De Controversiis, Tertia Controversia Generalis: De Summo Pontifice
Robert Bellarmine (1542–1621)
✦ This work is being completed — add a section.
Liber I: QUI EST DE ROMANI PONTIFICIS ECCLESIASTICA MONARCHIA
Liber II: DE SUCCESSIONE ROMANORUM PONTIFICUM IN PRIMATU
Liber III: UBI DE ANTICHRISTO
Caput I: Proponitur disputatio de Antichristo
Caput II: Antichristum certum quemdam hominem futurum
Caput III: Ostenditur Antichristum nondum venisse
Caput IV: Explicatur prima demonstratio, quod nondum venerit Antichristus
Caput V: Explicatur secunda Demonstratio
Caput VI: Explicatur tertia Demonstratio
Caput VII: Explicatur quarta Demonstratio
Caput VIII: Explicatur quinta demonstratio
Caput IX: Explicatur sexta demonstratio
Caput X: De nomine Antichristi
Caput XI: De charactere Antichristi
Caput XII: De generatione Antichristi
Caput XIII: De sede Antichristi
Caput XIV: De doctrina Antichristi
Caput XV: De miraculis Antichristi
Caput XVI: De Regno et praeliis Antichristi
Caput XVII: De Gog et Magog
Caput XVIII: Refelluntur deliramenta haereticorum, quibus non tam probant, quam impudenter affirmant, Papam esse Antichristum
Caput XIX: Refutantur nugae Synodi Smalchaldicae Lutheranorum
Caput XX: Refelluntur Calvini mendacia
Caput XXI: Refelluntur mendacia Illyrici
Caput XXII: Refelluntur ineptiae Tilmanni
Caput XXIII: Refelluntur mendacia Chytraei
Caput XXIV: Refutantur argumenta Calvini et Illyrici, qui probare conantur, Papam non esse amplius Episcopum, ubi etiam refellitur fabula de Ioanne Papa femina
Restat id, quod ultimo loco proposuimus, ut videlicet ostendamus, Romanum Pontificem non solum Antichristum non esse, sed nec ullo alio modo amisisse Pontificatum suum. Siquidem Calvinus et Illyricus, ille ratione, iste coniectura quadam probare conantur, non esse hoc tempore verum Episcopum.
Atque ut a Calvino incipiamus, ita ille loquitur in Instit. IV, cap. 7, §. 23 et 24: « Ipse vero Pontifex quid omnino habeat Episcopale, scire velim: primum in munere Episcopi caput est, plebem Dei verbo docere: alterum et proximum huic, Sacramenta administrare: tertium monere et hortari, corrigere etiam eos qui peccant, ac in sancta disciplina populum continere. Quid istorum facit? imo quid facere se simulat? Dicant igitur, qua ratione velint haberi Episcopum, qui nullam officii partem minimo digito vel in speciem saltem attingit. Non ita de Episcopo est, ut de Rege: hic enim etsi non exequatur quod proprium est Regis, honorem nihilominus ac titulum retinet. At in Episcopo diiudicando respicitur Christi mandatum, quod semper in Ecclesia valere debet; hunc ergo nodum mihi solvant Romanenses. Nego ipsorum Pontificem esse Episcoporum Principem, cum non sit Episcopus ». Haec ille.
Ni fallor, tota haec ratiocinatio ad hunc brevem syllogismum revocari potest. Cum hoc intersit inter Episcopum, et Regem, quod Rex, nomen est potestatis et praefecturae, cui annexum est officium regendi populum: Episcopus autem, est nomen solius officii, verbum Dei et Sacramenta ministrandi; certe si neque Rex, neque Episcopus munere suo fungatur, Rex nomen et dignitatem suam retinebit, Episcopus amittet: Romanus autem Pontifex officio Episcopali, nec in speciem quidem fungitur; quippe qui nec verbum, nec Sacramenta populis ministrat; Romanus igitur Pontifex nomen et dignitatem suam perdidit, atque adeo Episcopus dici non potest.
