ceteris decliviores: quia in talium cordibus figor ac floreo, dulciterque odoro. Vel, Lilium convallium, id est gentilium, in imo infidelitatis ac vitiorum suorum jacentium: quibus sum evangelizandus, quatenus in me credendo, per fidem et caritatem reflorent, et actibus virtuis redoleant. Denique per campum, qui est planities terrae, cui cultura adhibetur, Origenes intelligit populum Judaeorum, qui per Prophetas colebatur, ac legem; per convallem vero, quae solet esse saxosa atque inculta, gentilitatem. Christus ergo, qui fuit primo flos in populo Judaeorum, factus est lilium in plebe gentilium conversorum: quia Judaeis ob suam perfidiam derelictis, gratiam conversionis dedit gentilibus.

Insuper Christus recte flos appellatur: primo, ob suam teneritudinem; secundo, ob immarcescibilem sui cordis floritionem, in omni sapientia et virtute, in omni opere bono et fructu copiosissimo, quo genus reparavit humanum; tertio, propter suae sanctitatis odorem et famae fragrantiam; quarto, quoniam pulcher adspectu et delectabilis ad contemplandum, ac pulchrior ceteris, sicut flos graminibus. Dicitur quoque convenienter, flos campi: quoniam sicut in campo flos oritur sine defossione et cultura humana, ex fecundatione primordiali et influxu coelesti; sic ex praestantissima Virgine natus est Christus absque seminatione virili. De quo Isaias praedixit: Ascendet sicut virgultum, et sicut radix de terra sitienti; itemque, Egredietur virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendet. Porro, secundum Gregorium, Christus flos nominatur: quoniam spinas vitiorum exterminando, mentem sponsae ornat decore justitiae; et naribus cordis dum coeleste desiderium applicat, quasi bono odore interiora animae refocillat. Secundum Anselmum, Christus flos dicitur: quoniam sicut flos spem fructus promittit, sic Christus omnibus in ipso sperantibus est spes gloriae. Qui etiam lilium dictus est: quoniam sicut lilium pulchrum est visu et delectabile odore atque adspectu, ac suo odore longe positos reficit, et candorem foris demonstrat, sicque paulatim aureum colorem intus latentem pandit forinsecus; sic Dominus Jesus ineffabiliter pulcher ac dulcis, peregrinantes in isto exilio desiderio reficit sui amoris, et natus in mundo, primo apparuit homo sublimis, ac tempore procedente cognitus est verus exsistere Deus.

Postremo, per florem campi, liliumque convallium, quidam intelligunt ipsam sponsam sive Ecclesiam in terra hac peregrinantem, virtutibus floridam, conversatione suavem, humilitate prostratam, ac fama fragrantem.

Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias: id est, quemadmodum lilium spinis multipliciter eminet pulchritudine et odore ac aliis, et tamen inter eas exoritur: ita et Ecclesia, sponsa mea carissima, ceteris antefertur gentibus splendore virtutum, pulchritudine meritorum, et fructificatione in aliorum conversione; et tamen inter perfidas nationes in isto saeculo conversatur, impiorumque persecutione, oblocutione, invidia pungitur velut spinis: sicut Christus praedixit, In mundo pressuram habebitis; et iterum, Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum. Hinc ad Philippenses scripsit Apostolus: Sitis sine querela, simplices filii Dei, sine reprehensione, in medio nationis pravae atque perversae, inter quos lucetis sicut luminaria mundi, verbum vitae continentes. At vero nomine filiae seu filiarum, solent ad litteram in Scripturis gentes seu populi significari: juxta illud Isaiae, Descende, sede in pulvere, filia Babylon; et Zachariae, Exsulta satis, filia Sion. In Threnis quoque legitur: Gaude, filia Edom. Possunt quoque per filias, ecclesiae haereticorum designari: quae potius dici merentur prostibula daemonum, quam ecclesiae; nec vocantur Ecclesiae absolute, sed cum additamento diminuente. Catholici autem haereticorum argumentationibus, detractionibus, persecutionibus multipliciter sunt gravati.

Sicut malus inter ligna silvarum, sic dilectus meus inter filios. Malus adjective, idem est quod non bonus; substantive vero significat lignum, cui velum navis appenditur, et etiam arborem quamdam silvestrem, cujus pomum vocatur malum. Itaque sensus est: Sicut arbor illa silvestris, quae dicitur malus, ceteris arboribus silvestribus, quae communiter infructuosae sunt, praefulget et antefertur visu, odore, fructu, et gustu; sic sponsus coelestis Dominus Jesus Christus, universis filiis hominum praeeminet omni pulchritudine et odore virtutum, fructu operum ac doctrinae, gustu consolationis et refactionis internae: cujus comparatione alii sunt quasi ligna silvestria, ex se ipsis sterilia, sed per gratiam ejus fecunda, secundum quod dixit eisdem: Sine me nihil potestis facere. Et denuo: Ego sum vitis vera, vos palmites. Sicut palmes non potest ferre fructum a semetipso, nisi manserit in vite; sic nec vos, nisi in me manseritis.

