De Controversiis, Tertia Controversia Generalis: De Summo Pontifice

Robert Bellarmine

De Controversiis, Tertia Controversia Generalis: De Summo Pontifice

Robert Bellarmine (1542–1621)

This work is being completed — add a section.


Liber I: QUI EST DE ROMANI PONTIFICIS ECCLESIASTICA MONARCHIA

Liber II: DE SUCCESSIONE ROMANORUM PONTIFICUM IN PRIMATU

Liber III: UBI DE ANTICHRISTO

Caput I: Proponitur disputatio de Antichristo

Caput II: Antichristum certum quemdam hominem futurum

Caput III: Ostenditur Antichristum nondum venisse

Caput IV: Explicatur prima demonstratio, quod nondum venerit Antichristus

Caput V: Explicatur secunda Demonstratio

Caput VI: Explicatur tertia Demonstratio

Caput VII: Explicatur quarta Demonstratio

Caput VIII: Explicatur quinta demonstratio

Caput IX: Explicatur sexta demonstratio

Caput X: De nomine Antichristi

Caput XI: De charactere Antichristi

Caput XII: De generatione Antichristi

Caput XIII: De sede Antichristi

Quantum ad sextum, adversarii audacter affirmant, sedem praecipuam Antichristi esse Romam, sive Cathedram Apostolicam Romae fundatam. Dicunt enim Antichristum invasurum sedem Petri, et eam evecturum ad summum quoddam fastigium, ut inde toti Ecclesiae praesideat, et tyrannice dominetur. Et quidem quod Roma sit urbs regia Antichristi, probant ex Apoc. XVII, ubi Ioannes loquens de sede Antichristi dicit, esse urbem magnam, quae sedet super septem colles, et quae habet regnum super Reges terrae.

Quod autem Romae, non in Palatio Neronis, sed in ipsa Christi Ecclesia, sedem suam sit habiturus Antichristus, probant ex Paulo, qui II. Thess. II, dicit Antichristum sessurum in templo Dei. Cum enim absolute dicit in templo Dei, intelligit verum templum veri Dei: tale autem non est, nisi Ecclesia. Nam templa Gentilium sunt vera templa, sed daemonum, non Dei: templum autem Iudaeorum erat quidem Dei, sed iam desierat esse templum, cum desiisset sacrificium et sacerdotium Iudaicum. Haec enim tria ita sunt coniuncta, ut unum sine alio esse non possit. Praeterea templum illud Iudaeorum paulo post erat desolandum, et nunquam in aeternum reaedificandum dicente Daniele cap. IX: Et usque ad consummationem et finem perseverabit desolatio; ergo non potest Apostolus de eo loqui.

Et confirmatur argumentum ex Patribus. Hieronymus quaest. 11. ad Algasiam: « In templo Dei, inquit, sedebit, vel Hierosolymis, ut quidam putant, vel in Ecclesia, ut verius arbitramur ». Et OEcumenius: « Non dicit, inquit, templum Hierosolymae, sed Ecclesias Christi ».

Addit Theodorus Bibliander testimonium Gregorii, qui lib. IV, epist. 38. ad Ioan. Constantinop. « Rex, inquit, superbiae prope est, et quod dici quoque nefas est, sacerdotum ei praeparatur exercitus ». Ex quibus verbis duplex argumentum sumitur. Unum est tale, Ioannes Constantinopolitanus dicitur praecurrere Antichristum, quia vult appellari Episcopus universalis: ergo Antichristus ille erit, qui reipsa se faciet Episcopum universalem, et sedebit in Ecclesia tanquam omnium Caput. Alterum est. Exercitus Antichristi erunt sacerdotes: igitur Antichristus erit princeps sacerdotum. Ex quibus putant haeretici evidenter ostendere, Romanum Pontificem esse Antichristum: quandoquidem Romae dominatur, in templo Dei sedet, Episcopus dicitur universalis, et Princeps est sacerdotum.

At nihilominus vera sententia est, Antichristi sedem fore Hierusalem, non Romam, et templum Salomonis, ac solium Davidis, non templum S. Petri, aut Sedem Apostolicam. Id quod dupliciter probare possumus: primum, argumento ad hominem: deinde, ex Scripturis et Patribus.

