De Controversiis, Tertia Controversia Generalis: De Summo Pontifice
Robert Bellarmine (1542–1621)
✦ This work is being completed — add a section.
Liber I: QUI EST DE ROMANI PONTIFICIS ECCLESIASTICA MONARCHIA
Liber II: DE SUCCESSIONE ROMANORUM PONTIFICUM IN PRIMATU
Liber III: UBI DE ANTICHRISTO
Caput I: Proponitur disputatio de Antichristo
Caput II: Antichristum certum quemdam hominem futurum
Caput III: Ostenditur Antichristum nondum venisse
Quantum ad tertium, de tempore adventus Antichristi, multae falsae suspiciones, multique errores exstiterunt, tam Catholicorum, quam haereticorum: sed cum hoc discrimine, quod Catholici scientes Antichristum non venturum nisi in fine Mundi, quae est veritas, erraverunt tamen in eo, quod putaverunt, Mundi finem propinquiorem esse, quam revera esset; haeretici autem in eo erant quod existimant, Antichristum venturum diu ante Mundi finem, et iam reipsa venisse. Dicamus igitur de utroque errore.
In primis, omnes Veteres animadvertentes suorum temporum malitiam, suspicati sunt, tempora Antichristi imminere. Ita Thessalonicenses, tempore Apostolorum, putabant instare diem Domini, quos Apostolus corrigit, II. Thess. II. Item Cyprianus lib. III. epist. I. « Imminente, inquit, Antichristo paret ad praelium milites etc ». Et lib. IV epist. 6. Scire debetis, inquit, et pro certo credere ac tenere, pressurae diem super caput esse caepisse, et occasum seculi atque Antichristi tempus appropinquasse ». Hieronymus epist. ad Ageruchiam de Monogamia: « Quid tenebat, de medio fit, et non intelligimus Antichristum appropinquare »? Greg. lib. IV. epist. 38. « Omnia quae sunt, fiunt, Rex superbiae prope est ». Et hom. in Evang. audaciter pronuntiat Mundi finem instare, sed istae suspiciones erant, non errores: non enim sancti isti Patres certum tempus definire ausi sunt.
Porro alii audacius certum tempus constituerunt. Iudas quidam, ut Hieronymus refert in lib. de viris illustr. anno Christi 200, putavit, Antichristum venturum, et Mundum finiendum, qui ut patet, deceptus est. Rursum Lactantius lib. VII. cap. 25. div. Instit: « Omnis, inquit, expectatio non amplius quam ducentorum videtur annorum ». Ubi docet Antichristum fuisse venturum, et Mundum finiendum ante annum 200 a sua aetate. Ipse autem vixit temporibus Constantini anno Christi 300; itaque anno 500, a Christo putavit fore Mundi finem, sed ipse quoque, experientia teste, deceptus est.
Refert B. Augustinus lib. XVIII. de Civit. Dei, cap. 53. aliorum errorem, qui dixerunt Mundum finiendum anno 400. ab ascensione Domini, et rursum aliorum, qui annum millesimum statuerunt, qui omnes decepti sunt: sic etiam accidit Paganis, qui, teste eodem Augustino ibidem, ex nescio quo responso divino collegerant: Christianam religionem solum duraturam annis 365. Fuit etiam Episcopus quidam Florentinus circa annum Domini 1105, qui asseruit, Antichristum tunc natum fuisse, proinde Mundi finem instare. Qua de causa coactum est Concilium Florentiae Episcoporum 340, a Paschali II. Vide Chronica Matthaei Palmerii, et Platinam in vita Paschalis II.
Denique, fuit semper celebris opinio multorum asserentium, Mundum duraturum sex millibus annorum, cum sex diebus Deus Mundum creaverit, et mille anni apud Deum sint quasi dies una. Ita Iustinus q. 71 ad Gent. Irenaeus lib. V. Lactantius lib. VII. cap. 14. Hilarius in cap. XVII. Matth. Hieronymus in Psal. LXXXIX. ad Cyprinaum. Cui sententiae concordat etiam Thalmudistarum opinio, qui ex Elia Propheta dicunt se vaticinium habere, quo asseratur Mundus sex millibus annorum duraturus.
