De Controversiis, Tertia Controversia Generalis: De Summo Pontifice
Robert Bellarmine (1542–1621)
✦ This work is being completed — add a section.
Liber I: QUI EST DE ROMANI PONTIFICIS ECCLESIASTICA MONARCHIA
Liber II: DE SUCCESSIONE ROMANORUM PONTIFICUM IN PRIMATU
Liber III: UBI DE ANTICHRISTO
Caput I: Proponitur disputatio de Antichristo
Caput II: Antichristum certum quemdam hominem futurum
Caput III: Ostenditur Antichristum nondum venisse
Caput IV: Explicatur prima demonstratio, quod nondum venerit Antichristus
Caput V: Explicatur secunda Demonstratio
Caput VI: Explicatur tertia Demonstratio
Caput VII: Explicatur quarta Demonstratio
Caput VIII: Explicatur quinta demonstratio
Caput IX: Explicatur sexta demonstratio
Caput X: De nomine Antichristi
Caput XI: De charactere Antichristi
Caput XII: De generatione Antichristi
Caput XIII: De sede Antichristi
Caput XIV: De doctrina Antichristi
De doctrina Antichristi maxima est inter nos et haereticos controversia. Constat quidem ex Scripturis, etiam adversariorum testimonio, quatuor esse futura capita doctrinae Antichristi. Primum enim negabit Iesum esse Christum; et proinde oppugnabit omnia Salvatoris nostri instituta, ut Baptismum, Confirmationem etc. et docebit nondum cessasse Circumcisionem, Sabbatum, et alias Legis veteris caeremonias. I. Ioan. II: Quis est mendax, nisi qui negat Iesum esse Christum? et hic est Antichristus, qui negat Patrem, et Filium etc..1 Deinde ubi persuaserit nostrum Salvatorem non esse verum Christum, tunc asseret se esse verum Christum in Lege et Prophetis promissum. Ioann. V: Si alius venerit, in nomine suo, illum accipietis,2 nimirum pro Messia.
Tertio affirmabit se Deum esse, et pro Deo coli volet. II. Thess. II: Ita ut in templo Dei sedeat, ostendens se tanquam sit Deus.3 Postremo se non solum Deum, sed etiam solum se Deum esse dicet, et oppugnabit omnes alios Deos, id est, tam Deum verum, quam etiam Deos falsos, et omnia idola. II. Thessal. II: Qui extollit se super omne quod dicitur Deus, aut quod colitur.4 Et Daniel VI: Et Deum Patrum suorum non reputabit, nec quemquam Deorum curabit, quia adversum universa consurget.5
Haec omnia aliquo modo esse vere, et ad Antichristum pertinere, consentiunt nobiscum adversarii. Sed quaestio est de intelligentia horum quatuor capitum. Catholici enim simpliciter intelligunt, ut verba Scripturae sonant, Antichristum negaturum verum Christum, seipsum Christum facturum, se Deum praedicaturum, et omnes Deos alios, et idola execraturum. Ex quibus sumuntur quatuor argumenta, quod Pontifex non sit Antichristus. Constat enim, Pontificem non negare Iesum esse Christum, nec introducere circumcisionem, aut Sabbatum loco Baptismi, et diei Dominicae: et similiter constat Pontificem non se facere Christum, nec Deum: et maxime constat, eum non se solum facere Deum, cum aperte ipse colat Christum, et Trinitatem, et secundum adversarios, etiam idola colat, id est, imagines et Sanctos mortuos.
At adversarii longe aliter haec omnia interpretantur: dicunt enim in primis, Antichristum non negaturum verbo et palam Iesum esse Christum, et Baptismum, et alia Sacramenta: sed negaturum opere, quia sub specie Christianismi et Ecclesiae, corrumpet doctrinam de Sacramentis, de Iustificatione etc. Calvinus l. IV, c. 7, §. 25.: « Colligimus, inquit, tyrannidem Antichristi talem esse, quae nec Christi, nec Ecclesiae nomen aboleat: sed potius Christi praetextu abutatur, et sub Ecclesiae titulo velut larva delitescat ». Magdeburgenses Cent. I, lib. II, c. 4, col. 435.: « Ita quidem, inquiunt, ut constet (regnum Antichristi) doctrina Christum profitente, sed tamen eius meritum, et officium abnegante ». Et infra: « Ioannes, inquiunt, ostendit Antichristum negaturum, Christum in carne venisse, hoc est, Christum in sua carne integre nos redemisse et salvasse: sed propter nostra bona opera etiam aliquid ad salutem nos conferre ». Deinde dicunt, Antichristum non seipsum verbo facturum Christum, vel Deum, sed opere, quia occupabit locum Christi et Dei in Ecclesia, faciens se caput omnium Fidelium, quod est solius Christi. Ita Magdeburgenses loc. not.: « Ostendet, inquiunt, se pro Deo, ut qui sit Christi Vicarius, et Caput Ecclesiae, et possit figere, atque refigere articulos Fidei ».