Sub umbra illius quem desiderabam, sedi. Ecclesia in hac vita quiescit et vivit sub umbra sponsi, id est gratiosa protectione, instructione, et illuminatione ipsius: qui respectu beatificae visionis et luminis gloriae, melius dicitur umbra quam lux, dicente Apostolo: Videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem. De hac umbra sponsus promisit Ecclesiae, dicens: Non relinquam vos orphanos; et rursus, Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi. Unde et in libro Sapientiae legitur: Dextera sua teget eos, et brachio suo defendet illos. Pro qua defensione oravit Propheta: Sub umbra, inquit, alarum tuarum protege me. De qua re locutus est Jeremias: Spiritus oris nostri, Christus Dominus, cui diximus, In umbra tua vivemus inter gentes. Sine hac umbra vivere non valemus in gratia. Hanc igitur umbram cupit Ecclesia; imo plus cupit ipsum sponsum, et clarum facialemque ejus intuitum: a quo quoniam interim elongatur et distat dissimilitudine, appetit eum contemplari in fide per donum sapientiae, atque ab omnium visibilium et invisibilium impugnationibus hostium, pietate ipsius defendi, angelica ope muniri, ecclesiasticis sacramentis et praelatorum custodiis adjuvari. Nec fraudatur spe sua, sicut subjungitur.

Et fructus ejus dulcis gutturi meo: id est, refectio sua, qua modo me alit per divinorum infusionem charismatum, per spem et contemplationem futurorum bonorum, per sacra eloquia, per sacramentorum edulia, per quotidianum profectum ac aliis modis, est mihi valde suavis: ita quod aequanimius dilationem gloriosae praesentiae suae sustineo: sicut testatur Propheta, Quam dulcia faucibus meis eloquia tua! Et iterum, Dulciora (inquit) super mel et favum. Hinc alibi sponsus loquitur: Qui biberit ex aqua quam ego dabo ei, non sitiet in aeternum; sed fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam. Et rursus: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. Hinc quoque in Actibus Apostolorum narratur de primitiva Ecclesia: Sumebant cibum cum exsultatione et simplicitate cordis. Praeterea, quam copiose et delicate reficiatur a sponsa, subinfert:

Introduxit me rex in cellam vinariam, id est in spiritualium alimentorum exuberantiam, in sacram Scripturam, et in veram ac spiritualem ejus intelligentiam, quae sobrie inebriat mentem, in sacram communionem, qua sub speciebus panis et vini ipsemet sponsus vere incomprehensibiliterque accipitur. Introduxit me quoque in coelestis patriae deliciosissimam mansionem, dando mihi aliquantulam tantae gloriae praelibationem, et certam ipsius spem atque notitiam amorosam ac refectivam. Specialissime vero introducta fuit primitiva Ecclesia in cellam vinariam, quando in die sacro Pentecostes in coenaculo illo, in quo Christus Coenam suam celebravit novissimam, Spiritum Sanctum accepit in igneis linguis: et tanta illius plenitudine fuit potata, quod sponsum suum cum omni fiducia evangelizare incepit, in tanto fervore, quod increduli irridendo dixerunt: Musto pleni sunt isti.

Ordinavit in me caritatem, id est, praeordinavit ab aeterno diligere me per eximios ac praecipuos caritatis effectus, sicut jam mihi multipliciter demonstravit, personaliterque testatus est: Majorem, inquam, caritatem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis; et denuo, Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos. Imo et ipse prior dilexit me. Ordinavit quoque in me caritatem, id est, praecepit mihi ut quidquid ego fecero, toleravero, habuero, ponam sub ordine divini amoris, id est, ad caritatem Dei tanquam ad summam virtutem ordinem semper ac referam; nec aliquid agam, nisi sit ordinabile ad Deitatis amorem, id est, nisi sit tale, quod per ipsum queam in caritate proficere. Iterum, Ordinavit in me caritatem, id est, non solum praestitit mihi ipsum habitum caritatis, sed et per gratiam specialem mihi donavit ordinatum usum seu actum caritatis: ut scilicet id prius ac maxime diligam, quod primo et maxime est amandum, videlicet ipsum Deum, deinde creata sub ipso ordine congruente: quia et ordo caritatis cadit sub praecepto, ut homo in primis summe et incomparabiliter toto corde diligat Deum, deinde se ipsum, tertio loco parentes, deinceps propriam sobolem, quinto domesticos et propinquos ac benefactores: qui omnes nomine proximi designantur, sub quo etiam nomine, Beati in patria intelliguntur, imo et in purgatorio existentes.

Circa hoc loquitur Origenes: Omnes homines amant aliquid, et nullus est qui ad id aetatis venerit ut possit amare, et non aliquid amet: sed hic amor seu caritas, in aliquibus suo ordine congruenter procedit; in plurimis vero contra ordinem, dum scilicet aliquid diligit, quod non debet, aut quod debet diligit, sed plus aut minus justo. In illis vero, quos valde paucos arbitror esse, qui scilicet per viam vitae incedunt, et non declinant ad dexteram aut sinistram, in ipsis solis ordinata est caritas. Est autem mensura et ordo caritatis, ut in dilectione Dei nullus modus, nulla mensura sit, nisi haec sola, ut totum exhibeas quantum habes. In dilectione autem proximi, aliqua est mensura. Diliges, inquit, proximum tuum sicut te ipsum. Si ergo in dilectione Dei minus aliquid feceris quam potes, aut certe inter te et proximum non servaveris aequitatem; non est in te caritas ordinata, nec ordinem suum tenens. Nam si, ut ait Apostolus, sumus alterutrum membra, hunc affectum erga proximum habere debemus, ut eos non quasi aliena corpora, sed ut membra nostra diligamus. Secundum hoc ergo, quod membra invicem sumus, aequalem erga omnes dilectionem habere debemus; secundum hoc vero, quod sunt in corpore aliqua membra honorabiliora et honestiora, alia vero inhonestiora et inferiora, pro membrorum meritis et honore librari debet modus dilectionis. Unde magis est diligendus, qui in via salutis nos instruit, et a peccati praecipitio ad lucem revocat veritatis, sicut ait Apostolus: Abundantius habeatis in caritate eos qui in Dei verbo laborant. Similiter qui gratiam instruendi non habet, sed tamen innocentis et justae est conversationis, magis amandus est eo qui impie conversatur. Et hanc materiam prolixe et pulchre declarat atque prosequitur Origenes.

