De Controversiis, Tertia Controversia Generalis: De Summo Pontifice

Robert Bellarmine

De Controversiis, Tertia Controversia Generalis: De Summo Pontifice

Robert Bellarmine (1542–1621)

This work is being completed — add a section.


Liber I: QUI EST DE ROMANI PONTIFICIS ECCLESIASTICA MONARCHIA

Liber II: DE SUCCESSIONE ROMANORUM PONTIFICUM IN PRIMATU

Liber III: UBI DE ANTICHRISTO

Caput I: Proponitur disputatio de Antichristo

Caput II: Antichristum certum quemdam hominem futurum

Caput III: Ostenditur Antichristum nondum venisse

Caput IV: Explicatur prima demonstratio, quod nondum venerit Antichristus

Caput V: Explicatur secunda Demonstratio

Secunda demonstratio sumitur ex altero signo antecedente tempora Antichristi, quod erit Desolatio omnimoda Romani Imperii. Sciendum est enim, Romanum Imperium tandem dividendum in decem Reges, quorum nullus erit vel dicetur Rex Romanorum, etsi omnes occupabunt provincias aliquas Romani Imperii: sicut modo Rex Galliae, Rex Hispaniae, Regina Angliae, et forte aliqui alii tenent partes Romani Imperii, et tamen non sunt Romani Reges, vel Imperatores: donec autem hoc non fit, non potest Antichristus venire.

Probat hoc Irenaeus lib. V ex Daniele cap. II et VII, et ex Apoc. cap. XVII. Nam cap. II Danielis describitur successio praecipuorum regnorum usque ad finem Mundi per statuam quamdam, cuius caput aureum significat primum regnum, id est, Assyriorum; pectus argenteum est regnum secundum, id est Persarum: venter aeneus regnum tertium, id est, Graecorum: tibiae ferreae, regnum quartum, id est, Romanorum: quod longissimo tempore fuit bipartitum, sicut tibiae duae sunt et longissimae. Porro ex duabus tibiis oriebantur decem digiti, et in eis tota illa statua desinebat, quia videlicet Romanum Imperium tandem in decem Reges dividendum erat, quorum nullus erit Rex Romanorum, sicut nullus digitus est tibia. Iam vero cap. VII clarissime Daniel per quatuor bestias eadem quatuor regna designat, et addit, ex ultima bestia proditura decem cornua, quae decem ultimos Reges significant, qui orientur quidem ex Romano Imperio, sed non erunt Romani Imperatores: sicut cornua ipsa oriuntur ex bestia, sed bestia ipsa non sunt.

Denique Ioannes cap. XV Apoc. describit bestiam cum septem capitibus, et decem cornibus, super quam mulier quaedam sedebat, et explicat, mulierem esse urbem magnam, quae sedet super septem colles, id est, Romam: septem capita esse septem illos montes, et etiam septem Reges, quo numero intelliguntur omnes Romani Imperatores. Decem cornua dicit esse decem Reges, qui uno tempore simul regnabunt, et ne putemus hos fore Romanos Reges, addit, quod hi Reges odio habebunt fornicariam, et desolatam facient, quia ita inter se divident Romanum Imperium, ut illud penitus destruant.

Deinde idem probatur ex Paulo II. Thess. II, ubi dicit: Et nunc quid detineat scitis, ut reveletur in suo tempore, tantum ut qui nunc tenet, teneat, donec de medio fiat, et tunc revelabitur ille iniquus etc. Ubi Paulus non ausus aperte scribere de eversione Romani Imperii, quod tamen aperte illis coram explicuerat, sic loquitur, et sensus est: Scitis, quid impediat adventum Antichristi? Dixi enim vobis, Romanum Imperium impedire, quia non sunt adhuc impleta eius peccata, et non ante veniet Antichristus, qui hoc Imperium propter sua peccata tollat e medio. Ideo qui nunc tenet Romanum Imperium, teneat, id est, regnet, donec de medio fiat, id est, aboleatur, et tunc revelabitur ille iniquus. Ita exponunt Graeci Patres, et Latini; Cyrillus Catech. 15. de hoc loco disputans: « Veniet, inquit, praedictus Antichristus, cum impleta fuerint tempora Romani Imperii ». Chrysostomus in hunc locum: « Quando, inquit, e medio sublatum fuerit Imperium Romanum, tunc veniet Antichristus ». Similia habent Theophylactus, et OEcumenius.

