De Controversiis, Tertia Controversia Generalis: De Summo Pontifice
Robert Bellarmine (1542–1621)
✦ This work is being completed — add a section.
Liber I: QUI EST DE ROMANI PONTIFICIS ECCLESIASTICA MONARCHIA
Liber II: DE SUCCESSIONE ROMANORUM PONTIFICUM IN PRIMATU
Liber III: UBI DE ANTICHRISTO
Caput I: Proponitur disputatio de Antichristo
Caput II: Antichristum certum quemdam hominem futurum
Caput III: Ostenditur Antichristum nondum venisse
Caput IV: Explicatur prima demonstratio, quod nondum venerit Antichristus
Caput V: Explicatur secunda Demonstratio
Caput VI: Explicatur tertia Demonstratio
Caput VII: Explicatur quarta Demonstratio
Caput VIII: Explicatur quinta demonstratio
Caput IX: Explicatur sexta demonstratio
Caput X: De nomine Antichristi
Caput XI: De charactere Antichristi
Caput XII: De generatione Antichristi
Caput XIII: De sede Antichristi
Caput XIV: De doctrina Antichristi
Caput XV: De miraculis Antichristi
Caput XVI: De Regno et praeliis Antichristi
Caput XVII: De Gog et Magog
Caput XVIII: Refelluntur deliramenta haereticorum, quibus non tam probant, quam impudenter affirmant, Papam esse Antichristum
Caput XIX: Refutantur nugae Synodi Smalchaldicae Lutheranorum
Caput XX: Refelluntur Calvini mendacia
Caput XXI: Refelluntur mendacia Illyrici
Caput XXII: Refelluntur ineptiae Tilmanni
Caput XXIII: Refelluntur mendacia Chytraei
David Chytraeus in Com. cap. IX Apocal. explicans visionem illam Ioannis, quae quinto Angelo tuba canente primum visa est ingens stella de coelo cadere in terram, cui data est clavis putei abyssi: deinde visus est fumus ex abysso densissimus ascendere, qui Solem et aerem obscuravit: postremo ex fumo visae sunt prodire locustae quaedam admirabiles, quae paulo post etiam equorum, et leonum, et scorpionum, et hominum armatorum speciem prae se ferebant. Hanc, inquam, visionem Chytraeus explicans, ita eam Romano Pontifici convenire existimavit, atque ab aliis existimari voluit, ut diceret: « Antichristum, seu ordinem Papatus Romani in hac visione describi, non dubium est ».
Et quidem initium huius visionis ab anno Domini 600 sumendum esse docet, ac stellam illam de coelo cadentem Gregorium Magnum Romanum Pontificem, eiusque successores esse, qui abiectis clavibus regni coelorum, claves putei abyssi receperunt. Fumum ex puteo prodeuntem esse corruptelas doctrinae, variasque traditiones Pontificum Romanorum. Denique examen locustarum vult esse Episcopos, Clericos, Monachos etc. ac ut fumum istum aliquo modo dissiparet, proposuit antithesim doctrinae Pontificiae et Evangelicae, seu Antichristianae et Christianae, quae duodecim articulos quasi alterum Symbolum Apostolicum comprehendit.
Sed haec eius sententia multis modis refelli potest. Primo, quoniam nullo teste nititur. Veteres enim Interpretes, ut Arethas, Beda, Primasius, Anselmus, Rupertus, et alii in hunc locum per stellam illam quae de caelo cecidit, Diabolum intelligunt, non Episcopum aliquem. De Diabolo enim dicitur Isa. XIV: Quomodo cecidisti de caelo Lucifer, qui mane oriebaris?1 Et quia Diabolus multo ante cecidit quam Ioannes Apocalypsim scriberet; propterea notant Patres, non esse dictum a Ioanne: Vidi stellam de caelo cadentem, sed, vidi stellam de caelo cecidisse in terram.2 Vidit enim stellam illam per terram iam repentem, quae olim in caelo clarissime fulserat. Diabolo etiam aptissime convenit, quod sequitur: Et data est ei clavis putei abyssi. Ut enim Christus habet et communicat suis claves regni coelorum, et regnat in mentibus Fidelium et piorum: ita Diabolus habet claves putei abyssi, et regnat in filiis diffidentiae, et in Scripturis passim vocatur: Princeps tenebrarum, Princeps huius Mundi, Deus huius saeculi, Ioan. XII et XIV. II. Corinth. IV. Ephes. VI. Coloss. I, et alibi. Ipse quoque est, qui Deo permittente fumum ex puteo emittit errorum: et qui nova locustarum examina, id est, novos haeresiarchas cum exercitibus suis, singulis pene saeculis, in Ecclesiae fines immittit. Secundo, quia Chytraei sententiae repugnat quod ait Ioannes in hoc eodem capite de sexto Angelo, et sexta persecutione. Nam S. Ioannes in VIII et IX cap. Apocal. describit per tubas sex Angelorum sex persecutiones haereticorum, quae futurae erant a tempore Apostolorum usque ad Mundi consummationem. Et ipse idem Chytraeus per primam tubam intelligit non male haeresim Ebionitarum, quae tempore Apostolorum excitata est: per secundam intelligit haeresim, quae postea secuta est Gnosticorum: per tertiam, haeresim adhuc posteriorem Samosateni et Arii: per quartam, haeresim Pelagii, quae illis omnibus posterior fuit.
