Enarratio in Canticum Canticorum Salomonis

Denis the Carthusian

Enarratio in Canticum Canticorum Salomonis

Denis the Carthusian (1402–1471)

First published 1898


Proemium I: PROEMIUM

GAUDEBIT sponsus super sponsam. Is. LXII, 5.

Christum esse sponsum, testatur beatissimus Joannes Baptista, paranymphus et amicus sponsi ipsius, loquens: Qui habet sponsam, sponsus est. Et de se ipso ibidem subjungens: Amicus autem sponsi, qui stat, et audit eum, gaudio gaudet propter vocem sponsi. Hinc in Evangelio de se ipso loquitur Christus: Numquid possunt filii sponsi jejunare, quamdiu cum ipsis est sponsus? De cujus puro et felici connubio in Apocalypsi legitur: Quia venerunt nuptiae Agni. Quamvis autem tota superbenedicta adorandaque Trinitas, imo et quaelibet divina aeterna et increata Persona, possit vocari sponsus uniuscujusque rationalis et intellectualis creaturae, in gratia aut gloria exsistentis; specialiter tamen et appropriate competit unigenito Dei Filio incarnato, esse ac dici sponsum Ecclesiae militantis: quoniam sponsus et sponsa, solent esse ejusdem naturae. Ipse autem nostram assumpsit naturam in unitate personae, non Pater nec Spiritus Sanctus.

Praeterea, quamvis triumphanti Ecclesiae et unicuique menti beatae in coelo, competat esse sponsam Verbi aeterni excellentius, quam Ecclesiae militanti, mentique viatrici seu animae rationali in fide et gratia consistenti, ut infra patebit; communiter tamen fertur, quod triplex sit sponsa Christi, videlicet: tota universalis Ecclesia militans, quae vocatur sponsa Domini Jesu Christi generalis; et quaelibet anima fidelis et amorosa, quae dicitur Christi sponsa particularis; itemque beatissima virgo Maria Christifera, quae Christi sponsa singularis censetur. Nec solum universalis Ecclesia, sed et quaecumque particularis Ecclesia, sponsa est Christi, et respectu animae potest dici sponsa communis. Unde quemadmodum Pontifex summus vocatur sponsus Ecclesiae: sponsus, inquam, vicarialis Ecclesiae universalis; sic episcopi dicuntur Ecclesiarum particularium sponsi, et unusquisque eorum Ecclesiae sibi conjunctae dicitur sponsus.

Itaque, sicut sancti Patres, illuminatissimique doctores, ab exordio Ecclesiae primitivae testati sunt et scripserunt, Salomon ante ruinam suam Spiritu Sancto repletus, prophetiaeque spiritu fulgens, cognovit in spiritu mysteria Christi, incarnationem, manifestationem, praedicationem, passionem, resurrectionem, ascensionem ipsius; et cur omnia ista assumeret, ac genus liberaret humanum; quanta quoque et qualia dona gratiae in praesenti, et dona gloriae in futuro suis conferret electis, quam amorose et intime associaret et uniret se illis, quam ardenter et suspiriose praestolarentur ipsius adventum, quam gratanter ac fervide amplecterentur ipsum advenientem. Et de omnibus his edidit Salomon librum istum, qui propter eminentiam suae compendiositatis, altitudinemque suae sententiae, et ob jucunditatem suae coelestis materiae, appellatur Cantica canticorum.

Unde elicitur eos errasse, qui librum istum putaverunt ad litteram et historialiter exponendum de Salomone et sponsa ipsius filia Pharaonis, allegorice autem de Christo atque Ecclesia. Sic enim materia hujus libri esset vilis, carnalis, permodica, non spiritualis, mystica, praestantissima, et coelestis; nec esset liber propheticus, sed potius amatorium quoddam carmen: quum tamen liber iste sit spiritualissimus, ac de sincerrissimo tractans amore, ac perfectis conveniens. Denique Salomon filiam Pharaonis duxit uxorem in pueritia sua, antequam quartumdecimum attigit annum, secundum Josephum; imo, secundum alios Hebraeorum doctores, diu ante: nec in illa aetate credendus est composuisse hunc librum, sed postea diu. Si ergo de se et filia Pharaonis ista ad litteram expressisset, fuisset narratio rei gestae, non vaticinium futurorum, neque descriptio spiritualium nuptiarum: cujus oppositum sancti et illuminati doctores, in quibus Spiritus Sanctus habitare et loqui, et per eos Ecclesiam informare elegit, testantur.