Insuper Antisiodorensis in tertia parte suae Summae inquit: Quis ordo observandus est in dilectione? Ad quod respondet: Ambrosius dicit: Primo debemus diligere Deum; secundo, nos ipsos; tertio, parentes; quarto, filios; quinto, domesticos; sexto, extraneos, qui si boni sunt, praeponendi sunt filiis atque domesticis malis; septimo et ultimo, inimicos. Et dicimus, quod nullus est diligendus, nisi quia bonus, vel ut sit bonus; et qui magis est bonus, magis est diligendus, ceteris circumstantiis paribus. Etenim quem scimus meliorem, debemus magis diligere, id est majus bonum ei velle; non tamen oportet ut diligamus eum magis, id est majori affectu. Nam tribus modis dicitur aliquid plus amari: primo, ad majus praemium sive ad gratiam ampliorem; secundo, majori affectu; tertio, quoad majorem exhibitionem exteriorem. Haec Antisiodorensis: qui loco praeallegato alia multa de hac materia scribit. De qua etiam Thomas in secunda secundae per plures quaestiones scribit plenissime.

Fulcite me floribus, stipate me malis, quia amore langueo. Universalis Ecclesia ex persona perfectorum, qui ex caritatis vehementia languent, haec ait ad sponsi sodales, paranymphos, amicos, videlicet angelos sanctos, sive praelatos, et contemplativos ac praedicatores. Quemadmodum autem sponsa carnalis prae desiderio sponsi languescens et afflicta de illius absentia, floribus recreatur et pomis, suavi odore ac dulci sapor; ita Ecclesia perfectorum ex ferventissimae dilectionis impetu sauciata, eo quod cupitis ac incessabilibus sui superpulcherrimi ac supernobilissimi sponsi amplexibus nequeat in vita hac frui, profert haec verba. Quamvis enim amor faciat in dilecto laetari; tamen ob dilecti absentiam, facit tristari atque affligi: et cruciatus hujusmodi nominatur hic languor. Denique, sicut carnalis amor praedominans, qui amor ἔρως appellatur, corpori infirmitatem inducit (quia ad amorem talem consequitur transmutatio corporalis excessiva discrucians, et inquietudo imaginationis, ex quibus fit homo ad refactionem somnumque impotens); sic spiritualis amor perfectus ecstaticus parit redundantiam grandem in corpus partemque sensitivam, quia appetitus superior movet, immutat, et post se trahit appetitum inferiorem, quemadmodum sphaera coelestis superior inferiorem: ex qua redundantia, sicut ex praenominata, fit indispositio corporalis naturae, et alteratio harmoniae immoderata ac innaturalis, ut praecipue patet in raptu, ad quem gravis concomitatur afflictio, praecipue in reditu ad se. Unde in Daniele legitur: Langui (inquit) post visionem. Ezechiel quoque ait: Vidi; et cecidi in faciem meam. Et Isaias: Corrui, quum audirem; conturbatus sum, quum viderem; emarcuit cor meum.

Taliter ergo spirituali ac sincerissimo languens amore Ecclesia, dicit ac deprecatur: Fulcite me floribus, id est, replete et expolite me contemplationibus sponsi mei consolatoriis, claris ac dulcibus; stipate me malis, id est, circumdate et vallate me internis refectionibus ex praelibatione futurae salutis: quatenus totaliter recreata, vires resumam, et gloriae dilationem, beatificique adspectus sponsi absentiam aequanimius feram. Insuper, Fulcite me floribus, id est reformationibus membrorum ac filiorum meorum, ut videam eos per gratiam reflorescere, quos vidi in peccatis marcescere; stipate me malis, id est quotidianis profectibus, quibus tanquam odoriferis saporosisque pomis reficiar (malum quippe nunc pro pomo accipitur arboris mali): sicque ex intuitu profectus mei et conversionis ac reformationis filiorum meorum, hujus incolatum exsilii sustineam patienter. Nam et Apostolus dixit: Permanere autem in carne, necessarium propter vos.

Denique audiens sponsus piam hanc Ecclesiae querimoniam atque petitionem, misertus ejusdem, statim subvenit, et consolatus est eam, prout ipsa fatetur, subdendo: Laeva ejus sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me. Per laevam seu sinistram sponsi, significatur gratiosa consolatio, ac praesentia ejus per fidem et dona spiritualia in hac vita, per virtutes infusas, per sacramenta et praegustationem futurae beatitudinis: per quae omnia sponsus consolatur, sustentat, confortat Ecclesiam, sicut oravit Apostolus: Deus spei vos repleat omni gaudio in credendo, ut abundetis in virtute et gratia Spiritus Sancti. Hanc laevam tenet sponsus sub capite sponsae, id est sub ratione et mente ipsius, illuminando, exhilarando, roborando eam per ista. Juxta hunc modum Psalmista loquitur de electo: Quum ceciderit, non collidetur, quia Dominus supponit manum suam. Porro per dexteram sponsi insinuatur gloriosa manifestatio ejus per speciem, qua Ecclesiam militantem finito vitae hujus curriculo totaliter rapit in se, jucundissime amplexatur, et triumphantis Ecclesiae societati eam innectit: sicut sponsus promisit Ecclesiae, Ego, inquiens, dispono vobis regnum; et rursus: Pater, volo ut ubi ego sum, et illi sint mecum, ut videant claritatem quam dedisti mihi. Itemque: Vado vobis parare locum; et iterum veniam, et assumam vos ad me ipsum; et gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo tollet a vobis.

