Enarratio in Canticum Canticorum Salomonis

Denis the Carthusian

Enarratio in Canticum Canticorum Salomonis

Denis the Carthusian (1402–1471)

First published 1898


Proemium I: PROEMIUM

Articulus I: AN LIBER ISTE AD LITTERAM EXPONENDUS SIT DE DEO ET SYNAGOGA, VEL POTIUS DE CHRISTO ET ECCLESIA

Articulus II: QUALES DEBEANT ESSE LECTORES ET AUDITORES LIBRI ISTIUS

Articulus III: EXPOSITIO CAPITULI PRIMI — OSCULETUR ME OSCULO ORIS SUI; DE CHRISTO ET UNIVERSALI ECCLESIA

Articulus IV: EXPOSITIO EJUSDEM CAPITULI PRIMI, DE SPONSA PARTICULARI

Articulus V: DECLARATIO EJUSDEM CAPITULI PRIMI, DE SPONSA SINGULARI

Articulus VI: EXPOSITIO CAPITULI SECUNDI — EGO FLOS CAMPI; DE CHRISTO SPONSO ET SPONSA EJUS UNIVERSALI, QUAE EST ECCLESIA

Articulus VII: EXPOSITIO EJUSDEM CAPITULI SECUNDI, DE CHRISTO ET SPONSA PARTICULARI

LOQUITUR sponsus coelestis ad animam amorosam: Ego flos campi. Tanquam dicat: Recte dixisti, Lectulus noster floridus, quoniam ego ipse sum flos campi, id est omnis intellectus creati devoti ac fervidi, quia in ipso tanquam in campo pulchro ac plano sto, moror, quiesco ac floreo, et ipsum adorno ac florentem efficio: et ita tu ipsa, o anima fervida, sponsa mea, es campus floridus et decorus. Et sicut campus exterior floribus, virgultis, seminibus, fructibusque ornatur; sic tu decorata es gratia virtutibusque infusis, donis, fructibus, meritis ac beatitudinibus viae. Et quia sincera et simplex es, tortuositatibus injustitiae, spinis ac tribulis passionum vitiorumque carens, atque per caritatis latitudinem ad omnes etiam inimicos te extendens, instar campi plana ac lata es; ideo in te tanquam in campo amoeno ac grandi libenter deambulo. Iterum, sicut campus aratur, seminatur, et colitur a domino suo; sic tu praepararis ad gratiam, seminaris ac fecundaris a Spiritu Sancto. Si itaque vis ut sim flos tui ipsius, nequaquam permittas in agro cordis tui vitia pullulare, cogitationes inutiles passionumque motus manere; sed mihi reserva hunc campum, ut excolam, impinguem ac fecundificem eum, et in eo tanquam in paradiso deambulem. Ad quod tibi necesse est, ut quo ego dignantius et gratiosius egero tecum, eo tu exsistas humilior, gratior atque subjectior, et nequaquam tanquam vacca lasciviens extollaris de donis tuis: quoniam ego sum et lilium convallium, id est humilium, in quorum mentibus velut in vallibus descendunt, colliguntur, multiplicantur, ac fervent gratiarum mearum charismata, sicut in vallibus aquarum abundant fluenta, et radii solis plus inardescunt: et sicut lilium dulce reddit odorem, ejusque pars adusta medicinalis efficitur; sic ego mentem quam inhabito, dulce, in se ipsa tranquillam, aliisque benignam efficio. Igne quoque passionis adustus, factus sum animarum medela.

Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias: id est, tu, o anima mihi fidelis, contemplationi intenta, et fervens amore, animabus saecularibus (quae aculeis passionum suarum pungunt se ipsas, et per iram, impatientiam, detractionem ac consimilia vitia lacerant alios) ita praestantior, pulchrior, suavior amabiliorque consistis, ut lilium spinis: ideo sicut lilium ornat campum, sic tu Ecclesiam. Verumtamen, quoniam omnes qui volunt pie vivere in me, persecutionem patientur; sic oportet et te pati adversa, et irrisionibus, obtrectationibus, injuriis iniquorum quasi spinis transfigi aut tangi: quod totum si aequanimitate tuleris, et bona pro malis reddideris, dulcedinemque mansuetudinis ac pii et caritativi sermonis inter injuriantes effuderis, sicut lilium inter spinas suavem spargit odorem, digna es nomine lilii. Si vero remordes, irasceris, indignaris, et malum pro malo rependis, seu detrahendo repungis, jam desinis esse sponsa mea; nec lilium, sed spinam te judico; nec sequeris me, qui quum maledicerer, non remaledicebam; quum paterer, non comminabar, imo pro crucifixoribus meis orabam. Fac ergo similiter, nec aliorum improbitate vincaris; sed tua potius caritate, mansuetudine, humilitate, beneficentia, aliorum aversionem, iram, elationem injuriationemque vince, et lucrare sic proximos tuos, ac plures mihi sponsas acquire.

Denique, his anima virtuosa erudita doctrinis, sponsum commendat, dicendo: Sicut malus inter ligna silvarum, sic dilectus meus inter filios: quia speciosus est prae filiis hominum, et tanta excellentia in omni virtute praefulgens, ut ejus comparatione ceteri sint quasi ligna silvestria; estque lignum vitae omnibus apprehendentibus ipsum. Unde et bajulans sibi crucem, ac foris jam marcidus, comparavit se florido et immarcescibili ligno, dicens: Si in viridi ligno haec faciunt, in arido quid fiet? Et quoniam ipse incomparabiliter major me est, ideo comparo eum arbori malo, quae ab eo comparata sum lilio. Ipse enim non solum sua sanctitate ac fama odorat suaviter, sed et pascit salubriter: quod ego facere nequeo, nisi ministerialiter, in quantum id ipsum ab ipso accepero.

Sub umbra illius quem desiderabam, sedi: id est, cordis evagationes vitavi, nec per plura dispersi me, quum unum sit necessarium: idcirco sub hujus unius umbra quiescere studeo, quoniam umbra ejus a concupiscentiarum fervore, a passionum vitiorumque aestu refrigerat, et cupiditatis ignem exstinguit. Idcirco, o Domine, sub umbra tuae omnipotentiae a malignorum potestate spirituum sim semper securus, sub alis pietatis tuae defende me; pone me juxta te, et cujusvis manus pugnet contra me. Nempe si Deus pro nobis, quis contra nos? Maledictus autem qui confidit in homine, et ponit carnem brachium suum, et a Domino recedit cor ejus. Ideo in te, Domine, etiam si occideris me, sperabo. Et fructus ejus dulcis gutturi meo. Etenim fructus arboris hujus, est quidquid virtutis et gratiae, quidquid consolationis et gaudii spiritualis in nobis exstiterit; et omnia merita nostra sunt ejus dona, sine cujus actuali motione nec aliquid meritorie possumus cogitare. Et sicut fructus ejus in patria, est beatifica illa fruitio, qua replet, reficit, oblectat et plene contentat omnes Beatos, ac cetera gaudia eorumdem: sic fructus ejus in via, est contemplatio illa profunda, pura ac fervida, quae appellatur mystica theologia in apice intellectivae consistens, omnisque sinceritas, quies, oblectatio ei annexa, quae suavissime reficit animam in hac vita; sed et sacra communio, intelligentia Scripturarum, spiritualis profectus, et gustare quam dulcis est Dominus, ac alia multa, sunt fructus sponsi istius; similiter duodecim fructus Spiritus, de quibus ad Galatas scribit Apostolus.

