De Controversiis, Tertia Controversia Generalis: De Summo Pontifice

Robert Bellarmine

De Controversiis, Tertia Controversia Generalis: De Summo Pontifice

Robert Bellarmine (1542–1621)

This work is being completed — add a section.


Liber I: QUI EST DE ROMANI PONTIFICIS ECCLESIASTICA MONARCHIA

Liber II: DE SUCCESSIONE ROMANORUM PONTIFICUM IN PRIMATU

Liber III: UBI DE ANTICHRISTO

Caput I: Proponitur disputatio de Antichristo

Caput II: Antichristum certum quemdam hominem futurum

Caput III: Ostenditur Antichristum nondum venisse

Caput IV: Explicatur prima demonstratio, quod nondum venerit Antichristus

Caput V: Explicatur secunda Demonstratio

Caput VI: Explicatur tertia Demonstratio

Caput VII: Explicatur quarta Demonstratio

Caput VIII: Explicatur quinta demonstratio

Caput IX: Explicatur sexta demonstratio

Caput X: De nomine Antichristi

Caput XI: De charactere Antichristi

De charactere Antichristi sunt etiam duae, vel tres opiniones. Prima est haereticorum huius temporis, qui docent, characterem Antichristi esse signum aliquod obedientiae, et coniunctionis cum Romano Pontifice: non tamen eodem modo explicant, quod sit illud signum. Henricus Bullingerus serm. 61. in Apoc. vult, esse unctionem Chrismatis, quo Christiani omnes Romano Pontifici obedientes in frontibus consignantur. Theodorus Bibliander in Chron. tab. 10. dicit, characterem Antichristi esse professionem Romanae Fidei, ita ut non habeatur verus Christianae Fidei cultor, qui non profitetur, se Romanae Ecclesiae adhaerere. David Chytraeus, praeter haec duo, addit iuramentum fidelitatis, quod multi Pontifici Romano praestare coguntur: item unctionem sacerdotalem, quae in vertice et manu accipitur, « et imprimit, ut Papistae, inquit, vocant, characterem indelebilem ». Denique procumbere ad statuas, et panem consecratum, et missis funebribus interesse.

Nec dissimilia sunt, quae docent Sebastianus Meyer, et alii apud Augustinum Marloratum in hunc locum Apocalypsis. Sed facile est has nugas refutare: tum quia non conveniunt cum verbis ipsius textus: tum etiam, quia ista omnia signa fuerunt in Ecclesia Catholica, antequam Antichristus eorum opinione apparuisset.

Primum igitur ex textu habemus, characterem unum futurum, non multos. Semper enim in numero singulari Scriptura loquitur, tam de charactere, quam de nomine, et numero nominis Antichristi; unus igitur character erit; unum item nomen Antichristi proprium; et unus eius nominis numerus. Proinde cum adversarii tot characteres multiplicant, indicant se nescire quis ille sit de quo Ioannes loquitur.

Secundo, character ille omnibus hominibus communis erit in Antichristi regno, ut planum est ex illis verbis: « Faciet omnes pusillos et magnos, et divites et pauperes, et liberos et servos accipere characterem ». At iuramentum obedientiae, et unctio sacerdotalis paucis conveniunt.

Tertio indicat Scriptura, characterem eiusmodi fore, ut sine discrimine in manu dextera, vel in fronte geri possit; sic enim ait: « Faciet omnes accipere characterem in dextera manu vel in frontibus suis ». Nihil autem eorum, quae adversarii proferunt, tale est. Nam Chrismatis unctio in manu dextera accipi non potest. Professio Romanae Fidei, nec in manu, nec in fronte, sed in ore per confessionem, in corde per Fidem habetur. Iuramentum fidelitatis, manu et ore praestatur, sed in fronte gestari nullo modo potest. Uncio sacerdotalis nec in dextera manu proprie, nec in fronte accipitur, sed supra caput, et in digitis utriusque manus. Denique interesse Missis funebribus, procumbere ad statuas et Eucharistiam, non sunt frontis aut manuum officia, sed corporis totius, ac praecipue cernuntur in genibus.

