De Controversiis, Tertia Controversia Generalis: De Summo Pontifice

Robert Bellarmine

De Controversiis, Tertia Controversia Generalis: De Summo Pontifice

Robert Bellarmine (1542–1621)

This work is being completed — add a section.


Liber I: QUI EST DE ROMANI PONTIFICIS ECCLESIASTICA MONARCHIA

Liber II: DE SUCCESSIONE ROMANORUM PONTIFICUM IN PRIMATU

Liber III: UBI DE ANTICHRISTO

Caput I: Proponitur disputatio de Antichristo

Caput II: Antichristum certum quemdam hominem futurum

Caput III: Ostenditur Antichristum nondum venisse

Caput IV: Explicatur prima demonstratio, quod nondum venerit Antichristus

Caput V: Explicatur secunda Demonstratio

Caput VI: Explicatur tertia Demonstratio

Caput VII: Explicatur quarta Demonstratio

Caput VIII: Explicatur quinta demonstratio

Caput IX: Explicatur sexta demonstratio

Caput X: De nomine Antichristi

Caput XI: De charactere Antichristi

Caput XII: De generatione Antichristi

Caput XIII: De sede Antichristi

Caput XIV: De doctrina Antichristi

Caput XV: De miraculis Antichristi

Caput XVI: De Regno et praeliis Antichristi

Caput XVII: De Gog et Magog

Prima igitur sententia, sive potius error est Iudaeorum, qui docent, Gog esse Antichristum, Magog esse gentes Scythicas innumerabiles, quae latent intra Caspios montes. Venturum autem esse Gog, id est, Antichristum cum Magog, id est, cum exercitu Scytharum, illo ipso tempore quo Messias primum apparebit in Hierusalem; et tunc praelium committendum in Palaestina, et tantam stragem futuram in exercitu Gog, ut per septem annos Iudaei non sint caesuri ligna ex arboribus ad ignem struendum, sed crematuros hastas, et clypeos, et similia instrumenta, quae iacebunt ubique cum cadaveribus, et deinceps futura saecula aurea etc.

Refert hanc opinionem Hieronymus in c. XXXVIII Ezech. et Petrus Galatinus lib. V, cap. 12 cont. Iud. et Rabbi David Khimhi in Com. Psal. passim. Sed Iudaei in duobus erant.

Primo, quod putant praelium Gog et Magog futurum in primo Christi adventu, confundentes primum cum secundo; cum tamen Scripturae aperte doceant, in primo adventu Christum venturum in humilitate, et tamquam ovem mansuetam immolandum, ut patet Isa. LIII et alibi. Secundo, quod putant, Antichristum venturum contra se, et cum suo Messia pugnaturum; cum tamen Antichristus revera ipsorum Messias sit futurus, et pro Iudaeis contra verum Christum Salvatorem nostrum pugnaturus.

Secunda opinio est Lactantii lib. VII, cap. 24, 25 et 26, qui existimat, praelium Gog et Magog futuram mille annis post mortem Antichristi. Docet enim ipse, finitis sex milibus annorum a Mundo condito, venturum Antichristum, et regnaturum tribus annis cum medio; tunc occidendum Antichristum, appariturum Christum, futuram resurrectionem, et regnatos Sanctos cum Christo hic in terris mille annis, in summa pace, et tranquillitate, infidelibus interim quidem exterminatis, sed pacifice servientibus. Quibus finitis, iterum solvendum Diabolum, et excitandum bellum atrocissimum omnium gentium, quae per mille annos servierunt Sanctis, contra eosdem Sanctos, et hoc esse praelium Gog et Magog, de quo loquuntur Ez. et Ioan. sed paulo post divinitus occidendos omnes impios, et tunc futuram secundam resurrectionem, et Mundum penitus innovandum.