Itaque Christus vere et excellentissime est arbor, de qua figuraliter legitur in Daniele: Ecce arbor in medio terrae, et altitudo ejus nimia. Magna arbor et fortis, et proceritas ejus contingens coelum; aspectus illius erat usque ad terminos universae terrae. Folia ejus pulcherrima, et fructus ejus nimius, et esca universorum in ea. Subter eam habitabant animalia et bestiae, et in ramis ejus conversabantur volucres coeli, et ex ea vescebatur omnis caro. Ista tamen ad litteram de Nabuchodonosor dicta sunt; sed verba secundum se sumpta, applicari possent ad Christum multo sublimius, quam ad illum.

Introduxit me rex in cellam vinariam. Cella vinaria optime saporosa, salubriter inebriativa, est mysticae visio theoriae, tam clara et ardens, quod elevat animam sanctam super cuncta creata, et transfert ac rapit eam in increatum illud objectum: ita quod obliviscitur sui ipsius ac ceterorum, et tota in abyssum lucis incircumscriptibilis absorbetur, afficitur, inflammatur, atque ingenti jucunditate perfunditur, ita quod ex sententia dicere valet: Torrente voluptatis suae potavit me; et rursus, Concaltuit cor meum intra me, et in meditatione mea exardescet ignis. Hinc Augustinus loquitur Deo: Introducis me quandoque in quemdam saporem incognitum. Bernardus quoque: Si quis, inquit, orando obtineat mente excedere in divini arcani thesauros, unde mox redeat divino amore vehementissime flagrans, aestuansque justitiae zelo, et spiritualibus studiis totaliter fervens; iste quum ructare coeperit crapulam vini spiritualis laetitia, dicere potest: Introduxit me rex in cellam vinariam.

Ordinavit in me caritatem, id est, gratiam discretionis largitus est mihi, ne ex spirituali fervore me ipsam inordinate affligerem, aut per intolerabilia mihi exercitia corpus destruerem. Haec ordinatio est tanto plus necessaria, quanto fuerit caritatis accensio magis intensa. Zelum quoque caritatis oportet esse secundum scientiam, ne fervens zelator suo fervore praecipitet semetipsum ac alios. Itaque quamvis caritas Dei non posset in se ipsa esse nimis intensa, aut major quam decet: imo quo major, eo et melior; tamen ordinata debet consistere in effectibus, qui ex ea procedunt, aut potius putantur procedere. Nam, ut asserit Augustinus, Virtute nullus male utitur: quia videlicet actus ex virtute directe elicitus, nunquam est malus, sed semper bonus. Virtus tamen, praesertim intensa, est saepe occasio operis excessivi: cujus excessus seu immoderantia non est directe ac elicitive ex virtute, sed potius ex rationis inconsideratione aut indiscretionem: quoniam vehementi affectu trahitur ratio, ut minus attendat quod congruit, sicque arbitratur ex virtute procedere, quod partim ex indiscretionem et inconsideratione progreditur.

Fulcite me floribus, stipate me malis, quia amore langueo. Flores sunt actus sapientiae, et theologicarum virtutum, per quas immediate circa Deum versatur. Mala vero seu poma sic nominata, sunt opera exteriora pia ac virtuosa. Petit igitur anima caritate languescens, floribus fulciri, id est, incremento divinae cognitionis interius perfici, summae bonitatis dilectione calidius inflammari, in exspectatione futurorum bonorum per praelibationem suavem exhilarari, in rationibus credendorum illuminationeque fidei crescere: quatenus tantis ac talibus roborata charismatibus, queat diuturnius in sponsi amplexibus demorari, nec more solito, humana fragilitate naturalique instabilitate retrahatur ac labatur deorsum. Siquidem optimum est talibus gratiis stabiliri cor; et plane beatus vir, qui implevit desiderium suum ex ipsis. Haec igitur postulat anima radiosa, quoniam languet amore, ideo pati non valet separationem a sponso; sed quantum fieri potest, appetit tam incomparabili ac supernobilissimo bono stabiliter atque assidue frui: quae quum desiderasset a paranymphis atque sodalibus sponsi sibi ministerialiter exhiberi, mox a sponso est exaudita, sicut subjungit.

