De Controversiis, Tertia Controversia Generalis: De Summo Pontifice

Robert Bellarmine

De Controversiis, Tertia Controversia Generalis: De Summo Pontifice

Robert Bellarmine (1542–1621)

This work is being completed — add a section.


Liber I: QUI EST DE ROMANI PONTIFICIS ECCLESIASTICA MONARCHIA

Liber II: DE SUCCESSIONE ROMANORUM PONTIFICUM IN PRIMATU

Liber III: UBI DE ANTICHRISTO

Caput I: Proponitur disputatio de Antichristo

Caput II: Antichristum certum quemdam hominem futurum

Caput III: Ostenditur Antichristum nondum venisse

Caput IV: Explicatur prima demonstratio, quod nondum venerit Antichristus

Caput V: Explicatur secunda Demonstratio

Caput VI: Explicatur tertia Demonstratio

Caput VII: Explicatur quarta Demonstratio

Caput VIII: Explicatur quinta demonstratio

Caput IX: Explicatur sexta demonstratio

Caput X: De nomine Antichristi

Caput XI: De charactere Antichristi

Caput XII: De generatione Antichristi

Quantum ad quintum, de generatione Antichristi, sunt quaedam aperte erronea a quibusdam asserta, quaedam probabilia, et quaedam explorata ac certa. Primum ergo, de Antichristo plures errores fuerunt olim. Primus, quod Antichristus sit nasciturus de virgine opera Diaboli; quomodo Christus de virgine natus est opera Spiritus sancti.

Refert hunc errorem auctor Opusc. de Antichristo, quod habetur sub nomine Augustini in fine tomi IX, quod opusculum probabile est esse Rabani: certe Augustini esse non potest. Error est manifestus, nam producere hominem sine semine viri, est opus solius Dei, qui potest supplere omnes efficientes causas, quia ipse est solus infinitae virtutis, et continet virtualiter omnem perfectionem creaturarum. Diabolus autem qui creatura est, potest quidem mira opera facere, applicando celerrime activa passivis: at supplere virtutes activas causarum non potest. Quare S. Augustinus in epist. 3. ad Volus. dicit, nasci de virgine, tale miraculum fuisse in Christo, ut maius a Deo expectari non potuerit.

Non esset tamen error, si quis diceret, Antichristum nasciturum ex Diabolo et muliere, eo modo, quo dicuntur quidam nati ex incubis daemonibus. Nam etsi Diabolus non possit per se sine semine viri hominem producere: tamen bene potest in corpore assumpto in forma mulieris exercere cum viro actum carnalem, et semen recipere, ac deinde ipse idem in forma viri cum muliere similem actum exercere, et semen a viro acceptum in uterum mulieris iniicere, et eo modo hominem gignere. Testatur hoc Augustinus lib. XV de Civit. Dei, cap. 23. et addit, tanta experientia id comprobatum esse, ut adhuc velle negare impudentiae videatur.

Secundus error fuit B. Martyris Hippolyti, qui in Orat. de consummat. Mundi docet, Antichristum esse ipsum Diabolum, qui de falsa virgine falsam carnem assumet. Ut enim verbum Dei, quod est ipsa veritas, de vera virgine veram carnem assumpsit: ita probabile existimavit Hippolytus, Diabolum qui est pater mendacii, simulaturum se carnem humanam ex virgine assumpsisse. Refellitur haec sententia, tum quia II. Thessal. II vocatur Antichristus homo; tum etiam quia Patres caeteri communi consensu scribunt, Antichristum verum hominem futurum.

Tertius error est, Antichristum futurum quidem verum hominem, sed simul etiam Diabolum, per incarnationem Diaboli, quomodo Christus per incarnationem est Deus et homo. Referunt et refellunt hunc errorem Hieronymus in cap. VII Dan. Beda in cap. XIII Apoc. et Damascenus lib. IV, cap. 27.

Hanc sententiam Origenes possibilem esse credidit, quippe qui tom. V in Ioan. asseruit, aliquot Angelos vere esse incarnatos; quem refellit Hieronymus in praefat. in Malach. et in cap. I Aggaei. Ac sine dubio erronea est, nec enim potest persona aliqua creata, ac proinde finita, duas naturas perfectas sustentare, ut potest Verbum Dei, quod infinitum est. Neque de hoc iam inter Theologos controversia est: nam etsi alii doceant, id omnino implicare contradictionem; alii vero doceant, non implicare; tamen in eo omnes conveniunt, non posse id fieri viribus solius creaturae, qualis Diabolus est.

Quartus error est Neronem resurrecturum, et ipsum futurum Antichristum, vel certe illum adhuc vivere et servari occulte in vigore iuvenilis aetatis, et suo tempore appariturum. Insinuat hunc errorem Sulpitius lib. II sac. hist. tamen in II. lib. Dial. de virtut. S. Martini scribit aperte, non ipsum Neronem fore Antichristum, sed cum Antichristo venturum, et ab Antichristo tandem perimendum. Sed, quia haec omnia sine ulla ratione dicuntur, merito hanc sententiam miram praesumptionem vocat B. Augustinus lib. XX de Civit. Dei, cap. 49.