Ex Latinis. Tertullianus in Apolog. cap. 32. dicit, Christianos orare pro diuturnitate Romani Imperii, quod sciant illo Imperio everso, imminere Orbi summam calamitatem, et Lactantius lib. VII, cap. 15. explicans ea quae praecedent Antichristum, et Mundi finem: « Romanum, inquit, nomen, quo nunc regitur orbis (horret animus dicere, sed dicam quia futurum est) tolletur de terra, et Imperium in Asiam revertetur, ac rursum Oriens dominabitur: atque Occidens serviet ». Ambrosius in II. Thess. II, post defectum et abolitionem Romani regni venturum dicit Antichristum.

Hieronymus quaest. 11. ad Algasiam, eumdem locum Pauli enarrans: « Nisi venerit, inquit, discessio primum, ut omnes Gentes, quae Romano Imperio subiacent, recedant ab eis, et nisi fuerit Romanum Imperium antea desolatum, et Antichristus praecesserit, Christus non veniet: tantum ut Romanum Imperium, quod nunc universas Gentes tenet, recedat, et e medio fiat, et tunc Antichristus veniet ». Denique Augustinus lib. XX de Civit. Dei, cap. 19. sic eumdem locum exponit: « Tantum qui modo imperat, imperet, donec de medio fiat, id est, de medio tollatur, et tunc revelabitur ille iniquus, quem significari Antichristum nullus ambigit ».

Quod autem hoc signum non sit impletum illis temporibus, quibus Transylvani Antitritarii dicunt venisse Antichristum, id est, circa annum 200, patet, quia tunc maxime florebat Romanum Imperium, et diu postea floruit.

Quod etiam non sit impletum unquam hactenus, patet, quia adhuc manet successio, et nomen Imperatorum Romanorum, et mirabili providentia Dei, quando deficit Imperium in Occidente, quod erat altera tibia-rum statuae Danielis, mansit incolume Imperium in Oriente, quod erat altera tibia. Quia vero Imperium Orientis destruendum erat per Turcas, ut nunc factum videmus; iterum Deus erexit in Occidente priorem tibi-iam, id est, Imperium Occidentale per Carolum Magnum, quod Imperium adhuc durat.

Neque obstat, quod Roma ipsa iuxta Ioannis vaticinium quodammodo ceciderit, et Imperium amiserit. Nam Imperium Romanum sine urbe Roma bene consistere potest, et dici Romanus Imperator qui Roma caret, modo succedat alteri Romano Imperatori in eadem dignitate et potestate, sive plures, sive pauciores provincias sub Imperio suo habeat. Alioqui nec Valens, nec Arcadius, nec Theodosius iunior, nec alii eorum successores, usque ad Iustinianum, qui omnes Roma caruerunt, Romani Imperatores dici potuissent. Nec etiam Carolus Magnus, et successores, qui etiam urbe Romana potiti non sunt, unquam fuissent Imperatores, quod falsum esse ex duobus patet.

Primum, quia hac sola de causa Imperator, qui nunc est, praecedit omnes Christianos Reges, etiam se alioqui maiores, et potentiores. Deinde, quia constat, consentientibus Romanis, Carolum Imperatorem creatum, teste Paulo Diacono lib. XXIII Rerum Rom. et ab ipso Graeco Imperatore, per Legatos Imperatorem salutatum, teste Adone in Chron. anni 810, et a Persis atque Arabibus ut Imperatorem muneribus ornatum, teste Othone Frisingensi lib. V, cap. 31. Denique, Lutherani gloriantur, se tres Principes habere electores Romani Imperatoris; proinde negare non possunt, quin adhuc Romanum Imperium duret.

Recte igitur Orosius lib. II, cap. 4, comparans Babylonicum Imperium cum Romano, dicit: Deum longe mitius egisse cum Romanis, quam cum Babyloniiis. Nam post annos 1164, ex quo Babylon condita erat; uno die capta est Babylon caput Imperii, necatus est Imperator, et Imperium desolatum destructumque est. At post annos totidem, id est 1164, ex quo coepit esse Roma, capta est Roma a Gothis, sed incolumi Imperatore Honorio, qui tunc rebus praeerat, et salvo Imperio Romano.

Hinc apparet deceptio adversariorum. Illi enim putabant, sufficere inclinationem Romani Imperii ad Antichristi adventum: sed Paulus, Ioannes, et Daniel: et Patres, Irenaeus, Cyrillus, Chrysostomus, Theophylactus, Oecumenius, Tertullianus, Lactantius, Ambrosius, Hieronymus, Augustinus, non inclinationem, sed desolationem dicunt necessariam.