Quarto eadem Scriptura dicit, in regno Antichristi neminem permittendum emere, aut vendere, nisi characterem ostenderit, aut nomen, aut numerum nominis eius: at quot emunt, et vendunt in ditione Romani Pontificis, qui necdum sunt Chrismate inuncti; nec iuramentum praestiterunt fidelitatis; nec sunt Sacerdotes? Nonne in ipsa urbe Roma, ubi Romanus Pontifex Sedem suam habet, plurimi Iudaei publice negotiantur, emunt, et vendunt; cum tamen nullum habeant eorum signorum?

Veniamus ad alteram rationem, ac probemus, ista omnia signa Antichristo antiquiora esse. Antichristus, adversariorum sententia, non venit ante annum Domini 606, at Tertullianus floruit circa annum 200, et tamen meminit Chrismatis in lib. de resurr. carn.: « Caro, inquit, abluitur ut anima emaculetur; caro ungitur, ut anima consecretur ». Cyprianus floruit circa annum 250, et meminit Chrismatis lib. I, epist. 12.: « Ungi, inquit, necesse est eum, qui baptizatus sit, ut accepto Chrismate, id est, unctione, esse unctus Dei, et habere in se gratiam Christi possit ». Augustinus floruit circa annum 420, et tamen ait tract. in Ioan. 118.: « Quid est quod omnes noverunt signum Christi, nisi crux Christi? Quod signum nisi adhibeatur sive frontibus credentium, sive ipsi aquae, qua regenerantur, sive oleo, quo Chrismate inunguntur, sive sacrificio quo aluntur, nihil eorum rite perficitur ».

Pari ratione, Romanae Ecclesiae adhaerere, ante annum Domini 600, signum fuit, et character hominis vere Catholici. Scribit Augustin. in epist. 162. de Caeciliano, qui floruit circa annum Domini 300: « Posset non curare multitudinem conspirantium inimicorum, cum se videret, et Romanae Ecclesiae, in qua semper Apostolicae Cathedrae viguit principatus, et caeteris terris, unde Evangelium ad ipsam Africam venit, per communicatorias litteras esse coniunctum ». Ambrosius, qui floruit circa annum Domini 390, in Orat. de obit. Satyri fratris sui: « Percunctatus, inquit, Episcopum est, an cum Episcopis Catholicis, id est, an cum Ecclesia Romana sentiret ».

Victor Uticensis, qui floruit circa annum Domini 490, in lib. I de persecut. Vandal. scribit: Arianum Presbyterum, cum Regi persuadere vellet, ne Catholicum quemdam hominem interficeret, his verbis usum: « Si peremeris eum gladio, incipient Romani eum martyrem praedicare ». Quo loco, Romanorum nomine, Afri Catholici designantur, qui certe non alia de causa Romani dicuntur ab Arianis, nisi quia Romanae Ecclesiae Fidem, non Arianam perfidiam sequebantur.

Iuramentum obedientiae Romano Pontifici factum, invenitur tempore S. Gregorii lib. X epistolar. eius, epist. 31. ac proinde ante annum Domini 606, non enim ad eum annum S. Gregorius pervenit.

De unctione sacerdotali habemus testimonium Gregorii Nazianzeni, qui floruit circa annum 380. Is in Apologet. ad patrem suum, quando Episcopus Sasimorum creatus est: « Super me, inquit, rursus unctio et spiritus: et rursus ego lugens et tristis incedo ». Quo loco duplicis unctionis meminit; unius, qua antea unctus fuerat, cum Presbyter crearetur; et alterius, qua tum ungendus erat in ordinatione Episcopali. Item Orat. 1. de pace, de Basilio loquens, qui Episcopus creatus provinciam recusabat: « Cum creditum, inquit, sibi spiritum, talentorumque negotiationem, gregisque curam commissam habeat, oleoque Sacerdotii, et perfectionis delibutus sit, adhuc tamen pro sua sapientia praefecturam suscipere cunctatur ».