Primum igitur hoc argumentum instituo. Antichristus in Ecclesia Christi sedebit, eiusque Ecclesiae Princeps et Caput habebitur, et in ea magistratum et officia geret, ut docent Philippus Melanchthon in Apolog., art. 6. Confess. August. Calvinus lib. IV. instit. cap. 2 §. 12, et cap. 7, §. 25. Illyricus Cent. I, lib. II, cap. 4, col. 435, et omnes alii huius temporis sectarii: est autem Papa Romanus Antichristus, ut ipsi iidem in iisdem locis docent; igitur Papa Romanus in vera Christi Ecclesia sedet, et eius Ecclesiae Princeps et Caput est: sed Ecclesia Christi una tantum esse potest, sicut Christus unus est, ut etiam Calvinus docet, lib. IV. Instit cap. 1, §. 2. igitur Lutherani et Calvinistae, et quotquot ab Ecclesia, quae sub Papa est, alieni sunt, extra veram Christi Ecclesiam sunt.

Vidit hoc argumentum Calvinus, ac respondit: sub Papa non tam Ecclesiam, quam ruinas Ecclesiae Christi cerni; sic enim loquitur lib. IV. Instit. c. 2, §. 11.: « Ut manebant olim inter Iudaeos peculiares quaedam Ecclesiae praerogativae: ita nec hodie Papistis adimimus, quae superesse ex dissipatione vestigia Ecclesiae inter eos Dominus voluit ». Et infra: « Sua providentia Deus effecit, ut aliae quoque reliquae exstarent, ne Ecclesia prorsus interiret. Ac quemadmodum ita saepe diruuntur aedificia, ut fundamenta et ruinae maneant, ita non passus est Ecclesiam suam ab Antichristo vel a fudamento subverti, vel solo aequari, vel ab ipsa quoque vastatione semirutum aedificium esse voluit ». Et infra §. 12.: « Hinc igitur patet, nos minime negare, quin sub eius quoque tyrannide Ecclesiae maneant ».

At haec solutio duo nobis argumenta suppeditat. Primum. Si Ecclesiae Christi solum ruinae supersunt; igitur ruit Christi Ecclesia; proinde mentita est veritas, quae dixit Matth. XVI: Et portae inferi non praevalebunt adversus eam. Alterum. Ruit Eeclesia, et ruinas eius ac fundamentum, quin etiam aedificium ipsum semirutum Papistae tenent; igitur Lutherani et Calvinistae nullam Ecclesiam habent: nam Christi Ecclesiam integram non habent; illa enim iam ruit, et ruinae adhuc supersunt: sed nec semirutam habent: illa enim apud Papistas sub Antichristo est. Quid igitur habent? forte novum aedificium: sed hoc ipso quod novum est, Christi non est. Quis vero, nisi plane caecus, non videat, tutius esse in vera Christi Ecclesia, quamvis semiruta, manere, quam in nulla?

Venio nunc ad Scripturas, quibus probatur, sedem Antichristi Hierusalem esse futuram, non Romam. Prima est in cap. XI. Apoc. ubi Ioannes dicit, Henoch et Eliam pugnatos cum Antichristo in Hierusalem, et ibi occidendos ab eodem Antichristo: Et corpora, inquit, eorum iacebunt in plateis civitatis magnae quae vocatur spiritualiter Sodoma et Aegyptus, ubi et Dominus eorum crucifixus est. In quem locum Arethas: « Corpora, inquit, ipsorum insepulta proiiciet in plateis Hierusalem. In ea enim regnabit tamquam Rex Iudaeorum ». Similiter exponunt omnes alii Interpretes, et sane haec de Hierusalem dici, nullo modo negari potest; quae enim est, civitas ubi Christus crucifixus est, nisi Hierusalem?

