De Controversiis, Tertia Controversia Generalis: De Summo Pontifice
Robert Bellarmine (1542–1621)
✦ This work is being completed — add a section.
Liber I: QUI EST DE ROMANI PONTIFICIS ECCLESIASTICA MONARCHIA
Liber II: DE SUCCESSIONE ROMANORUM PONTIFICUM IN PRIMATU
Liber III: UBI DE ANTICHRISTO
Caput I: Proponitur disputatio de Antichristo
Caput II: Antichristum certum quemdam hominem futurum
Caput III: Ostenditur Antichristum nondum venisse
Caput IV: Explicatur prima demonstratio, quod nondum venerit Antichristus
Caput V: Explicatur secunda Demonstratio
Caput VI: Explicatur tertia Demonstratio
Caput VII: Explicatur quarta Demonstratio
Caput VIII: Explicatur quinta demonstratio
Caput IX: Explicatur sexta demonstratio
Caput X: De nomine Antichristi
Caput XI: De charactere Antichristi
Caput XII: De generatione Antichristi
Caput XIII: De sede Antichristi
Caput XIV: De doctrina Antichristi
Caput XV: De miraculis Antichristi
Caput XVI: De Regno et praeliis Antichristi
Caput XVII: De Gog et Magog
Caput XVIII: Refelluntur deliramenta haereticorum, quibus non tam probant, quam impudenter affirmant, Papam esse Antichristum
Caput XIX: Refutantur nugae Synodi Smalchaldicae Lutheranorum
Caput XX: Refelluntur Calvini mendacia
Caput XXI: Refelluntur mendacia Illyrici
Caput XXII: Refelluntur ineptiae Tilmanni
Tilmannus Heshusius in lib. quem inscripsit de sexcentis erroribus Pontificiorum, cum debuisset inscribere, de sexcentis mendaciis Lutheranorum, proprium titulum de Antichristo fecit, is est 33. titulus, et complectitur errores quatuor. Sic igitur ait:
Primo, « Pontificii dicunt, Antichristum ex Babylonia de tribu Dan venturum esse ». Compendium Theologiae lib. VII, cap. 8.
Habemus gratias Tilmanno, qui tam antiquos et tam sanctos Pontificios esse docet. Nam si Pontificii sunt qui dicunt, ex tribu Dan Antichristum venturum; certe Pontificii sunt Irenaeus, Hippolytus, Ambrosius, Augustinus, Prosper, Theodoretus, Gregorius, Beda, Arethas, Rupertus, Anselmus, et Richardus: hi enim omnes, ut supra ostendimus cap. 12. communi consensu docent, Antichristum nasciturum de tribu Dan. Sed perge.
Secundo, « Papistae negant, Romanum Pontificem cum suo sodalitio esse verum Antichristum, cum id validissimis et apertissimis verbi divini testimoniis comprobetur, et demonstretur ».
Sed nos ista testimonia nondum vidimus: nec in nostris Bibliis Hebraicis, Graecis, Latinis usquam exstant. Quae enim a vestris testimonia adferuntur, Romanum Pontificem ne nominant quidem.
Tertio, « docent, Antichristum tantum tribus annis cum dimidio regnaturum ». Compendium Theologiae etc.
Hic vero immortales tibi gratias agimus, quod Papistas esse fatearis, non solum omnes veteres Patres, verum etiam Danielem Prophetam, et Ioannem Evangelistam. Et sane miseret me tui et tuorum, quibus faecem dumtaxat Scriptorum reservas, omnibus docitis, et probatis Patribus ad Papistas ablegatis. Vide si placet quae supra docuimus c. 8. atque invenies, disertis verbis docuisse, quod tu Papistas docere affirmas, Irenaeum, Hippolytum, Cyrillum, Hieronymum, Augustinum, Theodoretum, Primasium, Aretham, Bedam, Anselmum, Richardum, Rupertum, et etiam Danielem et Ioannem.