Praeter hos errores sunt duae sententiae probabiles SS. Patrum de generatione Antichristi.

Prima est, Antichristum de fornicaria muliere nasciturum, non ex legitimo matrimonio. Docent hoc Damascenus lib. IV. cap. 27. et quidam alii, sed cum non possit ex Scripturis ostendi, est quidem probabile, non tamen certum.

Secunda sententia est, Antichristum nasciturum de tribu Dan. Asserit hoc Irenaeus lib. V, Hippolytus martyr in Orat. de Mundi consum. Ambrosius lib. de benedict. Patriarch. cap. 7. Augustinus quaest. 22 in Iosue. Prosper de promiss. et praedict. Dei, par. 4. Theodoretus quaest. 109. in Genes. Gregorius lib. XXXI. Moral. cap. 10. Beda, Rupertus, Arethas, Richardus, et Anselmus in Apoc. cap. VII. Probant ex illo Genes. XLIX: Fiat Dan coluber in via, cerastes in semita etc. Item ex illo Hierem. VIII: Ex Dan audivimus fremitum equorum eius etc. Denique ex eo quod Apoc. VII, ubi signantur ab Angelo duodecim millia ex omni tribu filiorum Israel, omittitur tribu Dan: quod videtur factum in odium Antichristi.

Haec sententia est valde probabilis propter tantorum Patrum auctoritatem; non tamen omnino certa; tunc quia plerique eorum Patrum non dicunt hoc se scire, sed probabile esse insinuant; tum, quia nulla earum Scripturarum convincit. Nam in primis Genes. XLIX. videtur Iacob ad litteram loqui de Samsone, cum ait: Fiat Dan coluber in via, cerastes in semita, et mordeat ungulas equi, ut cadat ascensor eius retro. Samson enim fuit de tribu Dan, et fuit vere Philisthaeis tanquam coluber in via: nam ubique eis occurrebat, eosque vexabat. Ita exponit Hieronymus in quaest. Hebr. Et videtur sane Iacob bene precari filio suo, cum haec dicit, et proinde non malum, sed bonum praedicere.

Quod si ad Antichristum allegorice id accommodetur; non poterit argumentum duci nisi probabile, quale ex mysticis sensibus ducitur. Hieremias autem cap. VIII. sine dubio non loquitur de Antichristo, neque de tribu Dan, sed de Nabuchodonosor, qui venturus erat ad Hierusalem evertendam, per eam regionem quae dicebatur Dan, ut ibi Hieronymus recte exponit. Cur autem Apoc. VII. omittatur Dan, non satis constat, praesertim cum etiam Ephraim sit omissus cuius tribus una est ex maximis.

Praeter haec duo probabilia, sunt alia duo certissima: unum, Antichristum praecipue propter Iudaeos venturum, et ab eis tanquam Messiam recipiendum: alterum, ex gente Iudaeorum nasciturum, et circumcidendum, et Sabbatum observaturum, saltem ad tempus. Illud primum habetur, tum ex Evangelio Ioan. V. ubi Dominus Iudaeis dicit: Ego veni in nomine Patris mei, et non recepistis me. Si alius venerit in nomine suo, illum recipietis. Quem locum de Antichristo accipi debere, supra demonstravimus in 2. cap. tum ex Apostolo II. ad Thessal. II: Eo quod caritatem veritatis non receperunt, ut salvi fiant, ideo mittet illis Deus operationem erroris, ut credant mendacio etc.. Hunc locum Calvinus, et alii haeretici in commentariis horum verborum, de nobis exponunt, qui, quia non recipimus ipsorum Evangelium, ab Antichristo Romano seduci sinimur. At in primis nullos proferunt testes: nos vero habemus a nostra parte omnes Interpretes, qui de Iudaeis exponunt. Vide Ambrosium, Chrysostomum, Theodoretum, Theophylactum, Oecumenium.

Praeter hos sic ait Hieronymus quaest. 11. ad Algasiam: « Faciet, inquit, haec omnia Antichristus, non cum virtute, sed concessione Dei propter Iudaeos, ut quia noluerunt recipere caritatem veritatis, hoc est, spiritum Dei per Christum, ut Salvatore suscepto salvi fierent: Mittet illis Deus non operatorem, sed ipsam operationem, id est, fontem erroris, ut credant mendacio etc ». Et etiam sine commentariis tot Patrum res ipsa clamat, Apostolum loqui de Iudaeis: ipse enim dicit mittendum Antichristum ad eos qui Christum recipere noluerunt; qui sunt autem qui magis debuerunt, et noluerunt Christum recipere quam Iudaei? Ubi etiam est annotandum, Apostolum non dixisse, quia veritatem non recipient, sed quia non receperunt. Loquitur igitur de illis qui, praedicante Christo et Apostolis, credere noluerunt. Constat autem Apostolorum tempore Gentiles cupidissime Evangelium recepisse: Iudaeos autem recipere noluisse.