Praeterea pius amorosusque sponsus conspiciens Ecclesiam caritate tam languidam, atque ex sua consolatione paululum repausantem, pro ea non inquietanda sollicitus est, sicut subjungitur in ejus persona: Adjuro vos, filiae Jerusalem, id est, ecclesiasticae personae seu animae adhuc fragiles et proclives ad culpas, per capreas cervosque camporum, id est per vestros primos praelatos, sanctos Apostolos et apostolicos viros, seu per Prophetas et Patriarchas: qui omnes per capreas designantur ac cervos, quoniam interioris visus acumine vigent, et virtutum montana contemplationisque alta conscendunt, in quibus pascua animarum suarum requirunt, quemadmodum capreae cernunt valde acute, et pascendo scandunt ad montes; ac instar cervorum agiles sunt ad actus virtutum, et juvant se invicem; et sicut desiderat cervus ad fontes aquarum, ita ad fontem adspirant ac sitiunt vitae aeternae. Quemadmodum autem jurare Deo non competit, proprie loquendo, nisi per semetipsum, sicut ad Hebraeos docet Apostolus, ita non competit ei proprie adjurare, nisi per se. Idcirco per cervos capreasque adjurat, in quantum aliquid divinae perfectionis et auctoritatis in ipsis relucet. Amplius, propter proprietates quasdam irrationabilium animalium, solent homines per talia designari, prout in libro Geneseos Jacob sanctus dixisse narratur: Catulus leonis, Juda; Nephthali, cervus emissus; Issachar, asinus fortis; fiat Dan coluber in via, cerastes in semita; Benjamin, lupus rapax. Sicque Isaias, de Achaz et Ezechia loquens: De radice, inquit, colubri egredietur regulus, et semen ejus absorbens volucrem.

Itaque, Adjuro vos, id est, per jurationem prohibeo, ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam, id est, ne sponsam meam Ecclesiam, utpote perfectiores et superiores in ea, inquietetis, perturbetis, seu a tranquillitate suae contemplationis et recollectionis in Deo impediatis aut abstrahatis, implicando eam exterioribus curis, mundanis negotiis, activae occupationibus vitae; et ne inter vos sitis contentiosi, aut alio modo graviter offendatis, propter quod ipsa cogatur interrumpere suae contemplationis quietem, et circa vestram pacificationem, correctionem, refrenationem sollicitari ac distrahi; quoadusque ipsa velit, id est, quousque ipsa rationabiliter et sponte consentiat suscitari ac taliter occupari, videlicet tempore opportuno: quia interdum vult ipsa propter commune bonum forinsecus evocari, et opera pastoralis exercere officii, dum praecepto aut legitima electione, seu rationabili ad hoc compellitur causa. Nam et Apostolus scripsit: Judicia si habetis inter vos, contemptibiles qui sunt in Ecclesia, illos constituite ad judicandum; et rursus, Non quaero quod mihi utile est, sed quod multis.

Circa haec scribit Anselmus: Virtutes quas inhiante desiderare debetis, sine quibus nemo potest ad vitam pervenire aeternam, in capreis ac cervis naturaliter considerantur. Caprea namque acumine oculorum suorum herbas sibi utiles a nocivis discernit, eligit, comedit, et in suum trajicit ventrem. Pascendo quoque tendit ad montium altiora. Quod si fuerit sauciata, herbam quamdam dictamnum nomine quaerit, et ejus tactu ferro expulso cum ipsa putredine, recuperat sanitatem. Sic sancti viri acumine sui ingenii, ope Spiritus Sancti salubres sententias a falsis discernunt et amplectuntur; atque se ipsos ac alios spiritualiter nutriendo, ad sublimitatem virtutum altitudinemque regni coelestis toto conatu festinant. Si autem sagitta diaboli fuerint vulnerati, Christum tanquam dictamnum requirunt, et per poenitentiam curari nituntur. Porro cervi has virtutes naturaliter habere dicuntur, quod tempore sui amoris optima pascua inquirentes, regionem suam relinquunt, alienam introeunt: et hoc, noctu, quia in die videri et capi verentur. Quod si magna aqua eis occurrerit transvadanda, sese vicarie devehunt: ita ut primus ac fortior, super clunes suas portet caput sequentis, secundus itidem caput tertii, et ita usque ad ultimum; ultimus autem qui portatur nec portat, succedit in locum prioris, qui portat et non portatur: sicque dictante naturali amore, alter juvatur ab altero, quousque, quo pergunt, perveniant. Similiter sancti viri amore Christi ferventes, dum vitae pascua quaerunt, et per mare saeculi hujus transire habent, caritative juvant se mutuo, quousque ad concupitam coelestis patriae deveniant mansionem. Insuper fertur, quod si cervi obstacula quaedam in via reperiant, quando a canibus insectantur, transiliunt ea, aut reflexis cornibus frangunt; sicque a canum morsibus se tuentur. Sic sancti viri per fidem et operationem, seu per duo caritatis praecepta, a daemonum insectatione se muniunt. Legitur etiam, quod cervus caligantibus sibi prae senio oculis, manducat serpentem: quo aestuans, currit ad fontem; et eo potatus, vomit venenum, recuperat visum, ac superflua quaeque deponens, quodammodo reviviscit. Sic electi, si forte ex tentatione diaboli, per consensum aut effectum illicitum in se serpentem receperint infernales, ad fontem pietatis divinae per poenitentiam currunt, in quo, a suis loti inquinamentis, illustrantur ac reviviscunt.