Quare Chytraeus, qui vult hanc urbem esse Romam, illa verba Ubi et Dominus eorum crucifixus est, praetermittit, quasi ad rem non pertinerent, vel ipse ea non legisset. Neque obstat quod Hieronymus in epist. 17. ad Marcell. conatur ostendere, Hierusalem non posse vocari Sodomam, cum passim in Scripturas vocetur civitas sancta. Nam in ea epistola suadet Marcellae, ut relicta Roma veniat in Palaestinam, et ideo congerit omnia quae potest in laudem Hierosolymae, et reprehensionem Romae, et conatur omnibus modis excusare Hierosolymam. Neque id facit nomine suo, sed nomine Paulae et Eustochii, quibus veniam dandam esse putabat, si aliquid replicarent paulo aliter, quam res se habeat. Nam quod terrena illa Hierusalem dici possit Sodoma propter libidinem, et flagitia Iudaeorum, patet ex Isaia qui I. cap. cum praemisisset titulum: Visio Isaiae, quam vidit super Iudam et Hierusalem, mox subiungit: Audite verbum Domini Principes Sodomorum, percipite auribus legem Dei mei populus Gomorrhae.

Neque valet argumentum illud: Hierusalem dicitur sancta; ergo non potest dici Sodoma. Nam sicut in eadem epistola idem Hieronymus dicit, Romam vocari a Ioanne Babylonem, et purpuratam meretricem propter Ethnicos Imperatores; et tamen eandem esse sanctam propter Ecclesiam Christi, et sepulchra Petri et Pauli: ita etiam Hierusalem est civitas sancta propter Prophetas et Apostolos, qui ibi praedicaverunt; propter Christi crucem, et sepulchrum, et similia; et tamen etiam est Sodoma et Aegyptus, propter infidelium Iudaeorum flagitia et caecitatem.

Secundus locus est Apoc. XVII, ubi Ioannes dicit, decem Reges qui sibi divident Romanum Imperium, et quibus regnantibus veniet Antichristus, odio habituros purpuratam meretricem, id est, Romam, et eam desolatam facturos, atque etiam igne crematos. Quomodo ergo erit sedes Antichristi, si illo ipso tempore debet everti, et comburi?

Adde, quod, ut supra demonstravimus, Antichristus erit Iudaeus, et Iudaeorum Messias, et Rex; ergo sine dubio sedem suam constituet in Hierusalem, et templum Salomonis restituere aggredietur. Nihil enim aliud somniant Iudaei quam Hierusalem et templum: neque videntur unquam accepturi pro Messia ullum, qui non sedeat in Hierulem, et templum aliquo modo restituat. Quare Lactantius lib. VII, cap. 15. dicit, tempore Antichristi summum Regnum futurum in Asia, et Occidentem serviturum, Orientem dominaturum; et cap. 17. determinat partem Asiae, in qua erit hoc regnum, ac dicit esse Syriam, id est Iudaeam, quae Syriae pars est, et quae a Latinis semper vocatur Syria. Item Hieronymus et Theodoretus in cap. XI Dan. ex ipso Daniele colligunt, Antichristum fixurum tentoria sua in regione Hierosolymorum, et tandem in monte Oliveti occidendum. Et Irenaeus lib. V clare dixit, Antichristum regnaturum in terrena Hierusalem.

Tertius locus est in verbis illis Pauli: Ita ut in templo Dei sedeat, II. Thessal. II. Nam etsi variae dantur expositiones a Patribus, et quidam intelligunt mentes Fidelium per templum Dei, in quibus Antichristus sedere dicitur, quando eas seduxerit, ut exponit Anselmus. Quidam vero per templum intelligunt ipsum Antichristum, cum toto populo suo; Antichristus enim volet se, et suos videri verum templum spirituale Dei, id est, veram Ecclesiam, ut Augustinus exponit lib. XX de Civit. Dei, cap. 19. Ubi deducit hanc expositionem ex modo loquendi Pauli, qui non dicit Graece ἐν τῷ ναῷ, in templo, sed εἰς τὸν ναὸν, in templum, quasi diceret Antichristus sedebit in templum Dei, id est, quasi ipsi cum suis esset templum Dei. Quamquam non est necessaria ista annotatio Augustini: nam etsi Latine non recte dicitur sedere in templum, pro in templo; tamen Graece non dicitur male, καθέζομαι εἰς τὴν ἐκκλησίαν, vel εἰς τὸν ναὸν; imo sic communiter dicitur.