Haec opinio fuit etiam multorum Veterum, ut Papiae, Iustini, Irenaei, Tertulliani, Apollinaris, et quorumdam aliorum, ut refert Hieronymus in cap. XXXVI Ezech. et Eusebius lib. III hist. cap. ult. Sed iamdudum explosa est tamquam error exploratus. Dominus enim Matth. XXIV et XXV aperte docet, post Antichristi persecutionem statim futurum iudicium ultimum, et ituros omnes bonos in vitam aeternam, omnes malos in ignem aeternum; ac proinde non futura post alios mille annos, nec unquam deinceps ulla praelia.

Tertia opinio est Eusebii, qui lib. IX demonst. Evang. cap. 3. existimat, Gog esse Imperatorem Romanum, et Magog Imperium eius. Sed nititur falso fundamento. Deducit enim hanc opinionem ex cap. XXIV Num. ubi secundum versionem 70, legimus: Extolletur Gog regnum, et augebitur regnum eius: Deus duxit illum ex Aegypto etc.. Ubi videtur Scriptura dicere, quod quando Christus redibit ex Aegypto, tempore suae infantiae, tunc extolletur regnum Gog: constat autem, Christo infante existente, nullum regnum fuisse exaltatum, nisi Romanorum.

At sine dubio corrupta est in hoc loco editio 70 Interpretum: Hebraice enim habetur, non Gog, sed Agag: וירם מאגג מלכו. Et tolletur propter Agag, vel prae Agag Rex eius. Et sensus est secundum Hieronymum in c. XXXVIII Ezech. et tolletur Saul primus Rex Israel propter Agag, id est, quia peccabit non occidendo Agag. Vel secundum alios, extolletur Saul prae Agag; id est, praevalebit et superabit ipsum Agag. Utrumque est verum. Et certum est, locum illum Numerorum intelligi de regno Iudaeorum, non de Christo, vel Romanis: incipit enim: Quam pulchra tabernacula tua Iacob tentoria tua Israel etc..

Quarta opinio est aliorum, qui per Gog et Magog intelligunt praelia Diaboli et Angelorum eius olim in coelo cum Angelis bonis patrata, quam Hieronymus refellit, tamquam destruentem litteram, in cap. XXXVIII Ezech.

Quinta est Theodori Bibliandri, quem sequitur Chytraeus in Com. cap. XX Apoc. Igitur Bibliander tab. 14. suae Chronol. ubi accurate disserit de Gog et Magog, et tandem docet, prophetiam Ezechielis et Ioannis non pertinere ad idem tempus; sed Ezechielis quidem vaticinium impletum esse tempore Machabaeorum, et Gog ac Magog fuisse Alexandrum Magnum, et posteros eius Reges Syriae et Aegypti, qui cum Iudaeis multa praelia commiserunt, et a Machabaeis tandem superati fuerunt: Ioannis autem prophetiam impletam esse tempore Gregorii VII Papae, et sequentium aliquot Pontificum: ac Gog et Magog fuisse Pontifices, et alios Christianorum Principes et exercitus, qui diu pugnaverunt contra Saracenos pro terra sancta, et sepulcro Domini recuperandis.

Prima pars huius opinionis est etiam Theodereti, in cap. XXXVIII Ezech. sed defendi non potest. Primo, quia sine dubio una et eadem est prophetia Ezechielis et Ioannis; et proinde utraque implenda est post Christi adventum. Nam in primis Ioannes dicit, exercitum Gog a quatuor angulis terrae venturum, et idem dicit Ezechiel, nominatim exprimens in exercitu Gog futuros Persas ex Oriente, Aethiopas ex Meridie, Tubal, id est, Hispanos ex Occidente, et Togorma, id est, Phrygas a lateribus Aquilonis. Deinde Ioannes dicit; igne de coelo demisso, hunc exercitum perdendum: et idem asserit Ezechiel in fine cap. XXXVIII: Ignem, inquit, et sulphur pluam super eum, et super exercitum eius. Denique, Ioannes huic praelio subiungit continuo innovationem Hierusalem, id est, glorificationem Ecclesiae, et similiter Ezechiel a cap. XL usque ad finem libri nihil tractat, nisi mirabilem innovationem Hierusalem.