Praeterea dicuntur capreae et cervi camporum, quoniam sancti Apostoli et apostolici viri, per spatia orbis terrarum ad evangelizandum undique cucurrerunt, et in locis diversis quasi in campis magna habuerunt certamina, omni virtute ac meritis tanquam camporum floribus se ornarunt; atque ab hominibus aliquando secedentes, in secretis et solitariis locis quasi in campis Deo vacantes, ibi meditari et hauriebant a Domino, quod postea sermocinati sunt populo.

Praeterea praeductam sponsi adjurationem zelo sponsae ad subditos inferioresque factam, sponsa cognovit et valde gratanter accepit. Unde subjungitur: Vox dilecti mei. Quasi dicat Ecclesia: Adjuratio illa a sponso processit, qui in tantum me diligit, comamque libenter in meis amplexibus, in contemplationis lectulo requiescit, quod prohibuit me suscitari quousque egomet vellem. Et quasi quaereretur a sponsa, Ubi est dilectus tuus? qualiter venit ad te? et ubi eum poterimus reperire? respondet: Ecce iste venit saliens in montibus, transiliens colles: id est, per Incarnationis mysterium venit in mundum a summo coelo egrediens, de coelis descendens, in ordinibus angelorum velocissime operans, per carnis propagationem a Patriarchis prosiliens. Venit quoque in montibus saliens, id est perfectissimas virtutum actiones exercens, praeclarissima miracula copiosissime faciens, incomprehensibilia mysteria implens: quia divinam naturam cum humana in unitate personae conjunxit, de Virgine natus est, inter homines vixit, qui Deus est et conditor angelorum: sicque transiliit colles, quia a Prophetarum oraculis usque ad Apostolos se deduxit, omniumque virtutes atque prodigia sua omnipotentia ac perfectione transcendit; sed et superbos Judaeorum pontifices, Scribas ac Pharisaeos ac seniores in suis dignitatibus, scientiis et officiis gloriantes relinquendo transiliit, et ad Ecclesiam ex gentilitate electam descendit. Denique saliens venit, quia de sinu Patris venit in uterum Virginis, de utero Virginis in praesepe, de praesepio in templum; deinde vectus est in aegyptum, ac inde relatus, inter homines est conversatus; post haec ascendit in crucem, inde descendit in monumentum atque in limbum, inde resurgens apparuit suis discipulis; tandem coram ipsis scandit in coelum, rediitque ad Patrem, a cujus sinu, corde et intellectu invariabilis ac immensus nunquam recessit.

Consequenter sponsa exponit, qualiter suo dilecto conveniat salire in montibus, collesque transilire. Similis est dilectus meus capreae hinnuloque cervorum. Hinnulus est filius cervi ac cervae. De proprietatibus autem capreae ac cervi, jam dictum est. Christus itaque capreae comparatur, quia et ipse prae cunctis acutissimo viget intuitu oculi intellectualis; et sicut caprea visu suo clarissimo herbam sibi utilem a nociva discernit, sic Christus justos discernit et separat ab iniquis. Et sicut caprea in locis montanis magnos saltus exercet atque celeriter currit; sic juxta expositionem jam introductam, Christus venit saliens in montibus, et transiliens colles. Unde assimilatur et hinnulo velocissime cursitanti ac salienti, et montium juga petenti, ac commoranti in arduis: qui et secundum carnem ex Patriarchis est natus. Patriarchae autem et sancti viri, sicut jam patuit, cervi vocantur. Velocitas demum capreae, secundo volumine Regum insinuatur, quo legitur: Asael frater Joab velocissimus cursor fuit, quasi unus ex capreis. Sed et propter teneritudinem suae complexionis, Christus hinnulus nuncupatur.

En ipse stat post parietem nostrum, id est, multum approximavit nobis, ita quod inter ipsum et nos non videtur mediare nisi paries noster, id est nostrae mortalitatis conditio, qua ab ejus claro impedimur intuitu, et a beatifico visu: quia dum sumus in corpore, peregrinamur a Domino, et corpus hoc corruptibile aggravat animam. Stat quoque post parietem nostrum, id est caliginosum interstitium, quod inter statum viatorum Beatorumque mediat: quoniam ignorantia atque obscuritas nostrae cognitionis dividit inter ipsum et nos. Item stat post parietem nostrum, quoniam concupiscentiae et opera carnis passionesque sensitivae partis impediunt nos ab ipso: quibus sublatis seu reformatis, mox ad nos plene ac splendide introibit. Stat demum post parietem nostrum, id est, in nostra humanitate, quam assumpsit, nobis apparet, et tamen in ea nobis suam deitatem celavit. Respiciens per fenestras, id est per assumpti corporis sensus, et per documenta atque miracula, per quae tanquam per fenestras nos illustrare dignatus est; vel, Per fenestras, id est per sanctos Apostolos, et alios praedicatores pastoresque sanctos, per quos discutit, investigat ac edocet subditos; prospiciens per cancellos, id est per secretas inspirationes, per arduas vias internae exercitationis, allocutionesque abditas, juxta illud Job: Quasi furtive suscepit auris mea venas susurrii ejus. Prospicit quoque per fenestras, id est per directiones praeceptorum, et per cancellos, id est per suggestiones evangelicorum consiliorum. Postremo fenestrae et cancelli, per quos inspicit sponsam, sunt praeparationes ac desideria cordis, quibus se ad sponsi susceptionem disponit, et ingressui ejus se aperit.