Quidam etiam intelligunt Ecclesias Christianorum, quas sibi servire iubebit Antichristus, ut Chrysostomus interpretatur: tamen expositio communior, probabilior, et litteralior est eorum, qui docent, per templum Dei intelligi templum Salomonis, in quo utcumque reparato sedebit Antichristus. Nam in primis in Scriptura novi Testamenti per templum Dei nunquam intelliguntur Ecclesiae Christianorum, sed perpetuo templum Hierosolymitanum, et quod maius est, veteres Patres Latini et Graeci per aliquot saecula, nunquam Ecclesias Christianorum templa vocaverunt, quae dicuntur Graece ναοί, ut hoc loco Pauli, sed vocabant εὐκτῆρια, id est, oratoria, ut Ecclesias, vel domos orationis, vel basilicas, vel martyria.

Certe nec Iustinus, nec Irenaeus, nec Tertullianus, nec Cyprianus templi nomine utuntur, cum de Christianorum Ecclesiis agunt, et Hieronymus in epist. ad Ripar. dicit, Iulianum Apostatam iussisse, ut basilicae Sanctorum, aut destruerentur, aut in templa verterentur.

Ratio autem cur Apostoli non vocent templa Christianorum Ecclesias, duplex est. Una quia non habebant tunc ulla templa, sed solum in privatis domibus loca quaedam destinabant orationi, concioni, et sacris Missarum celebrationibus. Altera ratio est, quia adhuc vigebat memoria templi Iudaici, ne viderentur Apostoli simile aliquid introducere, et ut distinguerent Ecclesiam a Synagoga, abstinebant a voce templi. Sicut etiam propter eamdem rationem Apostoli in Scripturis nunquam vocant sacerdotes Christianos sacerdotes, sed solum Episcopos et presbyteros: at posteaquam fuit eversa Hierosolyma, et templum incensum, et abolita memoria veteris templi, et sacerdotii, passim coeperunt sancti Doctores uti nomine templi et sacerdotii.

Cum ergo Apostolus scribens, Antichristum sessurum in templo Dei, diceret aliquid quod vellet intelligi ab iis quibus scribebat, et illi tunc non intelligerent nomine templi nisi templum Hierosolymorum; certum videtur, Apostolum de illo esse locutum. Quod etiam confirmatur ex communi Patrum expositione, Irenaeus lib. V: « Cum Antichristus, inquit, sederit in templo Hierosolymis, tunc veniet Dominus etc ». Hippolytus martyr. in Orat. de Mundi consummat.: « Templum, inquit, construet Hierosolymis ». Et idem docet S. Martinus apud Sulpitium, lib. II Dialog. Cyrillus Hierosolymitanus Catech. 15: « Quale, inquit, templum dicit Apostolus. In templo quod reliquum est Iudaeorum. Absit enim ut in hoc id fiat, in quo sumus ». Et Hilarius can. 25. in Matth.: « Antichristus a Iudaeis susceptus, locum sanctificationis subsistet ». Ubi aperte loquitur de templo Iudaeorum: vocat enim locum sanctificationis, id quod Christus Matth. XXIV vocat locum sanctum, cum ait: Cum videritis abominationem stantem in loco sancto.

Ambrosius in cap. XXI Lucae dicit, Antichristum iuxta historiam sessurum in templo illo, in quod iniecerant Romani caput Porci, tempore Titi Imperatoris: secundum autem mysticum sensum, sessurum in templo interiori Iudaeorum, id est, in eorum perfidis mentibus.

Sedulius in hunc locum Apostoli, explicat illud, in templo Dei: « Templum, inquit, Hierosolymae reficere tentabit etc ». Damascenus lib. IV, cap. 27: « In templo, inquit, non nostro, sed veteri Iudaico ». Chrysostomus, Theodoretus, ac Theophylactus, qui dicunt sessurum Antichristum in Ecclesiis Christianorum, dicunt etiam sessurum in templo Salomonis. Sic enim ait Chrysostomus in hunc locum: « Iubebit seipsum pro Deo coli, et in templo collocari, non Hierosolymitano solum, sed etiam in Ecclesiis ». Idem dicunt Theophylactus, et Theodoretus, Augustinus etiam lib. XX de Civit. Dei, cap. 19. et Hieronymus quaest. 11. ad Algasiam, non negant Antichristum in templo Salomonis sessurum.