Praeterea secundo probatur, prophetiam Ezechielis non fuisse impletam tempore Machabaeorum. Nam Ezech. XXXVIII dicitur ad Gog, in novissimo annorum venies: at Alexander Magnus cum suis in medio annorum venit. Deinde Ezechiel aperte dicit, in exercitu Gog futuros Aethiopas, Libyos, Hispanos, Cappadoces etc. qui tamen nunquam pugnaverunt contra Hierusalem, ac praesertim tempore Machabaeorum: soli enim Syri et Aegyptii pugnaverunt contra Machabaeos.

Denique Ezechiel describit talem victoriam contra Gog et Magog, ut deinceps nulli essent timendi hostes, sed esset futurus finis omnium praeliorum. At non talis fuit victoria Machabaeorum contra Reges Syriae et Aegypti: nam nec Iudaei Regem Syriae et Aegypti unquam penitus superaverunt, et paulo post fuerunt Iudaei rursum a Romanis vexati et capti, nec se unquam de eorum manibus liberaverunt, ut Augustinus deducit, et probat lib. XVIII de Civit. Dei, c. 45. Non ergo prophetia Ezechielis ante Christi tempora impleta fuit.

Altera pars opinionis Bibliandri, quae propria est eius, non solum falsa, sed etiam impia est. Nam in primis Ioannes dicit, praelium Gog et Magog futurum contra castra Sanctorum et dilectam civitatem, id est, contra veram Dei Ecclesiam: at bellum Christianorum pro terra sancta recuperanda fuit totum contra Saracenos Mahumetanos, nisi forte velit Bibliander, Mahumetanos esse veram Dei Ecclesiam et castra Sanctorum. Deinde Ioannes dicit, homines futuros in exercitu Gog ex quatuor angulis terrae: at in exercitu Christiano non erant nisi Occidentales, et Aquilonares, id est, Galli, Germani, Itali. Praeterea Ioannes dicit, finito bello Gog et Magog, mox Hierusalem renovandam et glorificandam: Diabolum autem, et Antichristum, et Pseudoprophetas deiiciendos in ignem aeternum: at bellum Christianorum pro terra sancta iamdudum est finitum; nec tamen videmus ullam Hierusalem innovatam, nec Diabolum, et Pseudoprophetas disiectos in Tartarum. Nunc enim, ut etiam adversarii fatentur, Diabolus et Pseudoprophētae maxime vigent.

Praeterea Deus ipse manifestis signis et prodigiis tum ad Antiochiam Syriae, tum in aliis locis manifeste ostendit, sibi gratum bellum illud fuisse. De quibus vide Gulielmum Tyrium lib. VI de bell. sac. et Paulum Aemilium lib. IV de reb. Franc.

Denique S. Bernardus, quem Sanctum sive Divinum nominat idem Bibliander in Chron. ubi de Eugenii III temporibus agit, praeter alios sanctos viros, unus fuit ex praecipuis auctoribus illius belli: ipse enim et verbis, et miraculis suasit infinitae multitudini Gallorum et Germanorum, ut ad bellum illud proficiscerentur, ut ipsemet indicat initio lib. II de Consider. Et Auctor vitae eiusdem Bernardi lib. II, cap. 4. scribit, B. Bernardum post praelium peractum, caecum quemdam illuminasse in testimonium, quod nomine Dei bellum illud praedicaverat.

Sexta opinio est Magdeburgensium, Cent. I, lib. II, cap. 4, col. 435. ubi docent, Gog et Magog esse regnum Saracenorum, sive Turcarum. Quae sententia plane opponitur sententiae Bibliandri: et ideo melior est, vel potius minus mala. Sed tamen absolute est falsa, siquidem Gog veniet in novissimo annorum, nec diu durabit, ut ex Ioanne et Ezechiele aperte colligitur: regnum autem Saracenorum iamdudum coepit, et duravit hactenus annos fere mille, quod sane modicum tempus dici nequaquam potest.

Septima est B. Ambrosii lib. II de Fid. cap. ult. Gog esse Gothos, qui multas provincias populi Romani vastaverunt. Meminit huius opinionis B. Hieronymus in quaest. Hebr. in Gen. cap. X. et ait: « Utrum vera sit necne, exitus praelii docebit ». Et nunc sane exitus praelii docuit, non fuisse veram: neque enim post bella Gothorum ulla innovatio Ecclesiae secuta est, neque bella omnia cessaverunt.