Denique dicunt, Antichristum non reiecturum idola; imo vero ea palam adoraturum, quod probant ex Daniele, qui cap. XI. postquam dixerat Antichristum contra omnes Deos surrecturum, subiungit: Deum autem Moazim in loco suo venerabitur, et Deum quem ignoraverunt patres eius, colet auro et argento, et lapide pretioso etc..6 Per Moazim autem intelligunt haeretici templorum ornatum, Missam, imagines, reliquias, et similia. Ita Illyr. in lib. cont. Prim. et caet. omnes.
Quod autem Apostolus dicit II. Thess. II, Antichristum se elevaturum supra omne quod dicitur Deus, aut quod colitur; exponunt de Romano Pontifice, qui se Vicarium Christi facit: et tamen usurpat maiorem auctoritatem, quam Christus habuerit. Id probat Illyricus in Catal. testium (nam caetera non vidi hactenus quomodo probent) pag. 3. Quia nimirum Christus Matth. XXIV declaravit, nihil aliud esse, ostendere se esse Deum, imo efferre se supra Deum et eius cultum, quam in nomine Christi venire. Ex qua sequitur, Papam, qui se pro Christi Vicario venditat, ipsum esse verissimum Antichristum. Item Christus subiiciebat se Scripturae dicens se, quae faciebat et patiebatur, facere et pati, ut Scriptura impleretur: Papa autem dixit, se posse dispensare contra Apostolum et Evangelistam, recta facere prava, et contra. Haec est summa praecipuae partis doctrinae adversariorum de Antichristo, quae tota nititur solis Scripturis per novas glossas perperam explicatis: in cuius rei signum, ne unum quidem interpretem aut Doctorem pro se citant.
Incipiamus ergo a primo, quod Antichristus sit palam et ex professo negaturus Iesum esse Christum; et proinde omnia eius Sacramenta tanquam seductoris cuiusdam inventa conculcaturus. Probatur primo, ex dictis cap. 5. et 6. Nam si Antichristus natione et religione Iudaeus erit, et a Iudaeis pro Messia recipietur, ut ostendimus; certe non praedicabit nostrum Christum, sed eum palam oppugnabit: nam alioqui per Antichristum Iudaei Christum nostrum receperent, quod est absurdissimum. Praeterea cum non possint esse duo Christi; quomodo poterit Antichristus seipsum Iudaeis pro Christo obtrudere, nisi prius doceat, nostrum Christum, quia praecessit, non fuisse verum Christum.
Probatur secundo ex illo I. Ioan. II: Quis est mendax, nisi qui negat Iesum esse Christum? et hic est Antichristus.7 Nam omnes haeretici dicuntur Antichristi, qui aliquo modo negant Iesum esse Christum; ergo ipse verus Antichristus simpliciter et omnibus modis negabit Iesum esse Christum. Et confirmatur, quia per haereticos Diabolus operari dicitur mysterium iniquitatis, quia occulte illi Christum negant: at Antichristi adventus dicitur revelatio, quia ille palam Christum negabit.
Praeterea ex Patribus. Hilarius lib. VI de Trin. dicit, Diabolum per Arianos conatum esse persuadere hominibus, Christum non esse Dei Filium naturalem, sed adoptivum: at per Antichristum conaturum persuadere, ne adoptivum quidem esse, ut funditus extinguat nomen veri Christi. Hippolytus martyr in Orat. de Mundi consum. dicit characterem Antichristi fore, ut homines cogantur dicere, nego Baptismum, nego signum crucis, et similia. Augustinus lib. XX de Civitate Dei, cap. 8. quaerit, an saeviente Antichristo credibile sit aliquos baptizandos? et tandem respondet. « Profecto, inquit, tam fortes erunt, et parentes pro parvulis suis baptizandis, et hi qui tunc primitus credituri sunt, ut illum fortem vincant etiam non ligatum ». Ubi B. Augustinus praesupponit, Antichristum non permissurum illos baptizari; et tamen aliquos pios parentes quidvis potius passuros, quam ut filii eorum non baptizentur.
