De Controversiis, Tertia Controversia Generalis: De Summo Pontifice
Robert Bellarmine (1542–1621)
✦ This work is being completed — add a section.
Liber I: QUI EST DE ROMANI PONTIFICIS ECCLESIASTICA MONARCHIA
Liber II: DE SUCCESSIONE ROMANORUM PONTIFICUM IN PRIMATU
Liber III: UBI DE ANTICHRISTO
Caput I: Proponitur disputatio de Antichristo
Caput II: Antichristum certum quemdam hominem futurum
Caput III: Ostenditur Antichristum nondum venisse
Caput IV: Explicatur prima demonstratio, quod nondum venerit Antichristus
Caput V: Explicatur secunda Demonstratio
Caput VI: Explicatur tertia Demonstratio
Caput VII: Explicatur quarta Demonstratio
Caput VIII: Explicatur quinta demonstratio
Caput IX: Explicatur sexta demonstratio
Caput X: De nomine Antichristi
Caput XI: De charactere Antichristi
Caput XII: De generatione Antichristi
Caput XIII: De sede Antichristi
Caput XIV: De doctrina Antichristi
Caput XV: De miraculis Antichristi
Caput XVI: De Regno et praeliis Antichristi
Caput XVII: De Gog et Magog
Caput XVIII: Refelluntur deliramenta haereticorum, quibus non tam probant, quam impudenter affirmant, Papam esse Antichristum
Etsi sufficere poterant, quae hactenus disseruimus de Antichristo; siquidem evidenter ostendimus, nihil eorum summo Pontifici convenire, quae Antichristo Scripturae divinae attribuunt: tamen ne aliquid desideretur, et impudentia adversariorum manifesta fiat, proponam breviter, ac refellam, quae Lutherus, libellus Smalchaldicus, Calvinus, Illyricus, Tilmannus, et Chytraeus adferunt, ut probent Papam esse Antichristum.
Ac primum Lutherus, etsi passim Pontificem summum Antichristum vocet, ac praesertim in lib. de Captiv. Babyl. in lib. cont. execrab. Bullam Antich. in Assert. artic. in lib. cont. Ambros. Catharin. tamen unum dumtaxat argumentum eius reperire potui, quo id probare conatur. Nam in Assert. art. 27. ita loquitur: « Daniel praedixit VIII cap. Antichristum fore regem impudentem facie, hoc est, sicut Hebraeus habet, potentem speciebus, pompis, et caeremoniis externorum operum, extincto interim spiritu Fidei, sicut vidimus impletum tot religionibus, ordinibus, collegiis, ritibus, vestibus, gestibus, aedificiis, statutis, regulis, observantiis, ut numerum nominum eorum vix recites ». Atque has easdem Antichristi, ut ipse loquitur, facies enumerat, et fusissime explicat in libro contra Ambros. Catharin. de vision. Dan.
Sed hoc Lutheri argumentum in tribus peccat. Primum in ipso fandamento: nam verba Hebraea שפנם ad verbum sonant, Robustus facie, et phrasi Hebraica significant hominem perfrictae frontis, qui non novit erubescere. Nam in primis ita verterunt 70: ἀναιδὴς προσώπῳ inverecundus facie: ita Hieronymus vertit: ita Theodoretus legit: ita ex Rabbinorum regulis explicat Franciscus Vatablus: Fortis facie, inquit, est qui non erubescit, et quem non pudet.
Denique idem colligitur ex verbis similibus Ezech. III: Domus Israel attrita fronte est, et duro corde, ecce dedi faciem tuam valentiorem faciebus eorum, et frontem tuam duriorem frontibus eorum.1 Ubi in Hebraeo est: Domus Israel robusti fronte sunt, et dedi faciem tuam robustiorem faciebus eorum. Quae non habent alium sensum quam istum: (ut Hieronymus recte explicat) illi quidem impudentes sunt, sed tu non cedas impudentiae illorum; etsi illi audacter et sine pudore faciunt mala, tu audacter et sine pudore reprehendas. Quae cum ita sint, videat Lutherus, ne ipse impudens facie sit, si suam interpretationem Rabbinis, Theodoreto, Hieronymo, 70 Interpretibus, et ipsi Ezechieli anteponere velit.
Secundo peccat Lutheri argumentum, quia ex hac sententia, quidquid tandem significet, non recte colligitur, Papam esse Antichristum. Nam etiamsi constaret, Antichristum futurum potentem in pompis et caeremoniis externis; non tamen continuo colligi posset, esse Antichristum quicumque est potens in pompis et caeremoniis externis. Nam, ut Dialectici docent, ex particularibus affirmativis nihil colligitur; alioqui etiam Moses fuit Antichristus, qui tot caeremonias in Exodo et Levitico instituit, ut vix earum numerus iniri possit. Et cum ibidem de Antiocho, et in eius figura de Antichristo dicitur, illum fore intelligentem aenigmatum, si ratiocinatio Lutheri valeret; sequeretur, eos omnes qui aenigmata solvere possent esse Antichristos: quod certe falsum, et ridiculum est.
Tertio peccat in eo, quod Pontifici Romano tribuit institutionem omnium Ordinum, et caeremoniarum Ecclesiasticarum; cum tamen constet, plurimas earum, non a Pontifice Romano, sed ab aliis sanctis Patribus institutas. Nam Ecclesia Graeca semper habuit, et adhuc habet monasteria, ritus, observationes, caeremonias, quas a sanctis Basilio, Pachomio, et caeteris Graecis Patribus, non a Romano Pontifice acceperat. Vide lib. Cassiani de Instit. renunt. et S. Basilii Constit. In Occidente quoque S. Benedicti, S. Rom. S. Brunonis, S. Dominici et S. Francisci Ordines a Papa quidem approbati, sed ab illis sanctis viris Spiritu sancto docente excogitati et instituti sunt: ut si eiusmodi Ordines ad Antichristi faciem pertineant, potius sancti illi Patres Antichristi dicendi sunt, quam Papa.
Adde ultimo, verba Danielis nulli hominum (vero Antichristo suo tempore revelando excepto) aptius convenire quam Luthero. Ipse enim supra omnes impudens facie fuit: nam Presbyter et Monachus palam uxorem sanctimonialem duxit, cuius rei nullum exemplum in tota antiquitate demonstrari potest. Item mendacia sine ullo numero scripsit, quae a multis annotata, et litteris prodita sunt. Scribit Ioannes Cochlaeus in act. Luth. anni 1523, a quodam notata ex uno Lutheri libro mendacia 50. Ab alio quodam eumdem Lutherum convictum mendaciorum 874. Qualis denique impudentia illa fuit, cum in lib. cont. Bullam Leonis X idem Lutherus excommunicare ausus est Pontificem suum cum universa Ecclesia, quae illi adhaeret? Quis unquam audivit, a Presbytero Episcopum excommunicari potuisse?
Exhorruit quondam Chalcedonense Concilium Dioscori audaciam, qui in Concilio Ephesino II praesidens, Leonem Pontificem excommunicare praesumpserat: at quae comparatio esse potest inter Dioscorum Patriarcham secundae sedis, in Concilio generali praesentem, et Lutherum simplicem Monachum in suo cubiculo scribentem? Sed iam Luthero dimisso, ad Melanchthonem veniamus.