Haec sententia nondum potest per experientiam redargui: nam secundum veram Chronologiam sunt elapsi a Mundo condito anni plus minus quinquies mille sexcenti. Unde Ambrosius qui lib. VII. in Luc cap. 2. hanc opinionem reiicit asserens, tempore suo iam fuisse elapsos annos sex mille, aperte decipitur. Optima est moderatio B. Augustini, qui hanc sententiam probabilem putavit, et eam ut probabilem secutus est lib. XX de Civit. Dei cap. 7. Neque hinc sequitur, nos scire tempus ultimae diei: Dicimus enim probabile esse, Mundum non duraturum ultra sex milia annorum: non autem dicimus id esse certum. Quocirca idem Augustinus acriter reprehendit eos qui asserunt, certo aliquo tempore Mundum finiendum, cum Dominus dixerit Act. I: Non esse nostrum scire tempora et momenta, quae Pater posuit in sua potestate.1 Vide Augustinus in epist. 80. ad Hesych. in Psal. LXXXIX et lib. XVIII de Civit. Dei cap. 53. Sed his omissis, ad haereticos veniamus.
Haeretici huius temporis cum omnes doceant, Antichristum esse Romanum Pontificem, iamque apparuisse, et in Mundo versari: tamen inter se non consentiunt de tempore, quo apparuit; sunt enim sex eorum opiniones.
Prima Samosatenorum, qui in Hungaria et Transylvania degunt, qui in quodam libello quem inscribunt: « Praemonitiones Christi et Apostolorum de abolendo vero Christo per Antichristum », docent Antichristum paulo post tempora Apostolorum apparuisse, nimirum, quando coeptum est praedicari, Christum esse Filium Dei aeternum. Ipsi enim existimant, Christum esse purum hominem, et in Deo unam tantum esse personam, et hanc fidem a Christo et Apostolis praedicatam: sed paulo post mortem Apostolorum venisse Romanum Antichristum, et vero Christo puro homine abolito, introduxisse alium Christum aeternum et fecisse Deum trinum, et Christum binum.
Haec opinio, praeter argumenta, quae infra afferemus contra omnes haereticos, facillime refutatur dupliciter. Primo, quia Antichristus cum venerit, seipsum faciet Deum,2 non aliquem alium ut Apostolus ait II. Thessal. II. Romanus autem Pontifex, ut ipsimet dicunt, non seipsum fecit Deum, sed Christum praedicavit, et ex puro homine Deum fecit. Secundo, quia ipsi dicunt, mox post Christi et Apostolorum dormitionem, extinctam fuisse penitus per Antichristum veram Christi Fidem; et in toto Mundo deinceps adoratum fuisse Christum Deum. At Christus praedixit, contra Ecclesiam suam non praevalituras portas inferi, Matth. XVI. Et Angelus praedixit, aeternum fore Christi regnum, Lucae I. Et David praedixit, omnes Reges servituros Christo, Psal. LXXI. Quomodo ergo verum est, in ipso initio nascentem Ecclesiam ab Antichristo esse deletam?
Secunda opinio est Illyrici, qui in Catalogo testium docet, Antichristum venisse, quando caepit Romanum Imperium inclinare ad ruinam, constat autem Romanum Imperium inclinare caepisse post annum decimum Honorii, quando Roma primum capta est, id est, anno Domini 412. ut Blondus ostendit lib. I. Decad. I. histor. ab inclinat. Rom. Imp. Sed hoc intelligere videtur Illyricus de conceptione, non de nativitate Antichristi: siquidem ipse idem Cent. VI. cap. I. in princ. docet, Antichristum conceptum quodam modo initio anni 400. deinde animatum, et formatum, atque nutritum in utero matris, circa annum quingentesimum: et postremo, anno 606. natum, quando videlicet Phocas concessit Pontifici Romano, ut Caput diceretur totius Ecclesiae. Idem Cent. I. lib. II, cap. 4, col. 438. docet, Antichristum regnaturum et saeviturum gladio spirituali annis 1260. gladio autem temporali annis 666. et tunc finem Mundi adfuturum.
