De Controversiis, Tertia Controversia Generalis: De Summo Pontifice
Robert Bellarmine (1542–1621)
✦ This work is being completed — add a section.
Liber I: QUI EST DE ROMANI PONTIFICIS ECCLESIASTICA MONARCHIA
Liber II: DE SUCCESSIONE ROMANORUM PONTIFICUM IN PRIMATU
Liber III: UBI DE ANTICHRISTO
Caput I: Proponitur disputatio de Antichristo
Caput II: Antichristum certum quemdam hominem futurum
Caput III: Ostenditur Antichristum nondum venisse
Caput IV: Explicatur prima demonstratio, quod nondum venerit Antichristus
Caput V: Explicatur secunda Demonstratio
Caput VI: Explicatur tertia Demonstratio
Caput VII: Explicatur quarta Demonstratio
Caput VIII: Explicatur quinta demonstratio
Caput IX: Explicatur sexta demonstratio
Caput X: De nomine Antichristi
Caput XI: De charactere Antichristi
Caput XII: De generatione Antichristi
Caput XIII: De sede Antichristi
Caput XIV: De doctrina Antichristi
Caput XV: De miraculis Antichristi
Caput XVI: De Regno et praeliis Antichristi
Caput XVII: De Gog et Magog
Caput XVIII: Refelluntur deliramenta haereticorum, quibus non tam probant, quam impudenter affirmant, Papam esse Antichristum
Caput XIX: Refutantur nugae Synodi Smalchaldicae Lutheranorum
Exstat libellus de potestate et primatu Papae, seu regno Antichristi, nomine Synodi Smalchaldicae editus, qui quidem Melanchthonis mihi esse videtur, sed cuiuscumque sit, nihil nisi verba, et inanem iactationem habet: « Constat, inquit Auctor libri, Romanos Pontifices cum suis membris defendere impiam doctrinam, et impios cultus, ac plane notae Antichristi competunt in regnum Papae, et sua membra ». Hactenus propositio, nunc probationes audiamus: « Paulus enim ad Thessalonicenses describens Antichristum, vocat eum adversarium Christi, extollentem se super omne quod dicitur, aut coliter Deus, sedentem in templo tanquam Deum. Loquitur igitur de aliquo regnante in Ecclesia, non de Regibus Ethnicis, et hunc vocat adversarium Christi, quia doctrinam pugnantem cum Evangelio excogitaturus sit, et is arrogabit sibi auctoritatem divinam ».
Quamquam haec omnia, etsi vera essent, parum nobis officerent: peto tamen quo fundamento nititur haec interpretatio? Paulus aperte dicit, Antichristum seipsum elevaturum supra omnem Deum, et in templo sessurum, non ut Regem, non ut Episcopum, sed plane ut Deum, et hoc idem disertis verbis affirmant Chrysostomus, Ambrosius, et caeteri huius loci veteres Interpretes. Quo iure igitur vos sine teste, et sine ratione affirmatis, Antichristum esse eum qui sedet in templo, non ut Deus, sed ut Episcopus, et adeo non se effert super omnem Deum, ut non solum Deum Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum adoret, sed etiam coram omni populo sese prosternat ante Sacramentum Eucharistiae, ante sepulchra Apostolorum, et Martyrum, ante crucem, et imagines Christi, et Sanctorum, quae vos ipsi, licet impie, Deos alienos, et idola appellare soletis? Sed videamus hoc ipsum quemadmodum accommodetis ad Papam.
« Primum autem constat, Papam regnare in Ecclesia, et praetextu Ecclesiasticae auctoritatis et ministerii sibi hoc regnum constituisse. Praetexit enim haec verba: Tibi dabo claves. »
Regnare Papam in Ecclesia, vos quidem dicitis, sed non probatis: nos vero contrarium nullo negotio demonstrare possumus. Nam qui regnat, superiorem in regno suo non agnoscit: Papa vero Christi Regis Vicarium se et famulum profitetur: et quamvis in tota domo Dei, atque in universo Christi regno amplissima potestate utatur; ea tamen potestas non excedit OEconomi, ac servi conditionem. Nam et Moses (ut Paulus ait Hebr. III.) Fidelis fuit in tota domo Dei, sed tanquam famulus; Christus autem tanquam filius in sua. Sed pergite.
« Deinde, doctrina Papae multipliciter pugnat cum Evangelio, et arrogat sibi auctoritatem divinam tripliciter. Primum, quia sumit sibi ius mutandi doctrinam Christi, et cultus a Deo institutos, et suam doctrinam, et suos cultus observari vult tanquam divina ».
Hoc item dicitis, et non probatis, neque solum id nobis falsum, sed mendacium etiam impudentissimum esse videtur. Nec enim ignoratis, in Ecclesia Catholica omnium ore doceri, Christi doctrinam et cultus non posse ab ullo homine, sed nec ab ullo etiam Angelo mutari, nec unquam inter nos et vos quaestio fuit, an debeat credi, aut fieri quod Christus docuit, aut iussit. Sed vos ne, an nos melius Christi doctrinam, et praecepta interpretemur? In qua quidem quaestione vos nihil fere aliud affere soletis, quam vestram ipsorum interpretationem: nos vero Patrum consensum, et Catholicae Ecclesiae, vel decreta, vel consuetudines. Nec enim (ut vos falso iactatis) Patrum consensus atque Ecclesiae consuetudines verbo Dei opponimus, sed interpretationi et iudicio vestro. Sed audiamus secundam probationem.