Iam vero Magdeburgenses, Centur. IX, cap. 20, col. 500. id ipsum coniectura et signo confirmare nituntur. Aiunt enim, signum evidens mutationis Romanae Ecclesiae in Babylonicam meretricem fuisse, quod voluerit Deus, ut circa illa tempora, in quibus mutatio facta est, vera quaedam mulier meretrix in sede Pontificia sederet: quae quidem Ioannes Papa octavus dicta est.
Id vero probant. Primo, ex auctoribus, Platina, Martino Polono, Sigeberto, et Mariano Scoto. Secundo, ex vestigiis eius rei, quae ad nostra tempora remanserunt: nimirum, ex quadam sede porphyretica intus perforata, quae manebat in Palatio sancti Ioannis Lateranensis, cuius usum fuisse dicunt institutum post flagitium illud detectum, ad explorandum, videlicet, an Pontifex recens creatus esset masculus nec ne? Item, ex quadam statua mulieris cum puero, quae usque ad nostra tempora mansit in eo loco, ubi dicitur, Ioannes octavus peperisse. Denique, ex eo, quod Romani Pontifices, quando ex Vaticano ad Lateranum pergunt, solent declinare locum illum, ubi ista mulier dicitur peperisse, in detestationem facti; alioqui enim illa est recta via. Sed non est difficile hos nodos solvere.
Ac ut Calvino primum respondeamus: vel Calvinus loquitur de significatione nominis, vel de re ipsa, quando dicit, Episcopum esse nomen officii, Regem esse nomen dignitatis. Si de nominis significatione; aperte decipitur: nam ut Episcopus dicitur ab ἐπισκοπεῖν id est, a considerando, sive inspiciendo, et sonat officium inspiciendi: ita etiam Rex dicitur a regendo, et sonat officium regendi. Et sicut Rex est nomen Magistratus: ita ἐπίσκοπος etiam apud Ethnicos erat nomen Magistratus, nimirum, Praetoris; ut patet ex Aristophane in avibus: et quod maius est, idem nomen pastoris in divinis litteris tribuitur Episcopo, et Regi; ut patet ad Ephes. IV et Isa. LXIV.
Si vero de re ipsa loquitur; non minus decipitur: nam, ut regia auctoritas non est simplex officium iudicandi, ut est iudicium aliorum, sed vera praefectura in rebus politicis, id est, potestas regendi homines sibi subiectos, imperando, et puniendo: ita etiam Episcopatus non est simplex officium praedicandi, ut est aliorum multorum, qui concionantur, et non sunt pastores, sed est vera praefectura Ecclesiastica, id est, potestas regendi homines in rebus spiritualibus, et divinis; ac proinde imperandi, et puniendi. De qua re et multa supra diximus, et plura adhuc infra dicemus in lib. seq. Nunc pauca loca, sed clarissima annotasse sufficiet. Apostolus Paulus I. Cor. XI: Caetera, inquit, cum venero disponam. Et II. Cor. XIII: Ut non praesens durius agam, secundum potestatem, quam dedit mihi Dominus. Et Hebr. XIII: Obedite praepositis vestris et subiacete eis. Et I. Timoth. V: Adversus Presbyterum accusationem noli recipere, nisi sub duobus, aut tribus testibus.1
Adde huc quoque, falsum esse, Pontifices non fungi munere Episcopali. Nam non tinentur per se concionari, et Sacramenta ministrare, si iusta aliqua de causa impediantur, sed satis est, si curent, per alios ista omnia praestari: alioqui Episcopi ad impossibilia obligarentur: nullus enim est tam exiguus Episcopus, qui possit per se sufficere ad concionandum, et Sacramenta ministranda in tota sua dioecesi. Sicut ergo satisfacit, si in eo loco, ubi per se non potest, per alium concionatur: ita satisfacit, si in omni loco per alios concionetur, quando in nullo per se id facere potest. Neque desunt exempla antiquitatis. Scribit enim Possidius in vita B. Augustini, S. Valerium Episcopum Hipponensem commisisse S. Augustino presbytero suo officium praedicandi, propterea quod ipse, cum Graecus esset, non posset Latino populo praedicare. Et ibidem Possidius refert, in Orientali Ecclesia plures Episcopos munus praedicandi, quod ipsi per se exequi nequibant, presbyteris suis demandare solitos: nec tamen dicere possumus, vel S. Valerium, vel alios, qui per se non praedicabant verbum Dei, Episcopos non fuisse.