Priorem numerum colligit ex Apoc. XI. cap. ubi dicitur, duraturum tempus Antichristi diebus 1260. Vult enim Illyricus accipi diem pro anno. Posteriorem numerum colligit ex Apoc. 13. ubi dicitur numerus bestiae esse 666.
Potest refelli duobus modis haec opinio. Sequitur enim primo, iam Antichristum non solum esse natum, sed etiam mortuum; et proinde Mundi finem iam advenisse. Nam Pontifex Romanus caepit gladium temporalem, id est, temporale dominium habere saltem ab anno 699. tunc enim Aripertus donavit Pontifici Romano Alpes Cottias, ubi nunc Genua est: et postea anno 714. eam donationem confirmavit Luitprandus, ut scribit Ado Viennensis in Chron. horum annorum, Blondus lib. X. decad. 1 et idem factentur Magdeburgenses, Centur. VIII. cap. 10. col. 685, et Theodorus Bibliander, qui hoc anno 714. annotat, factam esse primam provinciam Papisticam.
Non diu post, id est, anno 755, donavit Pipinus Romanis Pontificibus Exarchatum Ravennae cum magna parte Italiae, ut testatur Rhegino, Ado, Sigebertus, Blondus lib. II. Decad. P. Aemilius, et ipsi etiam Centuriatores, Cent. VIII. cap. 10. col. 724. ac Theodorus Bibliander in Chron. Si igitur hoc anno 755. caepit regnum Antichristi, et duravit annis 666. igitur finem accepit anno Christi 1421. igitur sunt iam anni plusquam 150. ex quo obiit Antichristus. Quod si initium regni eius ponitur altius, id est, anno domini 699. tunc finis ponendus erit anno 1365. et erunt tunc plusquam 200 anni transacti post mortem Antichristi.
Respondebunt fortasse: post annum 666 regni sui temporalis, Antichristum non moriturum, sed tantum amissurum temporale dominium. Cum enim ipsi dicant, regnum spirituale Antichristi duraturum 1260 annis qui adhuc finiti non essent, et si caepissent ab anno Christi 606. consequenter dicere debent, duraturum regnum Antichristi spirituale aliquanto tempore post deletum regnum eius temporale: sed certe est absurdum, et contra omnes auctores; et praeterea saltem sequitur, iam ante annos 200. debuisse Pontifices amittere temporale dominium, quod est contra experientiam.
Secundo, idem error potest refelli, quia sequitur ex hoc errore, nosse Centuriatores exacte quando finietur Mundus, quod tamen est contra verba Domini, Act. I, et Matth. XXIV. Quod sequatur, patet nam ipsi sciunt Antichristum caepisse regnare gladio spirituali anno 606. sciunt etiam regnaturum tantum annis 1260, et tunc statim venturum Dominum ad iudicium, ut ipsimet ex Paulo II. Thessal. II, colligunt; sciunt igitur iudicium extremum futurum anno Christi 1866. vel si hoc nesciunt, coguntur etiam nescire, an Antichristus venerit.
Tertia opinio est Davidis Chytraei, qui in Comment. cap. IX Apoc. cum Illyrico docet, Antichristum apparuisse circa annum Domini 600, et satis aperte significat, S. Gregorium fuisse I. Pontificem Antichristianum. Idem vero Chytraeus in Comment. cap. XI et XIII non assentitur Illyrico quantum ad tempus durationis Antichristi, sed prudenter monet, non esse id temere definendum. Probat vero tribus rationibus, Antichristum apparuisse anno 600.
Primo, quia eo tempore Gregorius stabilivit invocationem Sanctorum, et Missas pro defunctis. Secundo, quia anno 606, Papa Romanus Bonifacius III impetravit a Phoca titulum Episcopi universalis. Addit tertiam rationem in Comment. cap. XIII, quia hoc tempus plane et perspicue congruit cum numero nominis Antichristi, quod continet 666, ut in Apoc. cap. XIII habetur.
