De Controversiis, Tertia Controversia Generalis: De Summo Pontifice

Robert Bellarmine

De Controversiis, Tertia Controversia Generalis: De Summo Pontifice

Robert Bellarmine (1542–1621)

This work is being completed — add a section.


Liber I: QUI EST DE ROMANI PONTIFICIS ECCLESIASTICA MONARCHIA

Liber II: DE SUCCESSIONE ROMANORUM PONTIFICUM IN PRIMATU

Liber III: UBI DE ANTICHRISTO

Caput I: Proponitur disputatio de Antichristo

Caput II: Antichristum certum quemdam hominem futurum

Caput III: Ostenditur Antichristum nondum venisse

Caput IV: Explicatur prima demonstratio, quod nondum venerit Antichristus

Caput V: Explicatur secunda Demonstratio

Caput VI: Explicatur tertia Demonstratio

Tertia demonstratio sumitur ex adventu Henoch et Eliae, qui adhuc vivunt, et ad hoc vivunt, ut venienti Antichristo se opponant, et conservent electos in Fide Christi, et tandem Iudaeos convertant: quod tamen certum est nondum esse impletum. Quatuor Scripturae exstant de hac re. Prima Malach. IV: Ecce ego mittam vobis Eliam Prophetam, antequam veniat dies Domini magnus, et convertet corda patrum ad filios, et corda filiorum ad patres eorum. Secunda Eccles. XLVIII: ubi de Elia legimus: Qui receptus es in turbine ignis, in turbine equorum igneorum. Qui inscriptus es in iudiciis temporum lenire iracundiam Domini, conciliare cor patris ad filium, et restituere tribus Iacob. Et cap. XLIV: Henoch placuit Deo, et translatus est in paradisum, ut det Gentibus poenitentiam. Tertia, Matth. XVII: Elias quidem venturus est, et restituet omnia. Quarta, Apocal. XI: Dabo duobus testibus meis, et prophetabunt diebus 1260.

Haec omnia loca profert etiam Theodorus Bibliander in suo Chron. tabul. 14. sed ait, per Henoch et Eliam intelligi omnes ministros fideles, quos Deus excitat tempore Antichristi, qualis nimirum fuit Lutherus, et Zwinglius, et caeteri: et tandem concludit: « Quare, inquit, puerilis imaginatio est, vel Iudaicum somnium, expectare vel Eliam, vel Henoch, ut personas suis proprietatibus singularibus definitas ». Et idem docet Chytraeus in Com. ad hunc locum Apoc. Et probant: quia quae dicuntur de Elia a Malachia, Dominus docuit intelligi de Ioanne Mat. XI: Ipse est Elias qui venturus est. Et Hieronymus in cap. IV Malachiae, exponit de omni choro Prophetarum, id est, de doctrina omnium Prophetarum.

Nobis vero non puerilis imaginatio, sed verissima sententia videtur, Henoch et Eliam in suis personis venturos, et contrariam, vel esse haeresim, vel errorem haeresi proximum, probatur primo ex illis Scripturis quatuor. Nam quod verba Malachiae non possint intelligi de quibuscumque Doctoribus, ut de Luthero, Zwinglio, et similibus, patet: nam Malachias dicit, ab Elia convertendos esse Iudaeos, et propter Iudaeos praecipue mittendum, ut patet ex illo: Mittam vobis, et Ecclesiastico: Restituere tribus Iacob; at Lutherus et Zwinglius nullum Iudaeorum converterunt.

Quod etiam non possint intelligi de Ioanne Baptista ad litteram, sed solum de Elia, patet, quia Malachias loquitur de secundo adventu Domini, qui erit ad iudicandum, sic enim ait: Antequam veniat dies Domini magnus et horribilis. Primus enim adventus non vocatur dies magnus et horribilis, sed tempus acceptabile, et dies salutis, unde etiam subditur: Ne forte veniens feriam terram anathemate, id est, ne veniens ad iudicium, et inveniens omnes iniquos, omnem terram condemnem; ideo mittam Eliam, ut habeam aliquos, quos salvem. At in primo adventu Dominus non venit iudicare, sed iudicari: nec perdere, sed salvare.

Ad verba Domini Matth. XI paulo post respondebitur. Ad Hieronymum dico, eum, etsi in Com. Malach. non putavit, Malachiam loqui de vero Elia: tamen in Com. Matt. XI et XVII contrarium sentire et docere. Denique, hanc esse communem Fidelium interpretationem, testatur Augustinus lib. XX de Civit. Dei cap. 29.