Quarto, « docent, Antichristum interfectum iri in Monte Oliveti ». Compendium Theologiae lib. VII, cap. 14.
At hic quoque magnos viros Papistas facis. Siquidem Antichristum in Monte Oliveti interficiendum esse, ex ipso Daniele et Isaia colligit Hieronymus in Comm. cap. IX Danielis. Theodoretus quoque in eumdem locum scribens, etiamsi montem Oliveti non nominat, affirmat tamen, Antichristum non procul a Hierosolyma esse necandum. Sed videamus iam quibus argumentis errores praedictos refellas. Subiicis enim continuo antidotum in haec verba.
« Nugae Pontificiae de Antichristo, quia nullo testimonio sacrae Scripturae nituntur, reiiciendae et detestandae sunt. Nam, ut Hieronymus recte loquitur, quod in Scriptura auctoritatem non habet, eadem facilitate contemnitur, qua asseritur. Et Paulus monet, ut nobis caveamus a traditionibus hominum, Coloss. II. Hoc autem dico, ne quis vobis falsis rationibus imponat etc. Item: Videte ne quis vos depraedetur per Philosophiam etc. Ex verbo Dei petendum est quid sit de Antichristo sentiendum, ut I. Ioan. II: Quis est mendax nisi qui negat Iesum esse Christum? Hic est Antichristus. Item II. Thessal. II: Homo peccati et filius perditionis effert sese super omnem Deum etc. Item Matth. XXIV: Exorientur Pseudochristi et Pseudoprophetae, et edent signa etc. Item Dan. XI: Et faciet munitionem Dei Moazim etc. Item Apocal. XVII: Et vidi mulierem ebriam de sanguine Sanctorum, et de sanguine Martyrum Iesu. Ex his sacrae Scripturae testimoniis liquido apparet, quae sit Fides Christiana de Antichristo, quem Christus et Apostoli praedixerunt venturum. Et cum luce meridiana clarius sit, singula exactissime congruere in Romanum Pontificem; dubitare non debet, quin Romanus ille tyrannus pessimus sit Antichristus ». Haec ille.
Non erit molestum, credo, si haec tua argumenta propter rudiores ad formam syllogisticam revocemus, et inde confutationem supra scriptorum errorum apertissime concludamus. Sic igitur refellitur error primus. Nugae Pontificiae, quia nullo testimonio Scripturae nituntur, reiiciendae et detestandae sunt: at Verbum Dei clamat: Qui negat Iesum esse Christum, hic est Antichristus:1 igitur error est dicere, Antichristum ex tribu Dan esse venturum.
Alter error ita confutatur. Ut Hieronymus recte dicit, Quod in Scriptura non habet auctoritatem, eadem facilitate contemnitur, qua asseritur: sed Paulus ait: Homo peccati et perditionis filius effert sese super omnem Deum:2 igitur errant Papistae cum negant, Papam esse Antichristum.
Tertius sic, et fortius, quia ex duabus Scripturis; Paulus ait: Hoc autem dico, ne quis vobis falsis rationibus imponat etc.: at exorientur Pseudochristi, et Pseudoprophetae, et edent signa etc.:3 igitur error Pontificiorum intolerabilis est, qui Antichristum tribus annis cum dimidio regnaturum dicunt.
Postremus sic, et fortissime, quia ex tribus Scripturis. Paulus monet: Videte, ne quis vos depraedetur per Philosophiam etc.:4 atqui Antichristus faciet munitionem Dei Maozim, Daniel XI, et Ioannes vidit mulierem ebriam de sanguine Sanctorum, Apoc. XVII, errant igitur toto coelo Papistae cum dicunt, Antichristum in monte Oliveti esse occidendum.
Dabit veniam candidus lector, quod ita ridicule Tilmannum exceperim. Coegit enim me impudentia hominis, qui cum nihil adferat dignum confutatione: tamen ita garrit, ita gloriatur, ac si demonstrationes Mathematicis certiores et clariores in medium attulisset.