Hieronymus in cap. XI Dan.: « Consurgere, inquit, habet Antichristus de modica gente, id est, de populo Iudaeorum, et tam humilis erit atque despectus, ut ei non detur honor regius, et per insidias et fraudulentiam obtineat principatum. Et hoc faciet, quia simulabit se ducem esse foederis, hoc est, legis et Testamenti Dei ». Ubi Hieronymus docet, apud Iudaeos Regnum acquisiturum Antichristum, quia se ostendet zelatorem legis Iudaicae. Sedulius in II. Thess. II dicit, Antichristum instauraturum omnes Iudaicas caeremonias, ut Evangelium Christi solvat. Gregorius lib. XI, epist. 3: « Quia Antichristus, inquit, populum Iudaizare compellit, ut exterioris legis ritum revocet, et sibi Iudaeorum perfidiam subdat, coli vult Sabbatum ».
Denique, tempore Antichristi ob vehementiam persecutionis, cessabunt publica officia et sacrificia divina, ut cap. 3. ostendimus. Ex quibus evidens est Antichristum non depravaturum doctrinam Christi sub nomine Christianismi, ut haeretici volunt: sed aperissime Christi nomen, et Sacramenta oppugnaturum, et Iudaicas caeromonias introduciturum. Quod cum Papa non faciat, evidens est, eum non esse Antichristum.
Iam vero quod Antichristus se palam et nominatim Christum esse dicet, non eius ministrum, aut Vicarium, patet primo ex illis verbis Domini, Ioan. V: Si alius venerit in nomine suo, illum recipietis.8 Ubi Dominus videtur de industria addidisse in nomine suo, praevidens dicturos Lutheranos et Calvinistas, Antichristum non venturum in nomine suo, sed in nomine nostri Christi, quasi eius Vicarium.
Praeterea Patres passim hoc docent. Irenaeus lib. V: « Tentabit, inquit, se Christum ostendere ». Ambrosius in cap. XXI Luc.: « Ex Scripturis, inquit, disputabit se esse Christum ». Theodoretus in II. Thess. II: « Seipsum, inquit, Christum nominabit ». Cyrillus catech. 15.: « Inducet, inquit, quemdam hominem falso seipsum Christum appellatum, ac per hanc Christi appellationem Iudaeos, qui venturum expectant, decipientem ». Breviter omnes Patres, ut supra ostendimus, dicunt, Antichristum pro Messia a Iudaeis recipiendum, igitur se palam et nominatim Messiam, id est, Christum faciet. Proinde Romanus Pontifex, qui hoc non facit, ut notum est, non est Antichristus: nam eo ipso, quod se Vicarium Christi dicit, asserit se non esse Christum, sed eius ministrum.
Quod vero Antichristus palam nominabit se Deum, et pro Deo coli volet, non solum usurpando aliquam Dei auctoritatem, sed ipsum nomen Dei; probatur primo ex verbis expressis Apostoli, II. Thess. II: Ita ut in templo Dei sedeat, ostendens se tanquam sit Deus.9 Ubi Paulus non solum dicit, Antichristum sessurum in templo; nam etiam nos sedemus in templis, nec tamen Antichristi sumus: sed etiam explicat modum quo sedebit nimirum, quod sedebit ut Deus, cui soli proprie erigitur templum. In Graeco autem textu clarius hoc habetur. Non enim dicitur ὡς Θεὸς, tanquam Deus, sed ὅτι ἐστι Θεὸς, id est, ostendens quod sit Deus. Et sic intellexerunt hunc locum omnes Veteres.
Irenaeus lib. V: « Existens, inquit, Apostata, et latro, quasi Deus vult adorari ». Chrysostomus in hunc locum: « Iubebit, inquit, se pro Deo coli, et in templo collocari ». Et hom. 40. in Ioan. explicans hunc eumdem locum: « Se, inquit, omnium Deum profitebitur ». Et infra: « Se maximum Deorum esse gloriabitur ». Ambrosius in II. Thess. II: « Ipsum Deum, inquit, se asseret, non Filium Dei ». Similiter omnes exponunt. Ex quo intelligimus, Romanum Pontificem, qui se non Deum, sed Dei famulum agnoscit, non esse Antichristum.
