De Controversiis, Tertia Controversia Generalis: De Summo Pontifice

Robert Bellarmine

De Controversiis, Tertia Controversia Generalis: De Summo Pontifice

Robert Bellarmine (1542–1621)

This work is being completed — add a section.


Liber I: QUI EST DE ROMANI PONTIFICIS ECCLESIASTICA MONARCHIA

Liber II: DE SUCCESSIONE ROMANORUM PONTIFICUM IN PRIMATU

Liber III: UBI DE ANTICHRISTO

Caput I: Proponitur disputatio de Antichristo

Caput II: Antichristum certum quemdam hominem futurum

Caput III: Ostenditur Antichristum nondum venisse

Caput IV: Explicatur prima demonstratio, quod nondum venerit Antichristus

Est igitur vera sententia, nondum regnare coepisse, neque venisse, sed venturum et regnaturum circa Mundi finem, qui quantum adhuc absit, nullo modo sciri potest. Haec sententia, quae destruit omnes superiores, et clare ostendit, Romanos Pontifices non esse Antichristos, demonstratur sex rationibus.

Sciendum est enim, Spiritum sanctum in divinis litteris sex signa certa adventus Antichristi nobis dedisse: duo praecedentia ipsum Antichristum, nempe praedicationem Evangelii in toto Mundo, et Imperii Romani desolationem: duo comitantia, videlicet praedicationem Henoch et Eliae, et persecutionem maximam et notissimam, ita ut publica sacra omnino cessent: duo sequentia, nimirum, interitum Antichristi post tres annos cum medio, et finem Mundi; quorum nullum adhuc videmus existere.

Prima ergo demonstratio sumitur ex primo signo antecedente Antichristum. Scripturae testantur, in toto Mundo praedicandum Evangelium, autequam veniet ultima persecutio, quae excitabitur ab Antichristo Matth. XXIV: Praedicabitur hoc Evangelium regni in universo orbe, in testimonium omnibus Gentibus.

Quod autem hoc sit futurum ante adventum Antichristi, probari posset ea ratione, quia tempore Antichristi, crudelitas persecutionis illius novissimae impediet omnia publica exercitia verae religionis.

Sed quia hanc rationem adversarii non admittunt, nec est tempus nunc eam deducendi ex suis principiis, probemus id ipsum ex testimoniis Patrum. Hilarius igitur can. 25 in Matth. exponens illa verba: Praedicabitur hoc Evangelium regni in universo orbe, et tunc veniet consummatio, aperte docet, non venturum Antichristum, quem abominationem desolationis appellat, nisi praecedat Evangelii praedicatio in toto Orbe.

Idem docent disertis verbis Cyrillus catech. 15. Theodoretus in II Thessal. II. Damascenus lib. IV, cap. 28 et alii: et praeter ea idem colligitur ex textu. Nam dicitur praedicandum Evangelium, antequam veniat illa maxima et novissima tribulatio, qualis nec antea fuit, neque postea erit: qua tribulatione significari Antichristi persecutionem, docent Patres, et praecipue Augustinus lib. XX de Civit. Dei, cap. 8 et 19. Quod autem Evangelium non fuerit praedicatum in toto Orbe terrarum eo tempore, quo dicunt novi Samosateni venisse Antichristum, id est, circa annum Domini 200 vel 300, patet ex Origene, qui tract. 28 in Matth. asserit, tempore suo non fuisse adhuc ubique praedicatum Evangelium. Item ex Ruffino, qui lib. X hist. cap. 9 testatur, tempore Constantini Imperatoris, id est, post annum Domini 300, Indis ulterioribus praedicatum fuisse Evangelium, cum antea nunquam illi de Christo quidquam audivissent. Denique ex Augustino, qui in epist. 80 dicit, experientia certissima se comperisse, suo tempore adhuc fuisse multas Gentes, quae nihil de Christo audierant.

Quod autem, neque completa fuit praedicatio Evangelii circa annum 600 vel 700, quibus temporibus ponunt adventum Antichristi Centuriatores, Chytraeus, Lutherus, et Bullingerus, patet ex conversione Wandalorum, Polonorum, Moravorum, et similium, quos constat non audivisse praedicationem Evangelii, nisi post annum Christi 800, ut etiam Centuriatores fatentur Cent. IX, cap. 2, col. 15 et 18 et Cent. X, cap. 2. colum. 18 et 19. Item, quod non fuerit completa praedicatio tempore B. Bernardi, quo tempore ponit adventum Antichristi Wolfgangus Musculus; patet ex ipso Bernardo lib. III de Consider. ubi asserit, adhuc suo tempore fuisse Gentes, quae non audierant Evangelium.

Denique, quod etiam nostro tempore non sit praedicatum Evangelium in toto Mundo, experientia docet. Inventae sunt enim in Oriente et Occidente regiones vastissimae, in quibus nulla exstat memoria Evangelii. Neque dici potest fuisse ibi Fidem, sed postea esse extinctam: nam saltem aliqua vestigia remanerent, vel ibi, vel in scripturis Veterum. Praeterea scimus, ubi praedicaverunt omnes Apostoli, fuisse loca multis nota, ne dicam omnibus; at novus Orbis terrae nunc inventus, non fuit cognitus ab Apostolorum temporibus, nisi paulo ante nostram aetatem.