Solus est Oecumenius, qui negat Antichristum sessurum in templo Iudaeorum: sed ipse omnium recentissimus est, et nullo modo omnibus Patribus anteponendus. Fortasse etiam depravatus est textus ipsius, et deest una particula tantum: non enim credibile est, eum a Chrysostomo, Theodoreto, et Theophylacto, quos alioqui semper sequitur, nunc recedere voluisse.

Nunc ad argumenta adversariorum supra explicata respondeamus. Ad primum respondeo tripliciter. Primo, dici potest cum Augustino in Psa. XXVI. Aretha, Haymone, Beda et Ruperto, in cap. XVII Apocal. per meretricem, quae sedet super montes septem, et habet Regnum super reges terrae, non intelligi Romam, sed universam Diaboli civitatem, quae in Scriptura vocatur saepe Babylon, et opponitur civitati Dei, id est, Ecclesiae, quae dicitur Hierusalem. Per septem autem montes intelligi universitatem superborum, et praecipue regum terrae etc.

Secundo, dici potest, et meo iudicio melius: per meretricem intelligi Romam, ut exponit Tertullianus lib. cont. Iud. et lib. III cont. Marcion. et Hieronymus epist. 17. ad Marcell. et quaest. 11. ad Algasiam: sed Romam Ethnicam regnantem, idola colentem, et Christianos persequentem; non autem Romam Christianam; sic enim iidem Auctores exponunt.

Et sane mirabilis est impudentia haereticorum, qui, ut probent Romanam Ecclesiam esse meretricem purpuratam, utuntur Tertulliani et Hieronymi testimonio. Nam cum eo tempore Roma Ethnica contraria esset Romae Christianae, utram, quaeso, vocant illi Patres meretricem purpuratam? Si Romam Ethnicam: cur ergo haeretici eorum testimoniis abutuntur? Si Romam Christianam; ergo iam tunc Romana Ecclesia degeneraverat, et iam tunc regnabat Antichristus; quod ne ipsi quidem concedunt. Praeterea si Roma Christiana tunc erat Babylon, cur Tertullianus de praescript. dicit: « Felix Ecclesia, cui totam doctrinam Apostoli cum sanguine suo profuderunt ». Et cur Hieronymus lib. II cont. Iovin. extr. Romam alloquens ait: « Ad te loquar, quae scriptam in fronte blasphemiam Christi confessione delesti »? Denique idem patet ex ipso Ioanne, qui dicit, se loqui de illa Roma, quae tenebat Imperium super Reges terrae, et quae erat ebria de sanguine Sanctorum, et de sanguine Martyrum Iesu. Quae certe non habent locum nisi in ea Roma, quae regnantibus Nerone et Domitiano Martyres trucidabat.

Tertio dico: etiamsi illa mulier esset Roma Christiana, ut haeretici volunt; adhuc nihil omnino virium eorum argumentum habiturum. Nam, ut supra ostendimus, Antichristus odio habebit Romam, quomodo cumque accipiatur, et cum ea pugnabit, eamque desolabit, et incendet; ex quo manifeste sequitur, non fore Romam Antichristi sedem.

Ad secundum, iam diximus, Paulum eo loco agere de templo Salomonis. Porro ad rationem quam fecimus, respondeo: cessante sacrificio et sacerdotio Iudaico, desiisse etiam templum illud esse templum Iudaicum, at non continuo desiisse esse templum Dei; poterat enim idem templum esse templum Christianorum, et revera erat, donec mansit: Apostoli enim in eo praedicabant, et orabant post Christi ascensionem, et adventum Spiritus sancti, ut patet illis verbis Luc. ult.: Erant semper in templo laudantes et benedicentes Dominum. Item Actor. III: Petrus et Ioannes ascendebant in templum, ad horam orationis nonam. Et Actor. V, dicit Angelus Apostolis: Loquimini in templo plebi omnia verba vitae huius.

Ad illud ex Daniele respondeo: vel Danielem voluisse dicere, non esse reaedificandum templum, nisi in fine Mundi, quod verum est; Antichristus enim in fine Mundi primum aderit; vel desolationem mansuram in aeternum, quia etsi reaedificaretur, nunquam tamen esset futurum templum non profanatum, post eversionem factam a Tito; quando enim erigetur ab Antichristo, tunc maxime manebit in eo abominatio desolationis, id est, ipse Antichristus, vel eius imago: vel denique nunquam reaedificandum perfecte templum, sed tamen inchoandam reaedificationem, et in templo illo utcumque inchoato Antichristum sessurum.