Ad argumentum Magdeburgensium dico: fabulam esse illam de Ioanne Papa femina, quam satis accurate refellit Onuphrius in Addit. ad Platin. ac primum aperte convincitur esse fabula, ex testimoniis scriptorum Graecorum et Latinorum. Primus omnium, qui de hac re scribere potuit, et qui rem optime novit, fuit Anastasius Bibliothecarius, qui illo ipso tempore vixit, quo fingitur Ioannes iste VIII, Pontificatum gessisse, nimirum circa annum 850, et interfuit creationi Pontificum multorum, qui hunc Ioannem vel praecesserunt, vel secuti sunt. Ille igitur scribit, post Leonem IV vacasse Sedem quindecim diebus, et mox communi consensu creatum fuisse Benedictum III, quibus verbis indicat, nullum fuisse Ioannem feminam. Omnes enim, qui istum Ioannem admittunt, dicunt, eum sedisse post Leonem IV, et ante Benedictum III, et vixisse in Pontificatu duobus annis, et quinque mensibus.
Dicent fortasse: Anastasium in gratiam Pontificum omisisse istum Ioannem VIII; at contra, nam saltem debuit ponere, Sedem vacasse post Leonem IV, duobus annis cum medio, ne errorem exploratum in Chronologia admitteret, et errorem qui poterat refelli ab oculatis testibus qui tunc vivebant. Respondent: non esse errorem in Chronologia, quia duo isti anni Ioannis adduntur annis Leonis IV. Leo enim IV, dicitur ab Anastasio sedisse annis 8, qui ita accipiendi sunt, ut sex anni sint ipsius Leonis, alii duo addantur ex annis Ioannis feminae.
At contra: nam non solum Anastasius, sed etiam Martinus Polonus, et Platina, et Magdeburgenses, et Bibliander, et alii, qui ponunt Ioannem VIII sedisse duobus annis, dant Leoni annos octo; igitur necessario erit error in Chronologia Anastasii, si iste Ioannes ponatur fuisse Pontifex post Leonem.
Deinde non solus Anastasius, sed etiam Ado Episcopus Viennensis, qui eodem tempore vixit, et de quo nulla suspicio est, quod in gratiam Pontificum voluerit mentiri, docet, nullum fuisse Ioannem inter Leonem IV et Benedictum III; sic enim loquitur in Chr. anni 865: « Pontifex, inquit, Romanus Gregorius moritur, atque eius loco Sergius ordinatur: illo defuncto, succedit Leo. Quo obeunte, Benedictus in Sede Apostolica substituitur ». Et similiter loquuntur Rhegino, Lambertus, Hermannus Contractus, Abbas Urspergensis, Otho Frisingensis, et omnes alii historici, qui plurimi sunt, usque ad Martinum Polonum, qui fuit quadringentis annis posterior isto ficto Ioanne VIII, et ipse primus huius Ioannis VIII meminit contra fidem omnium antiquorum: ab ipso autem acceperunt Platina, et caeteri recentiores.
Nec solum Latini, sed etiam Graeci, qui ante Martinum Polonum scripserunt, ut Zonaras, Cedrenus, Ioannes Curopalates, et alii nullam mentionem huius tam prodigiosae historiae inter res eius temporis faciunt: cum tamen illi non faveant Romano Pontifici, quique libenter accepissent occasionem irridendi Latinos in hac parte, si potuissent. Quomodo autem credibile est, melius novisse res gestas, circa annum 850, Martinum Polonum, qui vixit anno 1250, quam omnes historicos alios, qui vixerunt anno 800, vel 900, vel millesimo?