Ad haec, praeter Hieronymum et alios iam citatos, idem docent omnes alii Patres, ut Irenaeus lib. V. Hippolytus martyr in Orat. de consumm. Mundi. Theodoretus in Epit. divinor. decretor. cap. de Antichr. Sulpitius ex B. Martino lib. II. Dialog. Cyrillus Catech. 15. Hilarius can. 25. in Matth. Ambrosius lib. X. in Lucam in cap. 21. Chrysostomus, Augustinus, et Cyrillus Alexandrinus in cap. V. Ioan. Gregorius lib. XXXI Moral. cap. 10. Damascenus lib. IV. cap. 27. Et ratio etiam id suadet.

Nam Antichristus sine dubio illis in primis se adiunget, qui parati sunt eum recipere: at Iudaei sunt eiusmodi, qui expectant Messiam Regem temporalem, qualis erit Antichristus; Gentiles enim neminem expectant: Christiani autem expectant quidem Antichristum, sed cum metu et terrore, non cum gaudio et desiderio. Sicut ergo Christus primum ad Iudaeos venit, quibus erat promissus, et a quibus expectabatur, et deinde adiunxit sibi etiam Gentes; ita quoque Antichristus ad Iudaeos primum accedet, a quibus expectatur, et deinde paulatim omnes Gentes sibi subiiciet.

Iam vero quod Antichristus sit futurus Iudaeus, et circumcisus, certum est, et deducitur primum ex dictis. Nam Iudaei nunquam reciperent hominem non Iudaeum, aut circumcisum pro suo Messia. Imo etiam quia Iudaei expectant Messiam ex familia David, et tribu Iuda; sine dubio Antichristus licet vere sit de tribu Dan, finget se esse de familia David. Deinde omnes Veteres clarissime docent Antichristum fore Iudaeum, ut illi duodecim paulo ante citati, qui dicunt eum futurum ex tribu Dan. Et praeterea Ambrosius, qui in II. Thessal. II. asserit, eum fore circumcisum, et Hieronymus, qui in c. XI Dan. dicit, eum de populo Iudaeorum nasciturum, et S. Martinus apud Sulpitium lib. II. Dial. qui ait, Antichristum imperaturum, ut omnes secundum legem circumcidantur, et Cyrillus, qui Catech. 15. asserit, eum valde studiosum futurum templi Hierosolymitani, ut se de progenie David esse ostendat. Denique et Gregorius, qui lib. XI. in epist. 3. dicit, Antichristum futurum etiam Sabbati, et aliarum caeremoniarum Iudaicarum cultorem.

Ex his habemus demonstrationem evidentissimam, quod Papa non sit Antichristus. Nam ab anno sexcentesimo sexto, quo adversarii dicunt Antichristum venisse, constat nullum Pontificem fuisse Iudaeum, nec gente, nec religione, nec ullo modo: Constat etiam, Pontificem nunquam hactenus a Iudaeis fuisse pro Messia susceptum, sed e contrario pro hoste et persecutore praecipuo haberi. Unde ipsi in orationibus quotidianis Deum precantur, ut det Pontifici viventi bonam mentem erga Iudaeos, et ut in diebus illius mittat Messiam, qui nimirum eos liberet de potestate Pontificis, et Episcopum, qualis in primis est summus Pontifex, ipsi vocant הגמון quod Syriace caudam significat et opponitur capiti. Quia enim nos Episcopum vocamus Caput populi: illi e contrario caudam per contumeliam vocant; tantum abest, ut parati sint Pontificem summum pro Messia recipere.

Denique R. Levi Gerson, cap. VII, et X. Dan. omnia quae dicuntur de Antichristo exponit de Pontifice Romano, quem etiam alterum Pharaonem appellat, et Messiae venturo opponit. Vide Orat. Mahasor, fol. 26.

Caput XIII: De sede Antichristi

Caput XIV: De doctrina Antichristi

Caput XV: De miraculis Antichristi

Caput XVI: De Regno et praeliis Antichristi

Caput XVII: De Gog et Magog

Caput XVIII: Refelluntur deliramenta haereticorum, quibus non tam probant, quam impudenter affirmant, Papam esse Antichristum

Caput XIX: Refutantur nugae Synodi Smalchaldicae Lutheranorum

Caput XX: Refelluntur Calvini mendacia

Caput XXI: Refelluntur mendacia Illyrici

Caput XXII: Refelluntur ineptiae Tilmanni

Caput XXIII: Refelluntur mendacia Chytraei

Caput XXIV: Refutantur argumenta Calvini et Illyrici, qui probare conantur, Papam non esse amplius Episcopum, ubi etiam refellitur fabula de Ioanne Papa femina

Liber IV: DE POTESTATE SPIRITUALI

Liber V: DE POTESTATE PONTIFICIS TEMPORALI

↑ Top of work