Quod etiam Ecclesiasticus loquatur de personis ipsis Henoch et Elia, non de aliquibus aliis, probatur: Nam Ecclesiasticus dicit, illum Henoch venturum, ut det Gentibus poenitentiam, qui translatus est in paradisum: et illum Eliam venturum ad restituendas tribus Israel, qui in curru equorum igneorum raptus fuerat; quae certe non conveniunt, nisi illis particularibus personis.

Quo loco non possum satis mirari, quid Episcopo Iansenio in mentem venerit, ut exponens hunc locum scriberet: etiamsi opinio sit omnium Veterum, Eliam venturum; tamen non convinci ex hoc loco: dici enim posse, Ecclesiasticum id scripsisse secundum receptam suo tempore opinionem, qua creditum fuit ex verbis Malachiae, Eliam vere in sua persona venturum ante Messiam, cum id non esset implendum in propria eius persona, sed in eo qui venturus erat in spiritu, et virtute Eliae. Si enim ita est, ut Iansenius dicit; sequitur, Ecclesiasticum errasse, et falsa scripsisse. Sed, ni fallor, Iansenius mutavit opinionem: nam scribens in cap. XVII Matth. docet, locum Malachiae non posse intelligi ad litteram, nisi de vero Elia, quod idem cogitur dicere de loco Ecclesiastici, qui sine dubio Malachiam exponit.

Iam quod verba Domini Matth. XVII. intelligantur de vero Elia, non de Ioanne, plenum est, quia Ioannes iam venerat, et absolverat cursum suum, et tamen Dominus ait: Elias venturus est. Quod vero non intelligantur de omnibus Doctoribus, sed de uno vero Elia, probari potest. Primo, quia Apostoli, qui moverunt quaestionem de Elia, fuerunt Petrus, Iacobus, et Ioannes, et occasionem acceperunt ex transfiguratione Domini, ubi Moysen et Eliam viderunt. Itaque cum interrogant: Quid ergo Scribae dicunt, quia Eliam oportet venire primum, loquuntur de illo Elia, quem viderant in monte cum Christo. Igitur Christus respondens, Elias quidem venturus est, et restituet omnia, loquitur etiam de illo Elia particulari, qui apparuerat in transfiguratione. Secundo, idem patet ex illis verbis Et restituet omnia. Id enim non fecit Ioannes Baptista, nec ullus alius. Nam restituere omnia, est omnes Iudaeos, et haereticos, et forte multos Catholicos ab Antichristo deceptos revocare ad veram Fidem.

Sed instat Bibliander, quia Dominus Matt. XI de Ioanne Baptista dicit: Ipse est Elias qui venturus est, quasi dicat. Ipse est Elias a Malachia promissus. Respondeo: Dominum velle dicere, Ioannem fuisse Eliam promissum, non ad litteram, sed allegorice; ideo enim praemisit, et si vultis recipere; quasi dicat, Elias quidem in sua persona promissus, venturus est in ultimo adventu: tamen si vultis etiam aliquem Eliam in primo adventu, Ioannem recipite. Ideo etiam subiunxit: Qui habet aures audiendi audiat; indicans mysterium fuisse quod dixerat, Ioannem fuisse Eliam.

Quod denique verba Ioannis Apoc. XI. intelligantur de singularibus personis Henoch et Elia, non de omnibus Doctoribus, patet ex eo quod ibidem Ioannes dicit, eos interficiendos ab Antichristo, et corpora eorum per tres dies mansura insepulta in platea Hierusalem, et post tres dies eos resurrecturos, et in coelum ascensuros, quae nulli hactenus contigerunt.

Respondere tamen conatur David Chytraeus in Com. ad hunc locum, ac primo ait: Ioannem significare voluisse multos Lutheranos ministros a Papistis interficiendos; quibus tamen Deus vitam restituit, cum eos ad coelum evehit in aeternum victuros. Secundo addit paulo infra, interfectis illis Ministris, vitam corporis restituendam in die ultima resurrectionis. Denique tertio, ibidem addit, posse etiam significari per hanc vitae restitutionem, quod videamus multos a Deo excitari alios Ministros in locum interfectorum cum eodem zelo et virtute.

At nimis leves sunt hae responsiones. Prima enim defendi non potest, quia beatitudo animae non est restitutio vitae amissae, sed novae vitae acquisitio. Deinde duo illi testes in Apocalypsi coram omnibus resurgent, et corpore sursum versus elevabuntur, quod certe in beatitudine animae non impletur.