En dilectus meus loquitur mihi: Surge, id est, de quiete et actu contemplationis ad exercitia vitae activae procede, et de secreto ad publicum, propera per caritatis fervorem et obedientiae promptitudinem, hoc ipsum festinanter implendo, o amica mea per mutuam caritatis affectionem, columba mea, quae ornaris virtutibus, per proprietates columbae significatis, utpote verecunda, simplex, mansueta, non fellea nec invidiosa, formosa mea, id est, plena decore virtutum, donorum ac meritorum; et veni, jam repetitis vicibus invitata, et tam multis amorosis expressa nominibus, ex quibus merito caritas tua ad me magis accenditur.

Jam enim hiems transiit: id est, tempus infidelitatis, seu rigidae observationis legis, finem accepit; imber, id est abundantia tribulationis, abiit et recessit. De quo imbre in Evangelio legitur: Descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam; et cecidit, et fuit ruina ejus magna. Flores apparuerunt in terra nostra: id est, bonae dispositiones et inchoationes ad actus virtutum in hominibus inveniuntur: sicut Salvator dixit Apostolis, Videte regiones, quia jam albae sunt ad messem. In flore enim spes atque initium fructus inveniuntur. Tempus putationis advenit: id est, inchoatum nunc est tempus ab aeterno praeordinatum conversioni gentilium, in quo ipsae gentes incredulae et iniquae sunt spiritualiter circumcidendae, amputando ab eis passiones et vitia, omnemque perfidiam, sicut a vinea absciduntur sarmenta sterilia. Vox turturis audita est in terra nostra: id est, electa pars plebis gentilis, desiderium verae salutis ac conversionis coepit habere, coepitque se ad gratiam praeparare, praeventa pie a Domino, vel ex angelica inspiratione, aut ex fama et aliqua auditione legis Mosaicae. Nam et ipso Christo in terris evangelizante, multi gentilium confluerunt ad eum ex Decapoli et Syria, Tyro, Sidone, et aliis locis: ut ex Evangelio probatur. Atque ex Actibus patet Apostolorum, quod eunuchus potens Candacis reginae, venit in Jerusalem adorare, legitque Isaiam prophetam. Ficus protulit grossos suos: id est, Synagoga (quae fuit aliquando arbor fici fecunda) jam protulit sensus suos carnales, quibus litteram sequitur occidentem, observantiamque legalem in caerimonialibus: in quibus ponit spem suam, magis quam in fide et gratia Salvatoris; et putat per talia mihi placere sine interiori sinceritate ac devotione, quum talia nunquam placuerint mihi ex parte operis operati, sed operis operantis. Ficus ergo accipitur hic pro arbore fici; et grossi fici, proprie nuncupantur fructus immaturi, ineptique esui. Vineae florentes dederunt odorem suum: id est, electae congregationes ex Judaismo, conversae seu convertendae, et crediturae aut credentes in me, per virtuosae suae conversationis dulcedinem me attraxerunt ad exaudiendum preces earum, ut per earum ministerium ac doctrinam incipiam gentiles convertere.

Hoc totum est, quod in Actibus Apostolorum asserit Paulus: Tempora prioris ignorantiae despiciens Deus, nunc annuntiat omnibus hominibus, ut omnes ubique poenitentiam agant. Juxta quem modum ait Psalmista ad Dominum: Tu exsurgens misereberis Sion, quia tempus miserendi ejus, quia venit tempus. Unde rursus testatur Apostolus: Ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum; itemque, Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis. Hinc in Actibus princeps apostolici chori fatetur: Omnes Prophetae a Samuel et deinceps annuntiaverunt dies istos.

Itaque per praedicta videtur Christus primitivam exhortari Ecclesiam ad convertendum gentilitatem, atque ad laborandum pro proximorum salute per vitiorum amputationem et virtutum insertionem. Unde adhuc admonetur: Surge, amica mea, sponsa mea, et veni ad exsequendum actus praefatos: et per hanc tam frequentem ejusdem exhortationis reiterationem insinuare videtur, quod primitiva Ecclesia ex Judaeis collecta, erat multum difficilis ad relinquendum Synagogam, ut gentilibus praedicaret. Nam multis annis post Christi ascensionem manserunt Apostoli in Judaea; et quum princeps Apostolorum convertit Cornelium centurionem ac suos, disceptabant adversus eum quidam ex Judaeis conversi, dicentes: Quare introisti ad viros praeputium habentes? Paulus quoque et Barnabas, ut constat in Actibus, diu hinc inde pergebant, praedicantes solis Judaeis. Hinc sponsus tam amorose, blande, dulciter et frequenter primitivam Ecclesiam ad gentium conversionem exhortans, ait:

Columba mea per puram et simplicem intentionem, in foraminibus petrae, id est habitans in firmissimis munimentis fidei et virtutum, et in profundo humilitatis, in caverna maceriae, id est in abscondito protectionis divinae, quae est ipsis credentibus murus ac paries contra adversarios suae salutis. Denique per foramina petrae, valde convenienter intelliguntur vulnera Salvatoris, de quo sanctus ait Apostolus: Petra autem erat Christus. Et ipsemet Dominus: Super hanc petram, id est super me ipsum, quem tu, o Petre, confessus es, aedificabo Ecclesiam meam. Per cavernam demum maceriae, aptissime designatur vulnus dominici lateris. In quibus vulneribus ac caverna sponsa moratur, dum dominicam passionem devote, compassive, ac sapientialiter meditatatur, ejusque meritis ac virtuti innititur, ac fructum vulnerum horum sacratissimorum perpendens, in eis suam figit fiduciam, in eis omnem suam adversitatem dulcorat, in contemplatione eorum patientiam discit, et universam sponsi passionem cordi suo inscribit: quod assidue faciendo fit sponso carissima.