Octava est ipsius S. Hieronymi in cap. XXXVIII Ezech. qui videns rei difficultatem, omisso litterali sensu, mystice exposuit de haereticis. Vult enim Gog, quod Hebraeis est tectum, significari haeresiarchas, qui instar tecti elati sunt ac superbi: Magog autem, quod interpretatur de tecto, significare eos, qui haeresiarchis credunt, eisque subiiciuntur, ut aedificium suo tecto. Haec sententia pro mystico sensu accepta verissima est, non tamen ad litteram. Nam Ezechiel cap. XXXVIII dicit, Aog venturum in novissimo annorum, et Ioannes Apoc. XX dicit, post mille annos venturum eumdem Aog: nomine autem mille annorum intelligunt omnes Catholici totum tempus, quod est a Christi adventu usque ad Antichristum: cum ergo Aog non sit venturus nisi circa finem Mundi, et haeretici initio Ecclesiae adhuc Apostolis viventibus coeperint; constat, proprie et ad litteram Aog non significare haereticos.

Sciendum est etiam, Hieronymum, cum dicit Gog interpretari tectum, et Magog de tecto, non velle dicere idem omnino esse Hebraeis Gog et Magog, quod nobis tectum et de tecto, sed velle dicere, esse quasi idem. Proprie enim Hebraeis tectum non est Gog, sed Gog, גג, et de tecto non dicunt Magog, sed Miggag, מגג.

Nona sententia est B. Augustini lib. XX de Civit. Dei, cap. 11. qui per Gog intelligit Diabolum, qui est instar magni tecti, id est, magnae domus, in qua habitant omnes mali: per Magog autem intelligit Antichristi exercitum ex totius orbis nationibus collectum. Quae sententia sine dubio verissima est et amplectenda, quatenus refert Gog et Magog ad tempora Antichristi; tum quod eum sequuntur omnes Catholici auctores, qui scribunt in Apocalypsim ut Arethas, Primasius, Beda, Haymo, Rupertus, Richardus, Anselmus, et alii; tum etiam quod omnia quae dicuntur ab Ezechiele et Ioanne de Gog et Magog, rectissime conveniant Antichristo. Tunc enim vere erit ultima et maxima persecutio, et post eam innovabitur Hierusalem, hoc est, Ecclesia glorificabitur, nec ulla deinceps praelia audientur. Quatenus autem per Gog intelligit Diabolum, non videtur vera: nam Ioannes dicit, Diabolum solutum convocaturum esse Gog et Magog in praelium; igitur aliud est Diabolus, aliud est Gog.

Nostra igitur sententia, quae decima est, tria continetur. Primo asserimus, praelium Gog et Magog esse praelium Antichristi contra Ecclesiam, ut recte Augustinus dõcuit. Secundo dicimus, probabile esse admodum, Per Gog significari ipsum Antichristum, per Magog exercitum eius. Nam Ezechiel perpetuo Gog vocat principem, et Magog vocat terram, sive nationem. Tertio dicimus, probabile esse, Gog dici a Magog, non e converso, ita ut dicatur Antichristus Gog, quia est princeps gentis quae dicitur Magog: porro exercitum Antichristi vocari Magog a gente Scythica, non quod constet ex illis Scythis, quos Iudaei fingunt esse ultra Caucasum et Caspium mare, sed vel quod magna pars exercitus Antichristi constabit ex barbaris a Scythia oriundis, ut Turcis, Tartaris, et caeteris, vel (quod magis reor) quia erit exercitus immanis et crudelis valde: quos enim saevos dicere volumus, Scythas vocamus.