Addit ibidem Chytraeus, ex hoc eodem numero nominis Antichristi colligi tempus, quo confirmatum fuit a Pipino Antichristi regnum: nam tot fere anni sunt ab anno 97, quo Ioannes scripsit Apocalypsim usque ad Pipinum, nimirum 666. Item colligi tempus, quo primum a Ioanne Huss fuit Papa Romanus deiectus et declaratus Antichristus: sunt enim fere anni 666, a Pipino ad Ioannem Huss.
Haec sententia facile refelli potest; nititur enim solis mendaciis. Nam in primis non fuit Gregorius primus, qui Sanctos invocare, et Missas pro defunctis offerre docuit: docuerunt idipsum omnes Veteres, ut nos alibi demonstravimus. Nunc unus Ambrosius sufficiat, qui 200 annis Gregorium praecessit, in lib. de viduis: « Obsecrandi, inquit Ambrosius, sunt Angeli, Martyres obsecrandi ». Et lib. II, epist. 8 ad Faustin. de obitu sororis: « Itaque, inquit, non tam deplorandam, quam prosequendam orationibus reor, nec maestificandam lacrymis tuis: sed oblationibus animam eius Deo commendandam ». Denique Phocas non titulum universalis Papae tribuit, sed eum Caput Ecclesiarum appellavit. Sed hoc idem multo antea fecerat Iustinianus in epist. ad Ioan. II et antea etiam Conc. Chalced. in epist. ad Leonem. Sine causa igitur tempore Phocae ponitur adventus Antichristi.
Quod vero addit Chytraeus, de numero 666, omnino ineptum est, quia non congruit praecise numerus ille cum temporibus, quibus vult Chytraeus Antichristum apparuisse, vel confirmatum, vel declaratum esse. Nam a Christo ad Phocae sanctionem, sunt anni 607 non 666. Ab Apocalypsi revelata, sunt ad Pipinum anni 658, a Pipino ad Ioannem Huss sunt, ut ipse dicit, anni 640. At certe Ioannes in Apocalypsi praecisum numerum notavit, cum etiam minutias addiderit. Adde quod Ioannes Huss non declaravit primus Papam esse Antichristum: id enim antea fecerat Wiclef. Imo nec unquam dixit Ioannes Huss, Papam esse Antichristum: nam in art. 19. Constantiae damnato dicit, Clericos per avaritiam suam parare viam Antichristo. Denique Lutherani omnes gloriantur, a Luthero Antichristum esse detectum.
Quarta opinio est Lutheri in Supput. temp. qui duos adventus Antichristi ponit: unum, cum gladio spirituali, post annum Domini 600, quando videlicet Phocas Pontificem Romanum Caput omnium Ecclesiarum vocavit: ubi etiam dicit, Gregorium fuisse ultimum Pontificem Romanum. Alterum, cum gladio temporali post annum Domini millesimum. Idem prorsus docet Bibliander in Chron. tab. 11 et 13. Itaque in primo adventu conveniunt Lutherus et Bibliander cum Centuriatoribus et Chytraeo, eo excepto, quod Lutherus et Bibliander dicunt, Gregorium fuisse sanctum et bonum Pontificem: Centuriatores autem Centur. VI, c. 1, col. 2, et Chytraeus dicunt, Gregorium prae omnibus navasse operam introducendo Antichristo, et proinde pessimum fuisse, quae est blasphemia horrendissima. In secundo adventu dissident aperte Lutherus et Centuriatores.