Laeva ejus sub capite meo: id est, pia et gratiosa visitatio ac consolatio sponsi, sustentat ac stabilit imbecillitatem ac labilem fluxum mentis meae, ne pondere corporis aut propria imperfectione ab arce contemplativi intuitus ruat. Et dextera illius amplexabitur me, in patria: sicut expositum est in praecedenti articulo. Felix mens quae sic in Christi pectore requiescit, atque aeterni Verbi amplexibus stringitur. Quis hanc coelestis superdignissimi sponsi caritatem, dignationem, affluentiam queat exprimere, qui animam in sinu, imo in corde suo sic facit quiescere, in quo mens taliter tranquillatur, quod vere dicere potest, In pace in id ipsum dormiam et requiescam? Animam autem sic sibi conjunctam non vult sponsus importune in exterioribus occupari, vel ante tempus a sua revocari quiete. Ideo subditur:

Adjuro vos, filiae Jerusalem, id est, o animae pusillae subditorum ac communitatis, per capreas cervosque camporum (juxta expositionem inductam), ne suscitetis neque evigilare faciatis dilectam, sponsam meam particularem, a suae contemplationis quiete, quoadusque ipsa velit: quae utique permittit hoc fieri congruo tempore, propter fraternam salutem, aut vitae hujus provisionem. Innotescit ex hoc, quam periculosum ac improbum sit, animam contemplationi intentam inquietare. Si enim magnae esset improbitatis, familiariter loquentem cum rege terreno sine regis consensu avellere, molestare, aut deridere: quanto culpabilius est, hominem omnipotenti universorum Imperatori per contemplationem, raptum, ecstasimve conjunctum, abstrahere, subsannare aut conturbare? Nam etsi hoc vitandum non esset propter hominem, ipsum tamen intuitu Dei, et propter reverentiam ejus esset omnino cavendum. Nec de tali homine expedit temere judicare: quia hoc esset inconvenienti inconveniens addere, ac discrimen augere. Verumtamen subditus exercitium suae contemplationis non debet obedientiae anteferre, nec caritati proximi in ejus necessitate: ideo si a superiore suscitetur, aut a proximo indigente rogetur, obtemperet quantum valet.

Vox dilecti mei, est commissio quam audivi, qua commisit ne susciter, eo quod ipse adhuc velit me suis mundissimis applicare amplexibus, praeveniendo me gratiose ac prae solito copiose. Nam ecce iste sponsus venit saliens in montibus, transiliens colles: id est, cum tanta celeritate ac festinantia venit ad me, ut salire magis quam pergere videatur; et tam familiariter adjungit se mihi, quasi mihi soli velit uniri, cohaerere ac loqui. Ideo capreae hinnuloque cervorum assimilo eum, quia et ipse sic visitans me, reddit me interiori visu acutum, et instar hinnuli ad bona velocem. Verumtamen non se ostendit mihi in propria claritate, sicuti est in se ipso, ideo addo: En ipse stat post parietem nostrum: juxta expositiones praetactas. Quasi dicat: Habet se instar amatoris, qui ad domum veniens suae dilectae, non statim ingreditur, sed per fenestras cancellosque prospicit, et aliqualem se ostendit, quatenus majori sui desiderio accendat amicam: sic et sponsus iste infinitam suae amoenitatis ac serenitatis amabilitatem, suavitatem ac decorem aliqualem mihi nunc pandit, intuendamque praebet, ut vehementius incalescam, atque ad clarum ac beatificum ejus intuitum calidius inardescam.