Secunda solutio nihil etiam valet. Nam Ioannes dicit, duos illos testes resurrecturos ante ultimum diem, durante nimirum adhuc statu huius Mundi: addit enim Ioannes, timorem magnum incutiendum inimicis eorum ex illa resurrectione: et paulo post terrae motum futurum, et septem millia hominum peritura. Tertia denique solutio non est ad rem. Nam Scriptura dicit, illos eosdem qui mortui fuerant excitandos, et in coelum assumendos: nos autem non vidimus adhuc ullum Ministrum Lutheranum resurgere, vel in coelum assumi. Quid, quod Ioannes dicit, Henoch et Eliam saccis indutos praedicaturos, et Lutherani saccos ita oderunt, ut si forte eos habent, dum Lutherani fiunt, continuo eos abiiciant.

Probatur secundo, vere in suis personis Eliam et Henoch venturos tempore Antichristi, ex consensu Patrum. Nam de Elia id asserunt Hilarius, Hieronymus, Origenes, Chrysostomus, et alii omnes Matthaei interpretes, in cap. XVII. Item Lactantius l. VII, c. 17. et Theodoretus in cap. ult. Malach. et Augustinus tract. 4. in Ioan. et Primasius in c. XI Apoc.

De Henoch et Elia simul, id asserunt multi qui scribunt in Apocalypsim; ut Beda, Richardus et Arethas, ex quibus Arethas etiam addit, invariabiliter a tota Ecclesia credi, Henoch et Eliam venturos, ut se Antichristo opponant. Item Damascenus lib. IV, c. 28. Hippolytus martyr, in Orat. de Mund. consum. Necnon B. Gregorius lib. XIV, c. 11. vel 12. et lib. IX, c. 4. Moral. et B. Augustinus lib. IX, c. 6. de Gen. ad lit.

Probatur tertio: quia alioquin non potest reddi ratio, cur isti duo sint rapti ante mortem, et adhuc vivant in carne mortali, aliquando morituri. Nam etsi Iudaei, ut Rab. Salomon in c. V. Genes. dicunt, Henoch a Deo occisum ante tempus, quia lenis et mutabilis erat, et Eliam asserunt, cum in curru igneo sursum ferretur, ab illo igne toto corpore exustum: et forte idem sentiunt Lutherani qui eos redituros negant; tamen Catholici omnes certa fide tenent utrumque in suis corporibus vivere. Quod enim mortuus non sit Henoch, Apostolus docet Heb. XI. Henoch translatus est, ne videret mortem: et quod tam ipse quam Elias mortui non sint, et tamen morituri sint; clare docent praeter supra citatos, Irenaeus, Tertullianus, Hieronymus, Augustinus et Epiphanius.

Irenaeus lib. V loquens de Henoch et Elia: « Dicunt, inquit, Presbyteri, qui sunt Apostolorum discipuli, eos, qui translati sunt, il-luc (In Paradisum terrestrem) translatos esse, et ibi manere usque ad consummationem, conspicantes incorruptionem ». Tertullianus: lib. cont. Iud. cap. 2. de Henoch, sic ait: « Qui necdum mortem gustavit, ut aeternitatis candidatus ». Epiphanius in Ancor. de Henoch et Elia sic ait: « Hi duo permanent in corpore et anima propter spem ». Hieronymus in epistol. ad Pammach. cont. Ioan. Hierosol.: « Henoch, inquit, translatus est in carne, Elias carneus raptus est in coelum, necdum mortui, et Paradisi iam coloni etc ». Augustinus lib. de peccato originali c. 23.: « Henoch, inquit, et Eliam non dubitamus, in quibus nati sunt corporibus, vivere ».

Caput VII: Explicatur quarta Demonstratio

Caput VIII: Explicatur quinta demonstratio

Caput IX: Explicatur sexta demonstratio

Caput X: De nomine Antichristi

Caput XI: De charactere Antichristi

Caput XII: De generatione Antichristi

Caput XIII: De sede Antichristi

Caput XIV: De doctrina Antichristi

Caput XV: De miraculis Antichristi

Caput XVI: De Regno et praeliis Antichristi

Caput XVII: De Gog et Magog

Caput XVIII: Refelluntur deliramenta haereticorum, quibus non tam probant, quam impudenter affirmant, Papam esse Antichristum

Caput XIX: Refutantur nugae Synodi Smalchaldicae Lutheranorum

Caput XX: Refelluntur Calvini mendacia

Caput XXI: Refelluntur mendacia Illyrici

Caput XXII: Refelluntur ineptiae Tilmanni

Caput XXIII: Refelluntur mendacia Chytraei

Caput XXIV: Refutantur argumenta Calvini et Illyrici, qui probare conantur, Papam non esse amplius Episcopum, ubi etiam refellitur fabula de Ioanne Papa femina

Liber IV: DE POTESTATE SPIRITUALI

Liber V: DE POTESTATE PONTIFICIS TEMPORALI

↑ Top of work