Quod autem Magdeburgenses dicunt, Sigebertum et Marianum Scotum Martino Polono antiquiores, Ioannem feminam in suis Chronicis posuisse, falsum est. Etsi enim in impresso Sigeberto et Mariano Scoto inveniatur Ioannes femina: tamen in antiquissimis manuscriptis non invenitur, et satis constat, corruptos fuisse auctores illos. Exstat adhuc in monasterio Gemblacensi, ubi fuit Monachus Sigebertus, antiquissimum exemplum manuscriptum, quod putatur ipsius Sigeberti autographum, et in eo nulla mentio est Ioannis feminae: quod manuscriptum exemplum testatur se vidisse Ioannes Molanus Doctor Lovaniensis, qui adhuc superest. Similiter in antiquissimis exemplaribus Mariani Scoti non haberi Ioannem feminam testatur ille, qui Metropolim Alberti Krantii edidit, anno 1574, Coloniae.
Deinde secundo, quod fabula sit ista narratio Martini de Ioanne femina, probatur ex ipsa narratione. Primo enim dicit, istum Ioannem fuisse Anglicum ex Moguntia: at Moguntia non est in Anglia, sed in Germania. Ut autem hunc errorem emendent alii, mirabiliter inter se pugnant. Nam Platina dicit, fuisse Anglicum istum Ioannem, sed oriundum ex Moguntia: Magdeburgenses e contrario dicunt fuisse Moguntinum, sed oriundum ex Anglia: Theodorus autem Bibliander in Chron. dicit, neque natum, neque oriundum ex Anglia, sed tamen educatum et eruditum in Anglia.
Secundo, dicit Martinus, et qui eum sequuntur, dedisse operam litteris Athenis: at constat eo tempore, neque Athenis, neque usquam alibi in Graecia fuisse ulla Gymnasia litteraria. Scribit enim Synesius in ep. ult. ad fratrem suum, suo tempore Athenis nihil fuisse, nisi nomen Academiae: fuit autem Synesius paulo post tempora Basilii et Nazianzeni. Scribunt etiam Cedrenus, et Zonaras in vita Michael, et Theod. Imper. circa fin. Imperii Michaelis, quando nimirum solus regnabat, matre Theodora amota, bonarum litterarum et Philosophiae scholas fuisse restitutas a Barda Caesare, cum usque ad illud tempus per annos plurimos ita fuissent extincta omnia studia sapientiae in Graecia, ut ne vestigium quidem ullum exstaret. Constat autem Imperium Michaelis solius, Theodora amota, incidisse in tempora Nicolai I, qui successit Benedicto III, qui successerat, ut isti fingunt, Ioanni VIII foeminae. Imo Chronologiae omnes, et ipse etiam Bibliander, ponunt initium Imperii Michaelis solius, anno Christi 856, et Ioannis foeminae Pontificatum, anno 854, ex quo sequitur, post mortem Ioannis istius, coepisse in Graecia reviviscere studia sapientiae.
Tertio, Magdeburgenses dicunt, Ioannem istum VIII, peperisse in itinere, cum ex Vaticano invisere vellet Ecclesiam Lateranensem: at certissimum est, ut Onuphrius demonstrat in lib. de sept. Eccles. Romanos Pontifices non habitasse in Vaticano, sed in Lateranensi Palatio, usque ad tempora Bonifacii IX, id est, usque ad annum 1390; quomodo ergo, si in Laterano habitabat, volebat ex Vaticano invisere Lateranum? Certe si quis nunc scriberet, Pontificem ex Laterano venisse, ut inviseret Ecclesiam Vaticanam, ridiculus esset, cum omnes sciant, Pontificem in Vaticano habitarē.
Quarto, dicit Martinus, et caeteri omnes, istum Ioannem in solemni et publica supplicatione peperisse: at certe nullam habet probabilitatem, quod mulier uterum gerens iam tot menses, tunc maxime voluerit procedere, quando maxime periculum erat ne detegeretur.