Ostende mihi faciem tuam: id est, stude ac satage te ipsam mihi puram et irreprehensibilem exhibere, et coram me effunde cor tuum sincere, nec in confessione sacramentali quidquam culpae occultes. Ostende mihi faciem tuam, id est, mentem tuam converte ad me, et pura intentione coram me ambula, sicut dixi ad Abraham, Ambula coram me, et esto perfectus; et imple quod scriptum est: Tibi dixit cor meum, Exquisivit te facies mea; faciem tuam, Domine, requiram. Per promptam quoque obedientiam ostende mihi faciem tuam; et quia te diligo, faciem tuam speciosam intueri delector. Sonet vox tua in auribus meis: id est, verba mihi placencia loquere, tamque sonore, sapienter, ac dulciter evangelicam legem sermocinare, et infideles converte, ut acceptum sit mihi; subditis quoque credentibus efficaciter praedica, imo et orationibus, psalmis, hymnis, et canticis spiritualibus tam ferventer, pure, stabiliterque insiste, ut mihi sit gratum. Vox enim tua dulcis: id est, praedicatio, oratio, psalmodia, locutio tua est virtuosa, delectabilis, et accepta. Nam et ea, quae dicis, agis; quae doces, adimples; et quidquid praedicas, ad meum spectat honorem hominumque salutem. Et facies tua decora: id est, mens tua, quae est interior facies, per dona gratiae, per sapientiam et virtutes est reformata ac decorata, et ad intuendum jucunda: ideo noli hanc per aliquam inobedientiam inquinare.

Consequenter Christus committit praelatis et praedicatoribus sanctis: Capite nobis vulpes parvulas quae demoliuntur vineas: id est, ad meum honorem ac vestram salutem, apprehendite, convincite, reprobate, auferte haereticos, schismaticos, falsosque fratres, et omnes animarum deceptores, simulators ac callidos: qui particulares Ecclesias et congregationes devotas nuntuntur subvertere, plurimosque decipiunt, fingendo se mortuos huic mundo, et rigorosam vitam forinsecus prae tendendo: quemadmodum vulpes famelica fingit se mortuam, et tanquam cadaver neglectum projicit se seorsum, eversis oculis, decidibus pilis, extensisque pedibus, quatenus ignorantes et supersedentes sibi aves deglutiat. Hoc est quod in Evangelio loquor: Attendite vobis a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces. Nam vinea nostra floruit: id est, tota Ecclesia, quae est una vinea generalis, totalis ac integra, omnes particulares Ecclesias seu vineas in se complectens ac continens: quae vinea est mea, tanquam domini principalis ac redemptoris et summi pastoris ac fundatoris; et vestra, tanquam agricolarum et vicarialium praelatorum atque custodum ipsius, sicut Ezechieli locutus sum: Speculatorem te dedi domui Israel. Et Isaias fatetur: Super speculam Domini ego sum stans jugiter per diem. Qui rursus ait ad Synagogam, tanquam sibi suo modo commissam: Tritura mea et filia areae meae, quae audiui a Domino, annuntiavi vobis. Haec, inquam, vinea crescit quotidie numero ac merito, et floret in gratia omique decore virtutum: quod tempore Apostolorum et postea saepius ita fuit. Ideo praecavendum, ne a vulpibus illis, quae fingunt se humiles, et revera vilissimae sunt, laedatur.

Ad hanc jussionem respondet Ecclesia, videns se a sponso tam vehementer amari, ac incessanter curari ac protegi: Dilectus meus mihi, et ego illi. Amorisae locutiones solent esse truncatae, quoniam magnitudo affectionis verba abrumpit: ut quum in Evangelio ait Salvator, videns ac deflens Jerusalem: Quia si cognovisses et tu, et quidem in hac die tua, quae ad pacem tibi, nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis. Quemadmodum igitur eloquens Aaron fuit os Moysis, ita in talibus ratio prudens debet supplere ac interpretari verba ferventis affectionis, et excessivi amoris. Sic ergo et nunc quum loquitur sponsa, Dilectus meus mihi, et ego illi, supplendum est: Dilectus meus intentus, familiaris, fidelis, amorosus atque dulcissimus mihi est; ego quoque pro viribus meis intenta, fidelis, affectuosa, familiaris sum illi. Ideo per praelatos et filios meos non omittam capere vulpes demolientes.

Qui pascitur inter lilia, id est, in cordibus continentium ac pure viventium et in splendore virtutum delectatur, quiescit, et quasi nutriri se protestatur. Justus enim Dominus et justitias dilexit; et recti habitabunt cum vultu ipsius. Qui ait per Jeremiam prophetam: Si separaveris pretiosum a vili, quasi os meum eris. Unde in Apocalypsi de talibus fertur: Hi sequuntur Agnum quocumque ierit. Donec adspiret dies: id est, usque ad diem judicii, et quousque dies gloriae aeternalis adveniat, sic pascitur sponsus inter candidos viatores: quos tunc transferet ad plenissimam beatificae fruitionis refectionem qua pascet eos; et inclinentur umbrae: quia tunc cessabit imperfectio nostrae cognitionis, et mortale hoc induet immortalitatem, nec diutius erunt electi sedentes in tenebris et umbra mortis. Omnis autem contemplatio vitae praesentis, respectu beatificae visionis, umbra est, et velut caligo ac somnus.