« Secundo, quod sumit sibi potestatem non solum ligandi, et solvendi in hac vita, sed etiam sumit sibi ius de animabus post hanc vitam ».
Et hoc dicitur, sed non probatur. Nec enim summus Pontifex ius sibi in animas defunctorum sumit, cum non ex auctoritate illas a peccatis vel poenis absolvat, sed solum per modum suffragii preces, atque opera bona Fidelium vivorum cum illis communicet. Prodesse autem defunctis vivorum preces et eleemosynas, ac praecipue Missae sacrificium, omnes Veteres docent: de qua re cum nos alibi fuse disputaverimus, hoc loco unum Augustini testimonium annotasse sufficiet. Igitur ser. 34. de Verb. Apost. ita loquitur Augustinus: « Orationibus vero sanctae Ecclesiae et sacrificio salutari, et eleemosynis, quae pro eorum spiritibus erogantur, non est dubitandum mortuos adiuvari ». Sed pergite.
« Tertia, quia Papa non vult ab Ecclesia, aut ab alio iudicari, et aufert suam auctoritatem iudicio Conciliorum et totius Ecclesiae. Hoc autem est se Deum facere, nolle ab Ecclesia aut ab ullo iudicari ».
Hic quoque duo dicuntur quae non probantur. Nam in primis, quibus Scripturis, quibus Conciliis, qua ratione probatis, debere Papam a Conciliis, vel Ecclesia iudicari? Nos enim legimus (ut alia praetermittam, quae libro superiore satis disputata sunt) Petro dictum a Christo Ioan. XXI: Pasce oves meas,1 nec dubitari posse credimus, oves a pastore regendas, et iudicandas esse, non pastorem ab ovibus. Illud etiam legimus Lucae XII, eidem Petro dictum: Quis putas est fidelis dispensator, et prudens, quem constituit Dominus super familiam suam?2 Quo loco videmus oeconomum quemdam toti familiae Christi praepositum, certe ut eam regat, non ut regatur ab ea.
Ac ne forte obiiceret aliquis: quid si oeconomus ille fuerit malus, a quo tandem iudicabitur, si omnibus praeest, nulli subiicitur? Propterea subiecit Dominus continuo: Quod si dixerit servus ille in corde suo, moram facit Dominus meus venire, et coeperit percutere servos et ancillas, et edere, et bibere, et inebriari, veniet Dominus servi illius in die qua non sperat, et hora qua nescit, et dividet eum, partemque eius cum infidelibus ponet.3 Auditisne quis iudex sit mali illius oekonomi, quem constituit Dominus super familiam suam? Non enim ait Christus, a Concilio iudicetur: sed veniet Dominus in die qua non sperat, et quae sequuntur. Itaque sibi Dominus servat servi illius iudicium, quem super universam familiam suam ipse constituit; proinde non aufert Papa auctoritatem suam iudicio Conciliorum, et totius Ecclesiae cum ab eo se iudicari non patitur: non enim auferri potest quod nunquam est datum. Sed neque Concilia rite congregata id sibi unquam assumpserunt, ut extra casum haeresis in Pontificem summum sententiam dicerent. Sed de hac re satis multa suo loco.
Alterum quod dicitis, et non probatis, illud est, hoc esse Deum se facere, nolle ab Ecclesia, aut ab ullo iudicari. Nam cum ab ullo dicitis, sine dubio ab ullo homine intelligitis: nec enim ignoratis, Pontificem a Christo iudicandum se esse, et credere et profiteri. Quo pacto autem se facit Deum, qui iudicandum se esse a Deo credit?
Deinde Reges terrae certe iudicem in terris, quod ad res politias attinet, nullum agnoscunt: et sententia vestra, qui Episcopos coactiva potestate spoliatis, nec in Ecclesiasticis rebus verum aliquem iudicem habent. Num igitur tot erunt Dii, quot sunt Reges? Non existimo ita vos insanire, ut hoc dicatis. Restat igitur, ut verum non sit, qui a nullo homine iudicari velit, eum continuo Deum se facere.
Postremo additis, « hos tam horribiles errores, et hanc impietatem defendit summa saevitia, et interficit dissentientes ».
Hic vero quam impudenter mentiamini vel ex hoc uno cognoscere potestis, quod ego ipse qui haec scribo palam assero, idque in ipsa Urbe Roma (et Pontifice non ignorante) non licere Pontifici mutare Christi doctrinam, aut cultus, neque cultus novos instituere, qui habeantur pro divinis, aut qui cum Evangelio ulla ratione pugnent; et tamen ab ipso non modo non interficior, sed nec aliquid molestiae patior. Nimirum probe novit Pontifex, me vera dicere, vos vero mentiri. Quemadmodum etiam paulo post cum additis: « Doctrina de poenitentia prorsus depravata est a Papa, et a suis membris; docet enim remitti peccata propter dignitatem nostrorum operum. Item, nusquam docent, quod gratis propter Christum remittantur peccata ». Quae sane non sunt nostra dogmata, sed vestra mendacia. Nec enim id nos docemus, sed contrarium omnino, ut Concilium Tridentinum sess. VI, cap. 5, 6, 7 et 8. aperte testatur. Sed de his satis. Transeo ad Calvinum.