Haec opinio praeter argumenta communia, quae postea fient, facile refellitur. Nam omnino sine ratione Lutherus ponit adventum Antichristi anno 600, et anno millesimo: ac de anno quidem 600, iam diximus in refutatione Chytraei; de anno millesimo facile probari potest. Nam ideo Lutherus ponit eo tempore initium regni temporalis Antichristi, quia tunc Papa Gregorius VII, deposuit Imperatorem Henricum IV, et temporaliter dominabatur, et bella gerebat: atqui haec omnia etiam antea fiebant; nam Gregorius II. excommunicavit Leonem Imperatorem, eumque privavit regno Italiae, anno 715. testibus Cedreno et Zonara in vita eiusdem Leonis: Dominium autem temporale iam ostendimus ab anno 700, id est, trecentis annis ante annum millesimum habuisse Romanos Pontifices.
Denique testantur Magdeburgenses Cent. VIII, cap. 10. Stephanum III bella gessisse circa annum Domini 750, et idem dici potest fecisse Adrianum I, et alios eorum successores. Item circa annum 850, Leonem IV, virum sanctum, et miraculis illustrem, bellum gessisse contra Saracenos, et insignem victoriam reportasse, et urbem Romanam turribus, et propugnaculis munivisse, nec non montem Vaticanum muro cinxisse, qui inde ab eius nomine civitas Leonina appellatus est; scribunt omnes fere Historici eius temporis, et ipsi etiam Magdeburgenses Cent. IX, cap. 10.
Quinta opinio est Henrici Bullingeri, qui praefat. in hom. suas ad Apoc. scribit, Antichristum apparuisse anno Domini 763, quae opinio dissidet ab omnibus superioribus, et inde facile refelli potest, quod nititur debilissimo fundamento. Docet enim Bullingerus, in Apoc. cap. XIII, ubi ponitur numerus nominis Bestiae 666, significari eo numero tempus adventus Antichristi, id est, quot annis post Apocalypsim scriptam Antichristus venturus esset. Et quoniam constat ex Irenaeo lib. V. Apocalypsim scriptam circa finem Imperii Domitiani, id est, circa annum Domini 97, colligit ipse, Antichristum venturum fuisse anno 763, tot enim fiunt si addantur 666 ad 97.
Huc referri potest opinio quorumdam Catholicorum, qui, ut refert Iodocus Clictovaeus in Commentariis ad cap. 28, lib. IV de Fid. Ioan. Damasceni, existimant, Antichristum proprie dictum fuisse Mahumetum; quia venit circa annum 666, prout Ioannes praedixerat: at haec ratio nihil valet. Nam in primis Magdeburgenses reclamant, et contendunt, numerum illum ex Apocalypsi non significare tempus nativitatis Antichristi, sed tempus mortis. Ioannes autem Evangelista cap. XIII Apoc. tam Illyrici, quam Bullingeri commentum reiicit: seipsum enim explicans dicit, illum numerum non esse numerum temporis, sed numerum nominis Antichristi, id est, Antichristum habiturum nomen, cuius litterae Graecae efficient numerum 666, ut Irenaeus lib. V et omnes alii exponunt.
Praeterea isto anno 763, nulla mutatio facta legitur in Romanis Pontificibus. Mahumetus etiam non venit, nam natus est anno Domini 597. Coepit se Prophetam dicere anno Domini 623. Deinde obiit anno Domini 637, teste Palmerio in Chron. Itaque non pervenit ad annum 666.
Sexta opinio est Wolfgangi Musculi, qui in loc. tit. de Eccl. cap. 12 affirmat, Antichristum venisse paulo post tempora beati Bernardi, id est, circa annum 1200, et probat, quia B. Bernardus serm. 6 in Psal. XC enumeratis multis vitiis hominum, et praecipue Ecclesiasticorum, et gravissimis Ecclesiae persecutionibus, subiungit: « Superest, ut reveletur homo peccati ».
At haec etiam opinio nullo negotio refellitur, nam B. Bernardus suspicabatur ex malis quae videbat, Antichristum prope esse; sicut etiam diximus suspicatos suis temporibus Cyprianum, Hieronymum, Gregorium; et sicut illorum, ita et Bernardi suspicio falsa fuit. Praeterea fuerunt Pontifices sine comparatione ulla peiores ab anno 900 ad millesimum, quam ab 1100 ad 1200. Si ergo illi non fuerunt Antichristi, quare isti erunt?