Revertere; similis esto, dilecte mi, etc. Haec verba sunt sponsae, tanquam Ecclesia in persona praelatorum ac praedicantium dicat: Tu mihi, o sponse, officium praedicationis et pastoralium exsecutionem actuum commisisti: in quibus quia parata sum tuo obedire imperio, precor ut cito digneris reverti ad me, applicando me tibi in exercitiis vitae contemplativae, atque in florido lectulo nostro praefato me dignanter ac dulciter amplexando. Revertaris quoque assidue ad me, per quotidianam tuae gratiae confortationem, ac tui gratiosi subsidii exhibitionem: ut quod mihi jussisti, digne adimpleam, quae sine te nil agere queo. Insuper, revertere ad me, quatenus de hujus incolatu exsilii, et de tenebris umbraque mortis vitae istius, ad diem aeternitatis et splendoris, ad lumen gloriae me transferre digneris; et in hoc, esto similis capreae hinnuloque cervorum, implendo celeriter desiderium meum, sicut animalia ista (de quorum proprietatibus dictum est) velocissimi motus sunt, quoniam te clare ac fruitive intueri summe desidero: sicut dixit Apostolus: Infelix ego homo! quis me liberabit de corpore mortis hujus? Sic quoque similis esto capreae ac hinnulo super montes Bethel, id est in personis militantis Ecclesiae jam perfectis: quae cupiunt dissolvi, et aptae sunt te protinus frui; et recte montes dicuntur, propter eminentiam gratiae ac virtutum suarum, et propter altitudinem dignitatis eis concessae; quae etiam montes Bethel vocantur, id est montes Ecclesiae, quae est domus Dei. Bethel equidem, domus Dei interpretatur. Vel: o dilecte, similis esto, etc., id est, tu existens ac habitans super montes Bethel, id est super omnes choros angelorum, qui sunt montes Bethel, id est triumphantis Ecclesiae, quae est summa, pulcherrima, ac perfectissima domus Dei: tu, inquam, similis esto capreae, etc., sicut jam expositum est.

Articulus VII: EXPOSITIO EJUSDEM CAPITULI SECUNDI, DE CHRISTO ET SPONSA PARTICULARI

Articulus VIII: SEQUITUR EXPOSITIO EJUSDEM CAPITULI SECUNDI, DE SPONSO ET SPONSA SINGULARI

Articulus IX: ELUCIDATIO CAPITULI TERTII — IN LECTULO MEO, ETC.; DE SPONSO ET SPONSA GENERALI

Articulus X: EXPOSITIO EJUSDEM CAPITULI TERTII, DE CHRISTO ET SPONSA PARTICULARI

Articulus XI: EXPLANATIO EJUSDEM CAPITULI TERTII, DE CHRISTO ET SPONSA SINGULARI

Articulus XII: ELUCIDATIO CAPITULI QUARTII — QUAM PULCHRA ES, AMICA MEA! DE CHRISTO ET ECCLESIA

Articulus XIII: DECLARATIO EJUSDEM CAPITULI QUARTI, DE CHRISTO ET ANIMA VIRTUOSA

Articulus XIV: EXPLANATIO EJUSDEM CAPITULI QUARTI, DE CHRISTO ET SPONSA SINGULARI

Articulus XV: ELUCIDATIO CAPITULI QUINTI — VENIAT DILECTUS MEUS IN HORTUM SUUM; DE CHRISTO ET ECCLESIA

Articulus XVI: EXPLANATIO EJUSDEM CAPITULI QUINTI, DE SPONSO ET ANIMA VIRTUOSA

Articulus XVII: EXPLANATIO EJUSDEM CAPITULI QUINTI, DE CHRISTO ET SPONSA SINGULARI

Articulus XVIII: ELUCIDATIO CAPITULI SEXTI — QUO ABIIT DILECTUS TUUS, O PULCHERRIMA MULIERUM? DE CHRISTO ET ECCLESIA

Articulus XIX: DECLARATIO EJUSDEM CAPITULI SEXTI, DE CHRISTO ET SPONSA PARTICULARI

Articulus XX: EXPLANATIO EJUSDEM CAPITULI SEXTI, DE CHRISTO ET SPONSA SINGULARI

Articulus XXI: ELUCIDATIO CAPITULI SEPTIMI — QUAM PULCHRI SUNT GRESSUS TUI! DE CHRISTO ET ECCLESIA

Articulus XXII: EXPLANATIO EJUSDEM CAPITULI SEPTIMI, DE CHRISTO ET SPONSA PARTICULARI

Articulus XXIII: DECLARATIO EJUSDEM CAPITULI SEPTIMI, DE CHRISTO ET SPONSA SINGULARI

Articulus XXIV: ELUCIDATIO CAPITULI OCTAVI ET ULTIMI — QUIS MIHI DET TE FRATREM MEUM, SUGENTEM UBERA MATRIS MEAE, ETC.; DE CHRISTO ET ECCLESIA

Articulus XXV: DECLARATIO EJUSDEM CAPITULI OCTAVI, DE CHRISTO ET SPONSA PARTICULARI

Articulus XXVI: ELUCIDATIO EJUSDEM CAPITULI OCTAVI, DE CHRISTO ET SPONSA SINGULARI

↑ Top of work