Praeterea, quoniam super haec Cantica canticorum tot et tanta a sanctis et sapientissimis viris conscripta sunt, ut vix alicui vacet legere universa; non intendo in expositione tam sententiosi voluminis nimium immorari, sed potius ex floribus Patrum flosculos quosdam colligere, et quae obscurius dicta sunt, clare exprimere. Verumtamen ad intelligendum dicenda, necesse est quaedam praemittere.

Articulus I: AN LIBER ISTE AD LITTERAM EXPONENDUS SIT DE DEO ET SYNAGOGA, VEL POTIUS DE CHRISTO ET ECCLESIA

Articulus II: QUALES DEBEANT ESSE LECTORES ET AUDITORES LIBRI ISTIUS

Articulus III: EXPOSITIO CAPITULI PRIMI — OSCULETUR ME OSCULO ORIS SUI; DE CHRISTO ET UNIVERSALI ECCLESIA

Articulus IV: EXPOSITIO EJUSDEM CAPITULI PRIMI, DE SPONSA PARTICULARI

Articulus V: DECLARATIO EJUSDEM CAPITULI PRIMI, DE SPONSA SINGULARI

Articulus VI: EXPOSITIO CAPITULI SECUNDI — EGO FLOS CAMPI; DE CHRISTO SPONSO ET SPONSA EJUS UNIVERSALI, QUAE EST ECCLESIA

Articulus VII: EXPOSITIO EJUSDEM CAPITULI SECUNDI, DE CHRISTO ET SPONSA PARTICULARI

Articulus VIII: SEQUITUR EXPOSITIO EJUSDEM CAPITULI SECUNDI, DE SPONSO ET SPONSA SINGULARI

Articulus IX: ELUCIDATIO CAPITULI TERTII — IN LECTULO MEO, ETC.; DE SPONSO ET SPONSA GENERALI

Articulus X: EXPOSITIO EJUSDEM CAPITULI TERTII, DE CHRISTO ET SPONSA PARTICULARI

Articulus XI: EXPLANATIO EJUSDEM CAPITULI TERTII, DE CHRISTO ET SPONSA SINGULARI

Articulus XII: ELUCIDATIO CAPITULI QUARTII — QUAM PULCHRA ES, AMICA MEA! DE CHRISTO ET ECCLESIA

Articulus XIII: DECLARATIO EJUSDEM CAPITULI QUARTI, DE CHRISTO ET ANIMA VIRTUOSA

Articulus XIV: EXPLANATIO EJUSDEM CAPITULI QUARTI, DE CHRISTO ET SPONSA SINGULARI

Articulus XV: ELUCIDATIO CAPITULI QUINTI — VENIAT DILECTUS MEUS IN HORTUM SUUM; DE CHRISTO ET ECCLESIA

Articulus XVI: EXPLANATIO EJUSDEM CAPITULI QUINTI, DE SPONSO ET ANIMA VIRTUOSA

Articulus XVII: EXPLANATIO EJUSDEM CAPITULI QUINTI, DE CHRISTO ET SPONSA SINGULARI

Articulus XVIII: ELUCIDATIO CAPITULI SEXTI — QUO ABIIT DILECTUS TUUS, O PULCHERRIMA MULIERUM? DE CHRISTO ET ECCLESIA

Articulus XIX: DECLARATIO EJUSDEM CAPITULI SEXTI, DE CHRISTO ET SPONSA PARTICULARI

Articulus XX: EXPLANATIO EJUSDEM CAPITULI SEXTI, DE CHRISTO ET SPONSA SINGULARI

Articulus XXI: ELUCIDATIO CAPITULI SEPTIMI — QUAM PULCHRI SUNT GRESSUS TUI! DE CHRISTO ET ECCLESIA

Articulus XXII: EXPLANATIO EJUSDEM CAPITULI SEPTIMI, DE CHRISTO ET SPONSA PARTICULARI

Articulus XXIII: DECLARATIO EJUSDEM CAPITULI SEPTIMI, DE CHRISTO ET SPONSA SINGULARI

Articulus XXIV: ELUCIDATIO CAPITULI OCTAVI ET ULTIMI — QUIS MIHI DET TE FRATREM MEUM, SUGENTEM UBERA MATRIS MEAE, ETC.; DE CHRISTO ET ECCLESIA

Articulus XXV: DECLARATIO EJUSDEM CAPITULI OCTAVI, DE CHRISTO ET SPONSA PARTICULARI

Articulus XXVI: ELUCIDATIO EJUSDEM CAPITULI OCTAVI, DE CHRISTO ET SPONSA SINGULARI

↑ Top of work