Enarratio in Canticum Canticorum Salomonis

Denis the Carthusian

Enarratio in Canticum Canticorum Salomonis

Denis the Carthusian (1402–1471)

First published 1898


Proemium I: PROEMIUM

Articulus I: AN LIBER ISTE AD LITTERAM EXPONENDUS SIT DE DEO ET SYNAGOGA, VEL POTIUS DE CHRISTO ET ECCLESIA

Articulus II: QUALES DEBEANT ESSE LECTORES ET AUDITORES LIBRI ISTIUS

ORIGENES in prologo suo super Cantica scribit: In verbis Cantici canticorum ille est cibus, de quo ait Apostolus: Perfectorum est solidus cibus. Si vero aliquis accesserit, qui secundum carnem tantummodo vir est, huic tali non parum ex hac Scriptura discriminis periculique nascetur. Audire enim pure et castis auribus amoris nomina nesciens, ab interiori homine ad exteriorem et carnalem virum, omnem deflectet auditum, et a spiritu convertetur ad carnem, nutrieturque in semetipso concupiscentias carnis, et occasione divinae Scripturae, ad carnalem libidinem videbitur incitari. Ob hoc moneo et consilium do omni, qui nondum carnis et sanguinis caret molestiis, neque ab affectu naturae materialis abscedit, ut a lectione libelli hujus, eorumque quae in eo dicentur, penitus temperet. Aiunt enim observari etiam apud Hebraeos, quod nisi quis ad aetatem perfectam maturamque pervenerit, libellum hunc nec in manibus quidem tenere permittatur. Sed et illud ab eis accepimus custodiri, quoniam quidem moris est apud eos, omnes Scripturas a doctoribus et sapientibus tradi pueris, similiter et eas quas δευτερώσεις appellant; ad ultimum vero quatuor ista servari, principium Genesis, et primum capitulum Ezechielis, et finem ejus, scilicet visionem de aedificatione templi, atque hunc librum, scilicet librum hunc Cantici canticorum. Haec Origenes. Cujus recitationi de hac Hebraeorum consuetudine consonat, quod super Ezechielem refert Hieronymus, apud Hebraeos nullum admitti ad praeactas quatuor partes Scripturarum veteris Testamenti, quousque tricesimum attigerit annum aetatis.

Praeterea Gregorius in proaemio suo super Cantica loquitur: Nominantur in hoc libro oscula, ubera, genae, et femora: in quibus verbis non irridenda est sacra Scriptura, sed misericordia Dei pensanda est, quam mirabiliter et misericorditer operetur nobiscum, qui ut cor nostrum ad investigationem sacri amoris accenderet, usque ad turpis amoris nostri verba descendit. Sed unde se loquendo humiliat, inde nos intellectu exaltat: quia ex sermonibus hujus amoris discimus, qua virtute in Deitatis amore ferveamus. Hoc autem nobis solerter intuendum est, ne quum verba exterioris amoris audimus, ad exteriora sentienda moveamur; et machina quae ponitur ut levet, ipsa magis opprimat ne levemur. Debemus ergo in verbis istis corporeis, quidquid interius est quaerere, et loquendo de corpore, quasi extra corpus esse. Debemus ad has nuptias sponsi et sponsae cum intellectu intimae caritatis, id est cum veste nuptiali, venire, ne in tenebras ignorantiae repellamur. Qui igitur librum hunc legit aut audit, nihil passibile aut sensuale habeat in corde, ut secundum interiorem hominem nova creatura sit. Sacra etenim haec Scriptura mons est, quem si bestia tetigerit, lapidabitur. Bestia quippe tangit montem, quando irrationabilibus dediti motibus, celsitudinem sacrae Scripturae propinquant, et eam non secundum quod debent, pure spiritualiterque intelligunt, sed irrationabiliter ad suae voluptatis intelligentiam flectunt.

Insuper Cancellarius Parisiensis, per quem in toto opusculo isto magistrum Joannem de Gerson doctissimum virum intelligo, in editione sua super Cantica fatur: Credulitatem secretissimorum sensuum et castissimorum affectuum, quos fumus literalis includit, nullus abhorreat, neque scandalum foedae carnalitatis incurrat. Puderet referre quid expertus audi: offenderet enim pias aures.