Tertio, probatur hoc idem ex epist. Leonis IX, gravissimi Pontificis, ad Michael. Episc. Constantinopolit. cap. 23. ubi Leo Papa scribit, famam esse constantem, in Patriarchatu Constantinopolitano multos eunuchos sedisse, et inter eos obrepsisse etiam, et fuisse Patriarcham unam foeminam. Quod certe nunquam obiiceret Leo IX Graecis, si tale aliquid paulo ante Romanae Sedi accidisset. Imo fortasse hinc nata est haec fabula de Ioanne foemina. Cum enim rumor esset, quamdam feminam fuisse Pontificem Constantinopolitanum: et deinde paulatim, omisso nomine Constantinopolitani, remansisset fama et opinio de femina Pontifice, et Pontifice universali; coeperunt aliqui in odium Romanae Ecclesiae dicere, feminam illam Romanum Pontificem fuisse: et verisimile est, circa tempora ipsius Martini hanc famam exortam. Certe Martinus Polonus, qui primus hoc scripsit, nullum auctorem refert, sed tantum dixit, fertur: itaque solum ex incerto rumore hoc habuit.
Neque mirum videri debet, si aliquis in odium Romanae Ecclesiae hanc fabulam finxerit, posito fundamento illo de femine Pontifice, et maximis contentionibus, quae erant illo tempore inter Imperatorios et Pontificios homines: nam etiam nunc videmus, Magdeburgenses magis incredibilia fingere. Cum enim Martinus solum scripserit, hanc mulierem fuisse Anglicam ex Moguntia, neque aliud addiderit de parentibus, et nomine proprio mulieris, et de caeteris rebus: Magdeburgenses addiderunt, patrem huius feminae fuisse Anglum sacerdotem, et ipsam vocatam initio Gilbertam, nutritam quoque sub habitu viri in monasterio Fuldensi, et libros de Magia scripsisse: quae sunt omnia mera figmenta sine teste, et sine ratione excogitata. Adde, quod Martinus ille Polonus vir simplicissimus videtur fuisse: scribit enim alias fabulas permultas, tanquam si historiae probatissimae essent.
Quod vero obiiciunt de sede perforata, de statua mulieris, et de declinatione a via, facile solvuntur. Nam, ut ex lib. I. sacrar. caeremoniar. sect. 2. constat, tres erant sedes lapideae in Lateranensi Basilica, in quibus novus Pontifex sedebat tempore suae coronationis. Prima sedes erat ante ingressum in templum, eaque vilis et abiecta, ad quem sedem novus Pontifex primum ducebatur, atque in ea aliquantulum sedebat, ut per eam caeremoniam significaretur, eum de loco humillimo ad locum summum ascendere: inde enim illum elevantes, canebant illud I. Reg. II: Suscitat de pulvere egenum, et de stercore elevat pauperem, ut sedeat cum Principibus, et solium gloriae teneat.2 Et haec est causa, cur ea sedes stercoraria diceretur. Altera sedes erat porphyretica, in ipso palatio, et ibi sedebat secundo in signum possessionis, atque ibi sedens accipiebat claves Ecclesiae palatii Lateranensis. Tertia sedes similis erat secundae, nec procul ab ea; atque in ea post paululum sedens, tradebat easdem claves ei, a quo ante acceperat, forte ut ea caeremonia admoneretur mortis, per quam brevi potestatem illam alteri traditurus esset. De sede, ad explorandum sexum, nulla usquam mentio.
Statua vero illa mulieris cum puero sine dubio non erat Ioannis Papae. Nam si adversarii dicunt, antiquos historicos in gratiam Pontificis noluisse memoriam huius mulieris in libris ponere; quomodo verisimile est, voluisse Pontifices ipsos memoriam exstare in statua? Deinde, si statua huius Ioannis esset, mulierem cum infantulo recens nato repraesentasset: at imago illa neque feminam referebat, neque infantem in sinu gerebat, sed puerum satis magnum, et annorum multorum, quasi praecedentem famulum, referebat. Quare coniiciunt quidam, fuisse statuam illam alicuius Ethnici sacerdotis parati ad sacrificandum, quem suus minister praecedebat. Denique, cur Pontifices viam illam breviorem omittant ad Lateranum proficiscentes, non est in detestationem ullius sceleris, sed quia via illa est angusta, et anfractuosa, et proinde incommoda Pontificio comitatu, qui semper frequentissimus esse solet. Adde, quod, ut Onuphrius testatur, non desunt Pontifices, qui non semel per hanc ipsam viam iter fecerunt.