Quod denique Antichristus non sit passurus ullum Deum, nec verum, nec falsum, nec idola; probatur primo ex illis verbis Pauli, II. Thess. II: Qui extollitur super omne quod dicitur Deus, aut quod colitur.10 Ubi notandum, pro eo quod dicitur, Graece esse σέβασμα, quod Magdeburgenses volunt significare cultum, id est, actum colendi, non id quod colitur, ut inde probent, Apostolum non velle dicere, Antichristum non adoraturum idola, sed depravaturum cultum veri Dei, mutilando Sacramenta, vel eis addendo varias caeremonias. At certe σέβασμα, propriissime significat non actum, sed obiectum, id est, quod colitur, ut aram, delubrum, idolum etc. Cultus enim dicitur σέβας, vel θεοσέβεια, non σέβασμα. Unde idem Paulus Act. XVII: Διερχόμενος γὰρ καὶ ἀναθεωρῶν τὰ σεβάσματα ὑμῶν εὗρον καὶ βωμὸν, etc. Praeteriens, inquit, et considerans simulacra vestra, invēni aram etc..11 Ubi apertissime Paulus per σεβάσματα intelligit res ipsas quae coluntur, ut delubra, aras, idola. Et Sapient. XV. sic legimus: Κρεῖττον γὰρ ἐστι τῶν σεβασμάτων αὐτοῦ ὧν αὐτὸς μὲν ἔζησεν ἐκεῖνα δὲ οὐδέποτε. Melior est homo idolis, quae ipse fecit. Nam ipse vixit aliquando, illa autem numquam.12 Quem locum nescio, an quis ita pervertere audebit, ut neget voce σεβασμάτων significari ipsa idola, sive simulacra, quae manibus hominum fabricantur, quaeque vitam habere videntur, cum tamen non vivant.
Itaque omnes Graeci, et ipse etiam Erasmus, cui multum tribuunt omnes haeretici, tam in Vers. quam in Annot. docet σέβασμα debere verti numen. Deinde verba Danielis, cap. XI clarissima sunt. Nec quemquam Deorum curabit, sed contra universa consurget.13 In quem locum Hieronymus scribens dicit, non posse haec intelligi de Antiocho, ut volebat Porphyrius; quoniam constat, Antiochum adorasse Deos Graecorum: sed intelligi de Antichristo, qui nullum Deum colet.
Accedat ultimo consensus Veterum. Irenaeus l. V: « Idola quidem, inquit, seponet, ad suadendum quod ipse sit Deus, se autem extollet unum idolum ». Hippolytus serm. de consum.: « Antichristus, inquit, idololatriam non admittet ». Cyrillus Catech. 15.: « Idola, inquit, odio habebit Antichristus ». Chrysostomus in hunc locum: « Extollitur, inquit, super omne quod dicitur Deus, aut numen. Non enim ad Idololatriam adducet ille ». Idem docet in hunc locum Theophylactus, Oecumenius, Theodoretus, qui etiam pulchre notat, Diabolum mirabiliter ludere, et lusurum cum filiis perditionis. Antiquis enim temporibus suadebat multos Deos falsos, et varia idola adoranda, et eo modo plurimos lucrabatur: tempore autem Antichristi, quia videbit per doctrinam Christi toto fere Orbe exacta idola, et falsorum Deorum multitudinem; ipse etiam accusabit idola, et eorum multitudinem, et eo modo adhuc plures decipiet. Ex quo apparet, Pontificem, qui secundum Catholicos agnoscit Deum Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum, et secundum haereticos, adorat multa idola, nullo modo dici posse Antichristum.
At, inquiunt, Daniel cap. XI affirmat, ab Antichristo colendum Deum Moazim auro, et argento, et lapidibus pretiosis.
Respondetur primo: per Deum Moazim, qui interpretatur fortitudinum, id est, fortissimus, posse intelligi ipsum Antichristum. Siquidem illud Venerabitur in Hebraeo non est ישתחוה adorabit, sed יכבד glorificabit, quomodo Psal. XC dicit Deus: Eripiam eum, et glorificabo eum: Hebraice אכבדהו et certe Deus non glorificat homines subiiciendo se illis, sed eos exaltando. Sic igitur Antichristus seipsum glorificabit, cum se ab omnibus adorari faciet. Unde et Septuaginta verterunt, δοξάσει: et hoc modo exponit Theodoretus: « Deum, inquit, fortem et potentem, hoc enim significat Moazim, seipsum appellat. Illud enim in loco suo pro, seipsum, posuit. Eriget enim sibi ipsi templa, et auro, argento, et lapidibus pretiosis ipse exornabit ». Haec Theodoretus.
