De Controversiis, Tertia Controversia Generalis: De Summo Pontifice

Robert Bellarmine

De Controversiis, Tertia Controversia Generalis: De Summo Pontifice

Robert Bellarmine (1542–1621)

This work is being completed — add a section.


Liber I: QUI EST DE ROMANI PONTIFICIS ECCLESIASTICA MONARCHIA

Liber II: DE SUCCESSIONE ROMANORUM PONTIFICUM IN PRIMATU

Liber III: UBI DE ANTICHRISTO

Caput I: Proponitur disputatio de Antichristo

Caput II: Antichristum certum quemdam hominem futurum

Caput III: Ostenditur Antichristum nondum venisse

Caput IV: Explicatur prima demonstratio, quod nondum venerit Antichristus

Caput V: Explicatur secunda Demonstratio

Caput VI: Explicatur tertia Demonstratio

Caput VII: Explicatur quarta Demonstratio

Caput VIII: Explicatur quinta demonstratio

Caput IX: Explicatur sexta demonstratio

Sexta demonstratio sumitur ex ultimo signo consequente Antichristum, quod erit Mundi consummatio. Nam Antichristi adventus erit paulo ante finem Mundi; ergo si Antichristus iamdudum venisset, ut adversarii dicunt, deberet Mundus iamdudum esse finitus. Daniel cap. VII bis loquens de Antichristo; semel narrans visionem suam, et semel exponens visionem, utraque vice subiungit; post Antichristum statim secuturum ultimum iudicium: Considerabam, inquit, cornua, et ecce cornu aliud parvulum ortum est, et tria de cornibus primis evulsa sunt a facie eius. Aspiciebam donec throni positi sunt, et antiquus dierum sedit etc. Et infra, explicans visionem: Bestia quarta, inquit, quartum regnum erit: Porro cornua decem, decem Reges erunt, et alius consurget post eos, et ipse potentior erit prioribus, et tres Reges humiliabit etc. Et tradentur in manu eius per tempus, et tempora, et dimidium temporis, et iudicium sedebit etc..

Similis est prophetia Ioan. Apoc. XX: Post haec oportet illum solvi modico tempore, et vidi sedes, et sederunt super illas, et iudicium datum est eis etc.. Et rursum idem Daniel postquam dixerat cap. XII. Antichristi regnum duraturum diebus mille ducentis et nonaginta subiungit: Beatus qui expectat et pervenit usque ad dies mille, trecentos et trigintaquinque, hoc est, usque ad dies 45, post mortem Antichristi: tunc enim Dominus veniet ad iudicium, et coronas iustitiae victoribus reddet; ut exponunt Hieronymus, et Theodoretus in Com. huius loci.

Deinde idem colligitur ex Matth. XXIV: Praedicabitur hoc Evangelium regni in universo mundo in testimonium omnibus gentibus, et tunc erit consummatio, id est, paulo post erit finis Mundi. Et infra: Statim autem post tribulationem dierum illorum sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum; et tunc apparebit signum filii hominis etc. Idem ex II. Thess. II: Tunc revelabitur ille iniquus, quem Dominus Iesus interficiet spiritu oris sui, et destruet illustratione adventus sui etc.. Ubi Apostolus docet, fere immediate post Antichristum venturum Christum, quia nimirum intercedet brevissimum tempus, et doli ac fraudes Antichristi, quae destrui coeptae erunt per Eliam et Henoch, destruentur penitus per ipsum Christi adventum, et horribilia signa praecedentia.

Idem denique habetur ex I. Ioan. II: Filii, novissima hora est, et sicut audistis quia Antichristus venit, et nunc Antichristi multi facti sunt; Unde scimus quia novissima hora est. Ubi Ioannes dicit, hoc tempus a Christo usque ad finem Mundi esse novissimam horam, id est, novissimum tempus, sive ultimam aetatem, ut Augustinus exponit. Et probat pulcherrime ex hoc principio, quia scimus Antichristum venturum in fine Mundi: facit enim Ioannes hoc argumentum. Scimus Antichristum venturum in fine Mundi: at nunc videmus iam adesse multos eius praecursores, sive minores Antichristos; ergo signum est certum, hanc esse novissimam horam, sive aetatem. Quomodo posset aliquis sic argumentari de ultima hora noctis. Scimus Solem oriturum in ipso fine noctis: videmus autem nunc multos eius radios iam illustrare aerem; ergo scimus hanc esse ultimam horam noctis.

Denique idem habetur ex communi consensu Patrum; Irenaei lib. V in fine, Tertulliani lib. de Resurrect. Augustini lib. XX de Civit. Dei, cap. 19. et aliorum; et confessione adversariorum. Nam adversarii fatentur, Antichristum regnaturum usque ad finem Mundi; ac proinde paulo post eius interitum finem Mundi futurum.

Ex hoc igitur signo coniuncto cum superiori, efficitur demonstratio insolubilis, qua probetur Antichristum nondum venisse, nec esse Romanum Pontificem. Nam si continuo post mortem Antichristi Mundus finietur, et Antichristus non vivet, postquam apparuerit et regnare coeperit, nisi tribus annis cum dimidio; ergo non apparebit, nec regnare incipiet, nisi tribus annis cum dimidio ante Mundi finem: quod enim intercedet inter mortem Antichristi et finem Mundi, tam modicum est, ut pro nihilo reputetur. At Papa regnavit iam cum utroque gladio, etiam ipsorum adversariorum sententia, supra 500 annos; et tamen Mundus adhuc durat.

Caput X: De nomine Antichristi

Caput XI: De charactere Antichristi

Caput XII: De generatione Antichristi

Caput XIII: De sede Antichristi

Caput XIV: De doctrina Antichristi

Caput XV: De miraculis Antichristi

Caput XVI: De Regno et praeliis Antichristi

Caput XVII: De Gog et Magog

Caput XVIII: Refelluntur deliramenta haereticorum, quibus non tam probant, quam impudenter affirmant, Papam esse Antichristum

Caput XIX: Refutantur nugae Synodi Smalchaldicae Lutheranorum

Caput XX: Refelluntur Calvini mendacia

Caput XXI: Refelluntur mendacia Illyrici

Caput XXII: Refelluntur ineptiae Tilmanni

Caput XXIII: Refelluntur mendacia Chytraei

Caput XXIV: Refutantur argumenta Calvini et Illyrici, qui probare conantur, Papam non esse amplius Episcopum, ubi etiam refellitur fabula de Ioanne Papa femina

Liber IV: DE POTESTATE SPIRITUALI

Liber V: DE POTESTATE PONTIFICIS TEMPORALI

↑ Top of work