En dilectus meus loquitur mihi, suo occulto divino instinctu, et per inspirationem ac directionem angelicam, per Scripturas et per homines praesidentes et sapientes: Surge a contemplationis sopore, propera, amica mea, id est, cum omni promptitudine et ardore exerce exteriora quae tibi incumbunt, columba mea, formosa mea, et veni. Ecce quanta est dignitas animae virtuosae ac contemplativae, et quam amabilem Deo faciunt virtutes creaturam rationalem, quae tot amorosis nominibus invitatur ac nominatur a sponso.

Jam enim hiems, id est torpor acediae, frigus invidiae, aut sterilitas ultionis, transiit. Imber, id est profluvium perstrepentium cogitationum ac tumultuantium desideriorum carnalium, instar imbris abiit. Flores apparuerunt in terra nostra, id est, virtutum ornatus eruperunt in agro cordis tui: qui est terra mea et tua, id est nostra: mea, per creationem, dilectionem et praedestinationem; tua, per concessionem et possessionem. Tempus putationis advenit: id est, hora nunc est, ut omnem culpam quantumlibet parvam, abscidas a te, ne quid inveniatur in te quod meum offendat adspectum, et lucem contemplationis obfuscet. Itaque, sicut sole oriente fugantur caligines, expellunturque tenebrae, et nebulae dissipantur, clarescit aer ac mundi facies decoratur; sic Sole sapientiae, sponsi coelesti, veniente atque ingrediente in animam contemplativam, et radiante in ea, omnis torpor acediae propulsatur, gelu rancoris fugatur, ira sopitur, evagationes cordis et inordinatae affectiones pelluntur, et serenatur atque exhilaratur anima tota. Ideo sponsi adveniente, protinus est surgendum et properandum in ejus occursum, ut cum ingenti reverentia suscipiatur, et quidquid gratiae dederit, diligentissime conservetur; nec aurea illa suae visitationis hora est negligenda, ne forsitan indignatus, postea etiam, quamvis rogatus, sic advenire recuset.

Vox turturis audita est in terra nostra: id est, oratio pudicae, castae ac solitariae mentis, ad aures pietatis meae devenit, et mihi accepta est. Hinc ad animam poenitentem et gementem, et de suis culpis erubescentem, benigne revertor: et ita quasi tempus vernale resplenduit animae. Ficus protulit grossos suos. Per arborem fici, significatur hic anima fructuosa, caritatis, pietatis et devotionis suavitate referta: quae statim ut potuit, coepit agere aliquid boni ac devotioni insistere, quamvis exercitia ejus essent adhuc imperfecta, immatura, faciliusque ex vento tentationis seu adversitatis cujusque labentia. Propter quod designantur per grossos, qui sunt fructus primi, immaturi, ac levi vento cadentes. Vineae florentes dederunt odorem suum. Non solum Ecclesia, sed et quaelibet devota anima merito vinea appellatur, quae in corpore suo quasi in terra plantata, a Spiritu Sancto principaliter et per ejus ministros ministerialiter colitur, a superfluitate sua purgatur, et fructus virtutum jucundos spiritualiter inebriantes producit. Bonae quoque conversationis redolet fama, et interna suavitate perfunditur, per quam etiam ad proximos habet se dulciter. Hanc vineam, id est animam suam, unusquisque Deo auxiliante, angelo dirigente, Scripturis ac praelatis docentibus, debet excolere, ab aestu concupiscentiae praeservare, devotionis pinguedine impinguare, bonis replere operibus, putare a vitiis, atque ad perseverantiae maturitatem ac ubertatem perducere. Vineae ergo florentes, id est animae virtuosae bene excultae, dederunt odorem suum, quo proximos ad meliora traxerunt. Idcirco et tu, o anima quam exhortor, illarum vigilantiam ac virtutes debes sectari, et cavere ne negligens inveniaris ac foeda.