Secundo dici potest, quod mihi magis placet: Antichristum Magum futurum, et more aliorum Magorum, occulte Diabolum ipsum, cuius ope mirabilia faciet, adoratum, et hunc vocari Deum Moazim. Porro Moazim existimarem non esse nomen Dei, sed loci cuiusdam munitissimi, et secreti, in quo erunt praecipui thesauri Antichristi, et in quo, ut diximus, Diabolum ille adorabit. Sequitur enim apud Danielem, et faciet, ut muniat Moazim cum Deo alieno, quem cognovit. Et vere מעוז tam fortitudinem quam arcem significat. Hoc modo exponit Lyranus. Quod autem necessario dicendum sit, Antichristum esse ipsum Deum Moazim, vel si est aliquis alius, nonnisi in occultissimo loco, et clam omnibus ab Antichristo adorandum; cogunt nos verba ipsa Danielis, quae alioqui secum ipsa pugnarent: si enim nullum Deorum curabit, quomodo palam idola colet?
Iam vero duo illa argumenta Illyrici levisima sunt. Nam in primo argumento ter peccat Illyricus. Primum, quod asserat, a Christo verba Pauli explicari, cum Paulus potius Christi verba explicare debuerit. Deinde, quod dicat Matth. XXIV venire in nomine Christi, idem significare, atque esse Christi Vicarium. Repugnat enim huic Illyrici explicationi ipsa Christi explicatio. Nam ubi Dominus dixisset: Multi venient in nomine meo, mox addit explicans: dicentes: Ego sum Christus.14 Itaque venire in nomine Christi, eo loco est usurpare sibi Christi nomen. Quod olim Simon Magus fecit, teste Irenaeo lib. I, cap. 20. et nostris temporibus David Georcius. Et tandem id ipsum Antichristus faciet: Papa vero hoc ipso quod se Vicarium Christi nominat, se Christum non facit.
Tertio peccat Illyricus, quod Christum inceptum interpretem Pauli facit. Nam non recte exponit illud Pauli Extollit se super omnem Deum per istud multi venient in nomine meo.15 Vicarios meos se facient. Nam Vicarius Dei non est super omnem Deum, sed infra omnem Deum: sicut Vicarius Regis est infra omnem Regem. Nec enim potest cogitari aut fingi, quemadmodum qui se Vicarium Regis alicuius esse profitetur, idem se supra omnes Reges esse glorietur. Ex quo apparet caecitās atque impudentia adversariorum, qui ea interdum effutiunt, quae vel ab ipso communi sensu abhorrent.
Ad illud autem argumentum Illyrici, quo probabat, Papam usurpare auctoritatem maiorem, quam habeat Christus. Respondeo: propositionem et assumptionem argumenti illius duo esse mendacia, et praeterea consequentiam nihil valere. Primo enim falsum est, Christum se subiecisse Scripturis, cum constet, ipsum esse auctorem Scripturarum; et proinde super Scripturas. Cum autem legimus, Christum fecisse quae faciebat, ut implerentur Scripturae; illud Ut non causam, sed eventum significat, ut Chrysostomus, et Augustinus docent, in cap. XII Ioan. non enim Christus ideo mortuus est, quia Isaias hoc scripsit: sed ideo Isaias hoc scripsit, quia erat futurum.
Deinde falsum est etiam, Pontificem unquam dixisse verbo, aut facto, se posse dispensare contra Evangelistam, aut Apostolum. Nam etsi potest dispensare in praeceptis positivis Apostolorum; non tamen hoc est contra Apostolum, sed iuxta Apostolum, qui sine dubio noverat Apostolicam potestatem, qua ipse praeditus pro tempore aliquid in Ecclesia statuerat, futuram esse in successoribus, qua possent ipsa illi eadem moderari vel mutare, prout Ecclesiae expediret. In Evangelicis autem, id est, divinis praeceptis, nemo unquam Catholicus dixit, posse Pontificem ullo modo dispensare.
Deinde consequentia etiam est mala. Nam in maiori propositione loquitur Illyricus de subiectione Christi sub Scripturis, non quoad praecepta, sed quoad prophetias; nec enim ignorabat Illyricus, Christum solvisse Sabbatum, et abrogasse legem caeremonialem: in minori autem loquitur de praeceptis, atque ita argumentum habet quatuor terminos, et nihil inde concludi potest. Haec de doctrina Antichristi sufficiant hoc loco.