Iam de Sacrificio pro defunctis, satis erit hoc loco Augustini testimonium, qui lib. de haeres. cap. 53. dicit, proprium dogma Aerii haeresiarchae fuisse: oblationem pro mortuis offerre non oportere.

De adoratione imaginum unus Hieronymus, qui circa annum 400 floruit, nobis sufficiet. Is in vita Paulae: « Prostrata, inquit, ante crucem, quasi pendentem Dominum cerneret, adorabat ». Denique de adoratione Eucharistiae S. Ambrosius merito sufficere debet, qui lib. III de Spir. S. cap. 12. explicans illud: Adorate scabellum pedum eius: « Itaque, inquit, per scabellum terra intelligatur; per terram, caro Christi, quam hodie quoque in mysteriis adoramus, et quam Apostoli in Domino Iesu, ut supra diximus, adorarunt ». Quod idem fere iisdem verbis dicit Augustinus in explic. Psal. XCVIII.

Cum igitur ista omnia, quae adversarii characteres Antichristi esse volunt, in usu Ecclesiae Catholicae fuerint multis annis antequam Antichristus nasceretur; oportet necessario, aut Antichristum ea ab Ecclesia didicisse; et hoc dicere, est Antichristum cum Christo confundere: aut nihil eorum ad Antichristi characteres pertinere. Atque hoc est quod nos contendimus. Atque haec sufficiunt de temeraria ista, et absurdissima adversariorum sententia, quam ipsi nullis testibus, nullisque rationibus probaverunt.

Altera opinio est Catholicorum quorumdam, qui putant, characterem Antichristi esse litteras, quibus scribitur nomen Antichristi. Ita Primasius, Beda, et Rupertus, qui videntur decepti ex eo, quod legunt: « Nisi qui habuerit characterem nominis bestiae, aut numerum nominis eius ». At Ioannes non sic ait, sed hoc modo: « Nisi qui habuerit characterem, aut nomen bestiae, aut numerum nominis eius ». Et consentit Graecus textus: εἰ μὴ ὁ ἔχων τὸ χάραγμα, ἢ τὸ ὄνομα τοῦ θηρίου, ἢ τὸν ἀριθμὸν τοῦ ὀνόματος αὐτοῦ.

Tertia sententia est Hippolyti martyris in Orat. de consummat. Mundi, et aliorum quorumdam: characterem bestiae futurum, non uti signo crucis, sed illud potius execrari et abolere: in quo egregie Antichristum praecurrunt Calvinistae. Crediderim ego, etiam positivum characterem excogitandum ab Antichristo, sicut Christus habet signum crucis omnibus notum, sed ignorari, quisnam sit iste character, donec Antichristus veniat, sicut de nomine diximus.

Caput XII: De generatione Antichristi

Caput XIII: De sede Antichristi

Caput XIV: De doctrina Antichristi

Caput XV: De miraculis Antichristi

Caput XVI: De Regno et praeliis Antichristi

Caput XVII: De Gog et Magog

Caput XVIII: Refelluntur deliramenta haereticorum, quibus non tam probant, quam impudenter affirmant, Papam esse Antichristum

Caput XIX: Refutantur nugae Synodi Smalchaldicae Lutheranorum

Caput XX: Refelluntur Calvini mendacia

Caput XXI: Refelluntur mendacia Illyrici

Caput XXII: Refelluntur ineptiae Tilmanni

Caput XXIII: Refelluntur mendacia Chytraei

Caput XXIV: Refutantur argumenta Calvini et Illyrici, qui probare conantur, Papam non esse amplius Episcopum, ubi etiam refellitur fabula de Ioanne Papa femina

Liber IV: DE POTESTATE SPIRITUALI

Liber V: DE POTESTATE PONTIFICIS TEMPORALI

↑ Top of work