Sed obiiciunt Lutherus, Illyricus, et Chytraeus, hanc demonstrationem pro se maxime facere; nam praedictum erat a Ioanne in Apoc. XIII, Bestiam, quae Romanum Imperium significabat, vulnerandam ad mortem, et ab Antichristo iterum sanandam; quod sane tunc factum est, cum Papa Imperium Occidentale, quod iam fere perierat, iterum instauravit, collato in Carolum Magnum titulo ac dignitate Imperatoris; igitur ex hac ipsa translatione seu instauratione Imperii manifeste colligitur, Papam Romanum vere esse Antichristum. Vide Illyricum in lib. cont. Prim. Papae, et Centur. VIII, cap. 10, col. 751. et Chytraeum in cap. XIII Apocal. Confirmat hoc argumentum Illyricus ex Ambrosio, qui explicans verba B. Pauli II. Thes. II dicit, Antichristum redditurum Romanis libertatem sed sub suo nomine: quod Papa videtur fecisse, cum Imperatorem Romanis creavit, qui tamen a se dependeret.

Respondeo: apud Ioannem nusquam legimus, ab Antichristo sanandam bestiam, quae Romanum Imperium significabat; sed hoc legimus, unum ex capitibus Bestiae moriturum, et paulo post iterum resurrecturum, opera Draconis, id est, Diaboli: id quod omnes fere veteres exponunt de ipso Antichristo, qui finget se mortuum, et arte diabolica iterum se ipse excitabit, ut imitetur veram Christi mortem et resurrectionem; et eo modo plurimos seducet.

Ita exponit B. Gregorius lib. XI, epist. 3. necnon Primasius, Beda, Haymo, Anselmus, Richardus et Rupertus in cap. XIII Apoc. Et textus ipse cogit plane, ut per illud caput bestiae, quod mortuum erat et revixit, non intelligamus Carolum Magnum, sed Antichristum: siquidem illud caput, ut Ioannes scribit, potestatem habuit solum mensibus quadraginta duobus: et blasphemabat Deum, et eos qui in coelo habitant: et imperavit in omnem tribum, et populum, et linguam, et gentem: et adoraverunt illud omnes qui habitant in terra; quarum rerum nullam vidimus, nec legimus in Carolo Magno, aut in aliquo successorum eius. Regnavit enim Carolus diutius quam mensibus quadraginta duobus; nec Deum et Sanctos blasphemabat, sed eos potius mirifice coluit, et pietatem eius multi successorum eius imitati sunt.

Denique; nec ipse Carolus, nec ullus successorum eius, in omnem tribum, populum, linguam, et gentem Imperium habuit, ut omnibus notum est. Porro S. Ambrosius non ait, novum Romanum Imperatorem ab Antichristo creandum fuisse, quod Papa fecit: sed everso Romano Imperio, libertatem Romanis restituendam, quod Papa fecisse non legitur.

Caput VI: Explicatur tertia Demonstratio

Caput VII: Explicatur quarta Demonstratio

Caput VIII: Explicatur quinta demonstratio

Caput IX: Explicatur sexta demonstratio

Caput X: De nomine Antichristi

Caput XI: De charactere Antichristi

Caput XII: De generatione Antichristi

Caput XIII: De sede Antichristi

Caput XIV: De doctrina Antichristi

Caput XV: De miraculis Antichristi

Caput XVI: De Regno et praeliis Antichristi

Caput XVII: De Gog et Magog

Caput XVIII: Refelluntur deliramenta haereticorum, quibus non tam probant, quam impudenter affirmant, Papam esse Antichristum

Caput XIX: Refutantur nugae Synodi Smalchaldicae Lutheranorum

Caput XX: Refelluntur Calvini mendacia

Caput XXI: Refelluntur mendacia Illyrici

Caput XXII: Refelluntur ineptiae Tilmanni

Caput XXIII: Refelluntur mendacia Chytraei

Caput XXIV: Refutantur argumenta Calvini et Illyrici, qui probare conantur, Papam non esse amplius Episcopum, ubi etiam refellitur fabula de Ioanne Papa femina

Liber IV: DE POTESTATE SPIRITUALI

Liber V: DE POTESTATE PONTIFICIS TEMPORALI

↑ Top of work