Ad loca Patrum iam respondimus, eos vel asserere, vel saltem non negare, sessurum Antichristum in templo Salomonis. Quod autem multi eorum addunt, sessurum etiam Antichristum in Ecclesiis Christianorum, verum est, et nobis non contrarium: non enim Patres dicere volunt, Antichristum sessurum in Ecclesia ut Episcopum, ut haeretici somniant, sed sessurum ut Deum; iubebit enim Antichristus omnia templa totius Mundi converti in cultum suum, et in eis seipsum adorari faciet: « Iubebit, (inquit Chrysostomus hoc loco) seipsum pro Deo coli, et venerari, et in templo collocari, non Hierosolymitano solum, sed etiam in Ecclesiis ». Eodem modo loquuntur caeteri.

Ad argumenta sumpta ex verbis B. Gregorii, respondeo: ex verbis eius contrarium deduci iis, quae haeretici colligunt. Ipsi enim sic argumentantur: Episcopus Constantinopolitanus praecurrebat Antichristum, quia se faciebat Episcopum universalem; igitur Antichristus erit aliquis Episcopus universalis, qui sibi omnia usurpabit. At contrarium colligitur: nam praecursor, non debet esse idem cum eo quem praecurrit, sed longe minor, etsi in aliquo illi similis, ut apparet in Ioanne Baptista et Christo; si ergo praecursor Antichristi est ille, qui se facit Episcopum universalem, ipse Antichristus verus non hoc se faciet, sed aliquid maius; nimirum se extollet super omne quod dicitur Deus. Vel si verus Antichristus solum se Episcopum universalem faciet; ergo ille Ioannes Constantinopolitanus, qui hoc faciebat, non erat praecursor Antichristi, sed ipse vere Antichristus: quod tamen neque Gregorius dicit, neque adversarii. Sensus ergo verborum Gregorii est, quod quia Antichristus erit superbissimus, et caput omnium superborum, ita ut non patiatur consortes; ideo quicumque indebito modo sibi aliquid usurpat, et vult excedere, et eminere super alios, eum praecurrit, et tales erant Episcopi Constantinopolitani, qui cum initio Archiepiscopi tantum essent, sibi primo Patriarchatum, deinde titulum universalis usurpaverunt.

Pari ratione, cum ait Gregorius: « Sacerdotum ei praeparatur exercitus », non vult dicere, sacerdotes ut sacerdotes ad exercitum Antichristi pertinere; sic enim seipsum etiam in illo exercitu collocasset: sed sacerdotes ut superbos Antichristo exercitum praeparare; loquitur enim de eodem Ioanne, et ei similibus sacerdotibus, qui supra caeteros iniuste elevabantur. Hinc autem non sequitur, Antichristum fore principem sacerdotum, sed fore principem superborum.

Ex hoc cap. 6. habemus insigne argumentum, quod Papa non sit Antichristus, quandoquidem Sedes eius non est in Hierusalem, nec in templo Salomonis: imo credibile est ab anno 600, nullum Pontificem Romanum fuisse unquam Hierosolymis.

Caput XIV: De doctrina Antichristi

Caput XV: De miraculis Antichristi

Caput XVI: De Regno et praeliis Antichristi

Caput XVII: De Gog et Magog

Caput XVIII: Refelluntur deliramenta haereticorum, quibus non tam probant, quam impudenter affirmant, Papam esse Antichristum

Caput XIX: Refutantur nugae Synodi Smalchaldicae Lutheranorum

Caput XX: Refelluntur Calvini mendacia

Caput XXI: Refelluntur mendacia Illyrici

Caput XXII: Refelluntur ineptiae Tilmanni

Caput XXIII: Refelluntur mendacia Chytraei

Caput XXIV: Refutantur argumenta Calvini et Illyrici, qui probare conantur, Papam non esse amplius Episcopum, ubi etiam refellitur fabula de Ioanne Papa femina

Liber IV: DE POTESTATE SPIRITUALI

Liber V: DE POTESTATE PONTIFICIS TEMPORALI

↑ Top of work