Nam quod Magog revera Scythicam gentem significet, patet ex Genes. X, ubi legimus, filium Iaphet secundum dictum esse Magog, ex quo dicta est Magog regio, quam eius posteri habitarunt, quam esse Scythiam, docet Iosephus lib. I Antiq. cap. 11. et Hieronymus in quaest Hebr. in Genes. X. Nam quemadmodum a tribus filiis Cham, id est, Chus, Mizraim et Chanaham, dicta est Aethiopia Chus; Aegyptus Mizraim, et Palaestina Chanaham: sic omnino a Magog filio Iaphet dicta est Scythia Magog. Quod autem Ezechiel nominans Magog respexerit ad gentem denominatam a Magog filio Iaphet; planum est, quia ibidem adiungit socios ipsi Gog alias gentes denominatas ab aliis filiis, vel nepotibus Iaphet, ut Gomer, Togorma, Mosoch, Tubal, etc. Concludamus ergo, praelium Gog et Magog esse novissimam persecutionem, quam in toto Mundo contra Ecclesiam Antichristus excitabit.

Neque obstat quod Ezechiel cap. XXXVIII dicit, per septem annos cremanda arma Gog et Magog; cum tamen constet, post Antichristi mortem non futuros nisi 45 dies usque ad Mundi finem, ut ex Dan. XII colligitur. Nam Ezechiel non loquitur proprie, sed figurate more Prophetarum, nec vult dicere, revera per septem annos comburenda illa arma: sed tam insignem cladem futuram, ut longissimo tempore sufficere possent ad ignem fovendum hastae, et clypei hominum occisorum, si opus esset.

Unum superest dubium: Anne propter saevissimam Antichristi persecutionem extinguenda sit penitus Christi Fides et religio. Nam Dominicus a Soto in lib. IV sent. dist. 46, quaest. 1, art. 1. id futurum omnino credidit: « Abscessio, inquit, et defectio totius orbis ab illa Sede, signum erit consummationis saeculi ». Et infra: « Extincta fide per discessionem ab Apostolica Sede, totus Mundus vanus erit, ac deinceps incassum processurus ». Et infra: « Expavescant ergo mortales, quam sit pestilens amor sui. Inde enim manet elatio et superbia, quae sub ductu tandem Antichristi Civitatem Dei labefactabit ».

At haec sententia meo iudicio defendi non potest. Nam in primis repugnat Augustino, qui lib. XX de Civit. Dei, cap. 11 dicit, Ecclesiam semper invictam contra Antichristum futuram: « Nec militiam, inquit, suam deseret, quae vocabulo est appellata castrorum ». Deinde repugnare mihi videtur etiam Evangelio; nam Matth. VI legimus: Super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam. At quomodo non praevalebunt, si eam penitus extinguent? Item Matth. XXIV Dominus ait de ministris Antichristi: Dabunt signa magna, ita ut in errorem inducantur, si fieri potest etiam electi. Ubi Dominus significare voluit, electos multos eo tempore futuros qui Antichristi miraculis seduci se non patientur. Denique, Scriptores omnes qui de Antichristi persecutione loquuntur, ut Ezechiel, Daniel, Paulus, Ioannes, et Patres omnes supra citati, victoriam illius belli seu persecutionis penes Ecclesiam tandem futuram dicunt. Et sane ratio ipsa idipsum docet. Quis enim credat, in eo praelio, in quo totis castris Deus et Diabolus, Christus et Antichristus pugnabunt; Deum a Diabolo, et Christum ab Antichristo esse vincendum?

Caput XVIII: Refelluntur deliramenta haereticorum, quibus non tam probant, quam impudenter affirmant, Papam esse Antichristum

Caput XIX: Refutantur nugae Synodi Smalchaldicae Lutheranorum

Caput XX: Refelluntur Calvini mendacia

Caput XXI: Refelluntur mendacia Illyrici

Caput XXII: Refelluntur ineptiae Tilmanni

Caput XXIII: Refelluntur mendacia Chytraei

Caput XXIV: Refutantur argumenta Calvini et Illyrici, qui probare conantur, Papam non esse amplius Episcopum, ubi etiam refellitur fabula de Ioanne Papa femina

Liber IV: DE POTESTATE SPIRITUALI

Liber V: DE POTESTATE PONTIFICIS TEMPORALI

↑ Top of work