Surge, contemplando superna, amica mea, per amicitiam mutuam, sponsa mea, mihi per fidem, spem et caritatem desponsata, a me fecundata; et veni, ut mihi quotidie vicinius ac perfectius uniaris; columba mea, id est, columbinis proprietatibus decorata, et mihi dilecta, in foraminibus petrae, in caverna maceriae. Praeter expositiones praecedentis articuli super hoc introductas, possunt per foramina petrae, intelligi tuta ac robusta latibula gratiae, in quibus animae virtuosae quiescunt, et a suae salutis hostibus se abscondunt durante hac vita. Haec autem latibula, sunt humilis recognitio propriae defectuositatis, spes divinae subventionis, timor Dei sincerus, et mortificatio sui ipsius, refugiumque ad Deum, ei jugiter inhaerere. Caverna vero maceriae, est humilitatis profundum, seu penetrativa consideratio supernorum: inter quae et nos, coelum velut maceria mediat. Ostende mihi faciem tuam. Quum enim sim pastor bonus, diligenter volo agnoscere vultum pecoris mei: ideo mentem tuam jugiter orna, ut coram me resplendeat gratia et virtute, sapientia et fervore. Mihi quoque, id est vicariis meis superioribus tuis, secreta tua ostende, praesertim in foro confessionis, et quando tentatione, scrupulo, dubitatione seu anxietate gravis; effunde quasi aquam ante me cor tuum. Sonet vox tua in auribus meis: id est, laudibus meis, precibus et doctrinis insiste; et omne quod loqueris, tale sit, ut acceptum sit mihi, et per approbationem audiatur a me. Impios namque non audio, neque agnosco, eo modo quo per Prophetam eis testatus sum: Quum multiplicaveritis preces, non audiam. In Evangelio quoque: Amen dico vobis, nescio vos unde sitis; discedite a me, operarii iniquitatis. Vox enim tua dulcis, videlicet clamor interior, utpote amor, virtuosa affectio, desiderium sanctum: quae adeo placent Deo, ut propter ea etiam vox oris ex ipsis procedens dulcis et placens sit Domino.

Capite nobis vulpes parvulas, quae demoliuntur vineas. Parvulae vulpes istae, sunt fraus, dolus, hypocrisis, calliditas, duplicitas, vitia virtutum specie operta: quae animas virtuosas spiritualiter destruunt, et quidquid gratiae aut meriti habuerint, tollunt. Similiter, pravae suggestiones, tentationum exordia, primi motus, inchoationes culparum: quae mox in principio sunt penitus extirpanda, ne paulatim totam inficiant animae vineam. Has vulpes studeant praesidentes auferre de suorum cordibus subditorum, imo primo omnium a se ipsis. Nam vinea nostra floruit. Hoc unicuique bono pastori loquitur Christus, dum pastor congregationi sibi commissae praeest idonee: sicque congregatio illa est communis vinea Christi, et ejus vicarii.

Dilectus meus mihi, et ego illi. Circa hoc ait Bernardus: O sancta anima, quid dilectus tuus tibi, et tu, quid illi? Quae inter vos tam familiaris favorabilisque locutio, ut nec penitus tacere possitis, neque quod sentitis, exprimere valeatis? Habent enim suas voces ipsi affectus, quibus se aliquando produnt, etiam quando nolunt: ut timor meticulosas, dolor gemebundas, amor jucundas. Amor etenim flagrans ac vehemens, praesertim divinus, dum se intra se cohibere non valet, non attendit quo ordine, qua lege, quave serie verborum ebulliat, dummodo ex hoc nullum sui sentiat detrimentum. Itaque, Dilectus meus mihi, et ego illi, id est, sponsus ille dulcissimus adhaeret, placet, et congruit mihi, et ego illi. Qui pascitur inter lilia, id est, mundis meditationibus, virtuosis affectionibus, sanctis actibus delectatur, inquinamenta carnis et cordis abhorrens: quoniam non Deus volens iniquitatem ipse est, et omnem aversatur impietatem, imo odio sunt ei impius et impietas ejus. Si ergo vis sponsum istum reficere, et refici ab eodem, talibus liliis mentem tuam adorna, apprehensiones phantasticas, cogitationesque foedas et omnem turpem ac sensualem exclude affectum, donec adspiret dies in quo remuneret sponsam.