Contra hanc demonstrationem una tantum obiectio fieri potest: quia nimirum fortasse Scripturae, quae dicunt Evangelium in toto Orbe praedicandum, non loquuntur de toto Orbe simpliciter, sed per figuram intellectionis accipiunt totum pro parte, sicut Luc. II cum dicitur: Exiit edictum a Caesare Augusto, ut describeretur universus orbis. Alioquin falsum erit quod Paulus dicit Rom. X iam tunc tempore suo: In omnem terram exivisse sonum Apostolorum. Et quod ait Col. I: A spe Evangelii quod pervenit usque ad vos, sicut et in toto mundo est, fructificans et crescens. Et infra: Quod praedicatum est, inquit, in universa creatura quae sub caelo est.

Respondeo: sine dubio, non per figuram, sed proprie et simpliciter in toto mundo, id est, in omni Gente praedicari debere Evangelium, et Ecclesias constitui. Nam in primis id expresse docet Augustinus epist. 80 ad Hesych. et idem sentiunt alii Patres citati, et praeterea Origenes, et Hieronymus, et alii in cap. XXIV Matth.

Deinde, tribus rationibus id probari potest. Primo, Christus ait, praedicationem in universo Mundo esse signum consummationis saeculi; sic enim subiungit: Et tunc veniet consummatio: at si non proprie, sed per synecdochen deberet praedicari Evangelium in toto Mundo, nihil valeret illud signum: Nam eo modo primis 20 annis fuit praedicatum Evangelium ab Apostolis in toto Mundo. Secundo, ut Augustinus rationatur, proprie omnes Gentes sunt Christo promissae Psal. LXXI: Omnes gentes servient ei: et Christus generaliter pro omnibus mortuus est, et ideo in Apoc. cap. VII describuntur electi ex omnibus Gentibus, et populis, et tribubus, et linguis; igitur etiam praedicatio proprie debet esse generalis. Denique Matth. XXIV dicitur praedicandum Evangelium in toto Mundo in testimonium omnibus Gentibus, id est, ne ulla Gens in die iudicii possit excusare infidelitatem suam praetextu ignorantiae; igitur ante generale iudicium, generalis praedicatio debet praecedere.

Ad loca illa Pauli respondet Augustinus in epist. 80. ac dicit, Paulum, cum ait Rom. X: In omnem terram exivit sonus eorum, accepisse praeteritum pro futuro, sicut fecerat David, cuius illa verba sunt. Cum autem ait Coloss. I: Evangelium esse in toto Mundo, non voluisse dicere esse actu, sed virtute, quia nimirum iactum fuerat per Apostolos semen verbi divini in Mundum, quod paulatim fructificando, et crescendo, totum Mundum repleturum erat: quomodo aliquis, qui ignem supposuisset diversis partibus civitatis, vere diceretur totam illam urbem incendisse, quia ignem applicuerat, qui paulatim crescendo, totam urbem absumpturus erat; et hoc idem Apostolus indicat cum ait: In toto Mundo est fructificans, et crescens: non enim Mundum totum plane occupaverat, cum adhuc propagaretur, et tamen suo quodam modo occupaverat, id est, virtute, non actu.

Posset etiam responderi cum Hieronymo in cap. XX Matth. et B. Thoma in cap. X ad Rom. duobus modis pervenisse Evangelium ad omnes Gentes: uno modo per famam; alio modo per proprios praedicatores, et Ecclesiarum fundationem. Et quidem primo modo pervenisse Evangelium ad omnes Gentes totius Mundi tunc noti tempore Apostolorum, et de hoc loqui Paulum: quomodo etiam debet intelligi Chrysostomus in cap. XXIV Matth. Secundo modo non pervenisse tunc, sed perventurum suo tempore, et de hoc loqui Dominum Matth. XXIV, Luc. ult. et Act. I.

Adde ultimo, non esse absurdum, si concedamus, Dominum proprie, Apostolum figurate esse locutum. Rationes enim, quibus cogimur Domini verba in propria significatione accipere, non eamdem vim habent, si accommodentur ad verba B. Pauli: praesertim cum Dominus de re futura, Paulus de praeterita sit locutus.

Caput V: Explicatur secunda Demonstratio

Caput VI: Explicatur tertia Demonstratio

Caput VII: Explicatur quarta Demonstratio

Caput VIII: Explicatur quinta demonstratio

Caput IX: Explicatur sexta demonstratio

Caput X: De nomine Antichristi

Caput XI: De charactere Antichristi

Caput XII: De generatione Antichristi

Caput XIII: De sede Antichristi

Caput XIV: De doctrina Antichristi

Caput XV: De miraculis Antichristi

Caput XVI: De Regno et praeliis Antichristi

Caput XVII: De Gog et Magog

Caput XVIII: Refelluntur deliramenta haereticorum, quibus non tam probant, quam impudenter affirmant, Papam esse Antichristum

Caput XIX: Refutantur nugae Synodi Smalchaldicae Lutheranorum

Caput XX: Refelluntur Calvini mendacia

Caput XXI: Refelluntur mendacia Illyrici

Caput XXII: Refelluntur ineptiae Tilmanni

Caput XXIII: Refelluntur mendacia Chytraei

Caput XXIV: Refutantur argumenta Calvini et Illyrici, qui probare conantur, Papam non esse amplius Episcopum, ubi etiam refellitur fabula de Ioanne Papa femina

Liber IV: DE POTESTATE SPIRITUALI

Liber V: DE POTESTATE PONTIFICIS TEMPORALI

↑ Top of work