Ecce tot prudentissimis et expertissimis testibus constat, quales oporteat esse lectores et auditores hujus libri, qui in superficie carnalissimus esse videtur, sed in vera intelligentia spiritualissimus comprobatur. Oportet, inquam, ut sint reformati atque a sensualibus affectibus depurati, ne vocabula ista rerum carnalium advertentes, carnalia imaginentur, sed mox ad intellectualia et spiritualia eleventur: alioqui intus laedentur. Quid ergo agendum est multis religiosis atque canonicis et aliis in sacris Ordinibus, qui in ecclesia et divino Officio haec audire seu legere habent, quum nondum sint taliter emundati, et sine foeda imaginatione in tali loco et hora vix legunt et audiunt ista, imo spiritualem et veram eorum intelligentiam vix attingunt? His arbitror consulendum, ut pro posse studeant librum hunc vere et pure intelligere, sicut oportet, vel saltem in generali cognoscant et pensent, omnia verba libri istius spiritualiter ac purissime esse intelligenda: sicque ad memoriam Dei, ad considerationem Domini nostri Jesu Christi, ac suae Ecclesiae et Virginis gloriosae, mutuique eorum amoris mundissimi, elevent corda sua, meditando de talibus saltem in quodam communi, atque ab omni indecenti imaginatione mox abstrahant se.

Articulus III: EXPOSITIO CAPITULI PRIMI — OSCULETUR ME OSCULO ORIS SUI; DE CHRISTO ET UNIVERSALI ECCLESIA

Articulus IV: EXPOSITIO EJUSDEM CAPITULI PRIMI, DE SPONSA PARTICULARI

Articulus V: DECLARATIO EJUSDEM CAPITULI PRIMI, DE SPONSA SINGULARI

Articulus VI: EXPOSITIO CAPITULI SECUNDI — EGO FLOS CAMPI; DE CHRISTO SPONSO ET SPONSA EJUS UNIVERSALI, QUAE EST ECCLESIA

Articulus VII: EXPOSITIO EJUSDEM CAPITULI SECUNDI, DE CHRISTO ET SPONSA PARTICULARI

Articulus VIII: SEQUITUR EXPOSITIO EJUSDEM CAPITULI SECUNDI, DE SPONSO ET SPONSA SINGULARI

Articulus IX: ELUCIDATIO CAPITULI TERTII — IN LECTULO MEO, ETC.; DE SPONSO ET SPONSA GENERALI

Articulus X: EXPOSITIO EJUSDEM CAPITULI TERTII, DE CHRISTO ET SPONSA PARTICULARI

Articulus XI: EXPLANATIO EJUSDEM CAPITULI TERTII, DE CHRISTO ET SPONSA SINGULARI

Articulus XII: ELUCIDATIO CAPITULI QUARTII — QUAM PULCHRA ES, AMICA MEA! DE CHRISTO ET ECCLESIA

Articulus XIII: DECLARATIO EJUSDEM CAPITULI QUARTI, DE CHRISTO ET ANIMA VIRTUOSA

Articulus XIV: EXPLANATIO EJUSDEM CAPITULI QUARTI, DE CHRISTO ET SPONSA SINGULARI

Articulus XV: ELUCIDATIO CAPITULI QUINTI — VENIAT DILECTUS MEUS IN HORTUM SUUM; DE CHRISTO ET ECCLESIA

Articulus XVI: EXPLANATIO EJUSDEM CAPITULI QUINTI, DE SPONSO ET ANIMA VIRTUOSA

Articulus XVII: EXPLANATIO EJUSDEM CAPITULI QUINTI, DE CHRISTO ET SPONSA SINGULARI

Articulus XVIII: ELUCIDATIO CAPITULI SEXTI — QUO ABIIT DILECTUS TUUS, O PULCHERRIMA MULIERUM? DE CHRISTO ET ECCLESIA

Articulus XIX: DECLARATIO EJUSDEM CAPITULI SEXTI, DE CHRISTO ET SPONSA PARTICULARI

Articulus XX: EXPLANATIO EJUSDEM CAPITULI SEXTI, DE CHRISTO ET SPONSA SINGULARI

Articulus XXI: ELUCIDATIO CAPITULI SEPTIMI — QUAM PULCHRI SUNT GRESSUS TUI! DE CHRISTO ET ECCLESIA

Articulus XXII: EXPLANATIO EJUSDEM CAPITULI SEPTIMI, DE CHRISTO ET SPONSA PARTICULARI

Articulus XXIII: DECLARATIO EJUSDEM CAPITULI SEPTIMI, DE CHRISTO ET SPONSA SINGULARI

Articulus XXIV: ELUCIDATIO CAPITULI OCTAVI ET ULTIMI — QUIS MIHI DET TE FRATREM MEUM, SUGENTEM UBERA MATRIS MEAE, ETC.; DE CHRISTO ET ECCLESIA

Articulus XXV: DECLARATIO EJUSDEM CAPITULI OCTAVI, DE CHRISTO ET SPONSA PARTICULARI

Articulus XXVI: ELUCIDATIO EJUSDEM CAPITULI OCTAVI, DE CHRISTO ET SPONSA SINGULARI

↑ Top of work