Revertere. Sponsus quippe interdum dispensative subtrahit et suspendit ad tempus ab anima pia consolationis suae praesentiam, devotionem sensibilem, visitationem solitam et internam, atque alacritatem in cultu divino: ita quod anima talis interdum veretur se sponsum offendisse, et ideo esse relictam. Sponsus vero id agit, ne ipsa ex promptitudine et opulentia spirituali inaniter moveatur, aut securitate nimia resolvatur; sed propriam penset fragilitatem, seque humiliet, atque ad sponsum suspiret frequentius: et sic gratiae mereatur augmentum, de cetero quoque custoditior exstet.

Articulus VIII: SEQUITUR EXPOSITIO EJUSDEM CAPITULI SECUNDI, DE SPONSO ET SPONSA SINGULARI

Articulus IX: ELUCIDATIO CAPITULI TERTII — IN LECTULO MEO, ETC.; DE SPONSO ET SPONSA GENERALI

Articulus X: EXPOSITIO EJUSDEM CAPITULI TERTII, DE CHRISTO ET SPONSA PARTICULARI

Articulus XI: EXPLANATIO EJUSDEM CAPITULI TERTII, DE CHRISTO ET SPONSA SINGULARI

Articulus XII: ELUCIDATIO CAPITULI QUARTII — QUAM PULCHRA ES, AMICA MEA! DE CHRISTO ET ECCLESIA

Articulus XIII: DECLARATIO EJUSDEM CAPITULI QUARTI, DE CHRISTO ET ANIMA VIRTUOSA

Articulus XIV: EXPLANATIO EJUSDEM CAPITULI QUARTI, DE CHRISTO ET SPONSA SINGULARI

Articulus XV: ELUCIDATIO CAPITULI QUINTI — VENIAT DILECTUS MEUS IN HORTUM SUUM; DE CHRISTO ET ECCLESIA

Articulus XVI: EXPLANATIO EJUSDEM CAPITULI QUINTI, DE SPONSO ET ANIMA VIRTUOSA

Articulus XVII: EXPLANATIO EJUSDEM CAPITULI QUINTI, DE CHRISTO ET SPONSA SINGULARI

Articulus XVIII: ELUCIDATIO CAPITULI SEXTI — QUO ABIIT DILECTUS TUUS, O PULCHERRIMA MULIERUM? DE CHRISTO ET ECCLESIA

Articulus XIX: DECLARATIO EJUSDEM CAPITULI SEXTI, DE CHRISTO ET SPONSA PARTICULARI

Articulus XX: EXPLANATIO EJUSDEM CAPITULI SEXTI, DE CHRISTO ET SPONSA SINGULARI

Articulus XXI: ELUCIDATIO CAPITULI SEPTIMI — QUAM PULCHRI SUNT GRESSUS TUI! DE CHRISTO ET ECCLESIA

Articulus XXII: EXPLANATIO EJUSDEM CAPITULI SEPTIMI, DE CHRISTO ET SPONSA PARTICULARI

Articulus XXIII: DECLARATIO EJUSDEM CAPITULI SEPTIMI, DE CHRISTO ET SPONSA SINGULARI

Articulus XXIV: ELUCIDATIO CAPITULI OCTAVI ET ULTIMI — QUIS MIHI DET TE FRATREM MEUM, SUGENTEM UBERA MATRIS MEAE, ETC.; DE CHRISTO ET ECCLESIA

Articulus XXV: DECLARATIO EJUSDEM CAPITULI OCTAVI, DE CHRISTO ET SPONSA PARTICULARI

Articulus XXVI: ELUCIDATIO EJUSDEM CAPITULI OCTAVI, DE CHRISTO ET SPONSA SINGULARI

↑ Top of work