De Controversiis, Tertia Controversia Generalis: De Summo Pontifice
Robert Bellarmine (1542–1621)
✦ This work is being completed — add a section.
Liber I: QUI EST DE ROMANI PONTIFICIS ECCLESIASTICA MONARCHIA
Liber II: DE SUCCESSIONE ROMANORUM PONTIFICUM IN PRIMATU
Liber III: UBI DE ANTICHRISTO
Caput I: Proponitur disputatio de Antichristo
Caput II: Antichristum certum quemdam hominem futurum
Caput III: Ostenditur Antichristum nondum venisse
Caput IV: Explicatur prima demonstratio, quod nondum venerit Antichristus
Caput V: Explicatur secunda Demonstratio
Caput VI: Explicatur tertia Demonstratio
Caput VII: Explicatur quarta Demonstratio
Caput VIII: Explicatur quinta demonstratio
Caput IX: Explicatur sexta demonstratio
Caput X: De nomine Antichristi
Caput XI: De charactere Antichristi
Caput XII: De generatione Antichristi
Caput XIII: De sede Antichristi
Caput XIV: De doctrina Antichristi
Caput XV: De miraculis Antichristi
Caput XVI: De Regno et praeliis Antichristi
Caput XVII: De Gog et Magog
Caput XVIII: Refelluntur deliramenta haereticorum, quibus non tam probant, quam impudenter affirmant, Papam esse Antichristum
Caput XIX: Refutantur nugae Synodi Smalchaldicae Lutheranorum
Caput XX: Refelluntur Calvini mendacia
Igitur Ioannes Calvinus explanans locum Apostoli II. Thessal. II: Qui extollit se super omne quod dicitur Deus,1 multa quidem dicit, et magna pompa verborum, sed nihil fere probat: « Significavit, inquit, Paulus his verbis, Antichristum sibi rapturum quae unius Dei propria sunt, ut supra omne divinum numen se efferat, ut tota religio totusque Dei cultus sub eius pedibus iaceat ». Et infra: « Nunc quisquis a Scriptura edoctus erit, quaenam Deo maxime sint propria, et ex adverso intuebitur, quid sibi Papa usurpet, etiamsi puer sit decennis non multum laborabit in noscendo Antichristo ». Magnifica vero pollicitatio.
Sed audiamus quibus tandem rationibus demonstrat, quod proposuit. Forte enim eiusmodi erunt, ut pueri etiam decennes non multum laboraturi sint in iis dissolvendis: « Scriptura pronuntiat, Deum unicum esse legistatorem, Isai. XXXIII, v. 22: qui servare potest, et perdere, Iacob. IV, v. 12: Unicum Regem, cuius officium est verbo suo regere animas, eumdem facit omnium sacrorum auctorem: iustitiam et salutem ab uno Christo petendam docent, modum simul et rationem assignat. Nihil horum est quod non sui iuris Papa esse asserat, suum esse gloriatur ligare quibus visum est legibus conscientias, et aeternis poenis subiicere. Sacramenta pro libidine sua vel nova instituit, vel quae a Christo instituta erant corrumpit et vitiat, imo penitus abolet, ut in eorum vicem substituat quae finxit ipse sacrilegia: media consequenda salutis aliena prorsus a doctrina Evangelii comminiscitur: totam denique religionem pro suo nutu mutare non dubitat. Quid, obsecro, est se efferre supra omne quod numen reputatur, si hoc Papa non facit »?
Nonne bene dixeram multa dici a Calvino, parum, aut nihil probari? Nam quod Papa glorietur suum esse ligare quibus visum fuerit legibus conscientias, quod Sacramenta nova instituat, quod aboleat vetera, quod media ad salutem comminiscatur aliena a doctrina Evangelii, quod omnem religionem mutet, dicit quidem Calvinus, sed non probat: sin autem dicere apud eum probare est: pari ratione inficiari refutare esse debebit.
Certe quotquot Catholici sumus, et Romano Pontifici Christi Vicario obedimus, libere dicimus, et sine ulla eius iniuria dicimus: non licere ei quibusvis legibus, hoc est, etiam perniciosis et iniquis homines ligare, nec Sacramenta nova instituere, nec instituta a Christo corrumpere, vel abolere, nec media comminisci ad salutem aliena a doctrina Evangelii, nec religionem Christianam pervertere, vel immutare: id vero eo libentius dicimus, quod scimus eum quoque ita sentire, ac dicere. Nam si non ita sentit, si putat sibi licere leges iniquas condere, Sacramenta nova instituere, vetera abolere, et alia eiusmodi facere; quomodo patitur nos ita loqui, qui tamen in eius potestate sumus, et non in angulo nescio quo, sed in ipsa urbe Roma, eo sciente et volente, docemus?
Sed inquient: non dicit Papa sibi ista licere, sed tamen reipsa et factis sibi licere contendit. Probetur igitur aliquid horum fecisse: nam alioqui assumere quod probandum erat, quod quidem solemne adversariis est, petitio principii a Dialecticis vocatur.
Porro duo illa loca Isaiae XXXIII et Iacobi IV, quae sola Calvinus protulit, sententiae nostrae nihil omnino officiunt. Nam quod Isaias et Iacobus dicunt: Unum esse regem, iudicem, et legislatorem nostrum; certe non pugnat cum verbis illis Prov. VIII: Per me Reges regnant, et legum conditores iusta decernunt; et cum illis Psal. II: Et nunc Reges intelligite, erudimini qui iudicatis terram:2 et cum aliis sexcentis eiusdem generis locis. Non igitur Isaias et Iacobus quocumque modo unum Regem, iudicem, et legislatorem Deum faciunt: sed ea tantum ratione, quod solus ipse ita sit Rex, et iudex, et legislator, ut nulli rationem reddere debeat, a nullo pendeat, auctoritate propria, id est, non accepta ab alio, regnet, et iudicet, ac leges ferat, ac denique quod solus ipse possit etiam quoad executionem perdere et salvare, ut Iacobus ait. Nihil enim horum aut Papae, aut aliis Principibus tribuimus.