Iam vero si per quintam intelligitur Antichristi Romani persecutio, quae, ut ipsi etiam fatentur, novissima persecutio est, quid intelligemus per sextam tubam? Respondet Chytraeus: per sextam tubam significari persecutionem Mahumeti et Turcarum. Sed hoc non recte dicitur, tum quia Mahumetani non haeretici, sed pagani sunt, tum etiam quia Mahumeti persecutio non sequetur Antichristi persecutionem, sed praecedet, ut nos existimamus, vel simul peragetur, ut Chytraeus dicit. Itaque confundere cogitur Chytraeus tubam quintam cum sexta, cum tamen reliquas ad diversa tempora satis aperte retulerit. Melius igitur Catholici per sextam tubam intelligunt Antichristi persecutionem, quae vere postrema, et gravissima erit: per quintam autem, haeresim aliquam valde perniciosam, quae Antichristi tempora proxime antecedet, quam quidem esse haeresim Lutheranam multi valde probabiliter coniiciunt.
Tertio, quia toto caelo aberrat Chytraeus, cum stellam cadentem S. Gregorium esse docet. Siquidem S. Gregorius si ulla fides historicis haberi potest, non de caelo ad terram cecidit, sed de terra ad coelum ascendit. Nam ex Praetore Monachus, ex Monacho Episcopus factus est, nec unquam ab episcopatu ad praeturam, nec a monachatu ad saeculum rediit. Quomodo etiam Basilius, Nazianzenus, Chrysostomus Graeci: Martinus, Paulinus, et Augustinus Latini, ex saecularibus Monachi, ex Monachis Episcopi facti sunt, nec ullus dixit unquam eos propterea de caelo in terram cecidisse. Deinde Gregorius continentia, sobrietate, amore rerum coelestium nulli fuit secundus: humilitate autem pene omnibus praestitit; et tamen audet Chytraeus dicere, eum de caelo, id est, a vita coelesti ad terram, hoc est, ad vitam terrenam et deliciosam cecidisse. Denique ipse quoque Lutherus Gregorium sanctum Pontificem fuisse dicit in Supput. tempor. et Lutherum secutus Theodorus Bibliander tab. 10. Chronol. eumdem Gregorium miris laudibus effert, et quantum profecerit in studio pietatis et doctrinae, ex libris eius cognosci posse dicit: quod sane verissimum est: spirant enim scripta eius admirabilem sanctitatem. Nec minus vanum est, quod addit de fumo putei idem Chytraeus, quem interpretatur corruptelas doctrinae a Gregorio et successoribus in Ecclesiam introductas. Gregorius enim nihil novavit, quod attinet ad doctrinam: quod vero ad ritus et disciplinam pertinet, multa correxit quae per abusum irrepserant, multa restituit quae negligentia temporum obliterata fuerant, pauca admodum, eaque maturo consilio instituit nova, ut cognosci potest, tum ex libris quatuor de vita ipsius, a Ioanne Diacono scriptis, tum ex epist. eius 63. lib. VII, ubi rationem reddit rituum, quos renovavit, vel instituit. Sed maxime hoc ipsum planum fiet, si percurramus ipsam antithesim doctrinae Evangelicae et Pontificiae, quam Chytraeus proponit, et ad quam saepius postea lectores suos remittit. Sic igitur ait.
I
De vera Dei agnitione, et invocatione.
« Evangelion docet, unum solum Deum invocandum et colendum esse, sicut se in suo verbo coli praecepit, et omnem fiduciam salutis nostrae in sola bonitate et misericordia Dei collocandam esse. Pontificii iubent, non unum solum verum Deum, sed etiam homines mortuos, seu sanctos invocare, et in periculis opem et auxilium petere et expectare etc. Deinde etiam, plane Ethnico more, alligant invocationem et cultum Dei ad certas statuas, perinde ac si ad hanc, aut illam statuam invocanti, Deus magis propitius sit, quam alibi ».
Quoniam de his controversiis, quae in hac antithesi attinguntur, nos alibi copiose disseruimus; hic solum brevissime demonstrabimus, nec pugnare cum verbo Dei, nec coepisse tempore S. Gregorii eam doctrinam, quae a Chytraeo pontificia nominatur.
Igitur verbum Dei docet quidem, unum solum Deum colendum et invocandum, ea invocatione et adoratione, quae soli Deo debetur: nec enim patitur Deus verus, qui est etiam Deus Zelotes, ut creaturam quamlibet pro creatore habeamus. Interim tamen idem ipsum verbum Dei iubet, ut creaturas excellentiores honoremus, quasdam etiam invocemus, non quidem ut Deos, sed ut Deo caras et familiares. Quemadmodum Reges moleste quidem ferrent, si regios honores in servos suos conferri viderent: qui tamen libenter accipiunt, cum eosdem suos servos honorari et observari conspiciunt: Adorate, inquit David in Psal. XCVIII, scabellum pedis eius. Et Iob cap. V: Voca, inquit, si est qui tibi respondeat, et ad aliquem Sanctorum convertere.3 Quocirca Abdias, vir magnus et sanctus, adoravit Eliam pronus in terram, III. Reg. XVIII. Et filii Prophetarum cum audivissent requievisse spiritum Eliae super Eliseum, accedentes, adoraverunt eum proni in terram4. Et Apostolus Paulus in singulis fere epistolis implorat orationes Christianorum, ut per eas liberetur a multis periculis. Nec ulla ratio reddi potest, cur minuatur honor Deo debitus, si a Sanctorum spiritibus postulemus, ut pro nobis Deum orent. et non minuatur, si illud idem a viventibus postulemus.
Denique B. Ambrosius annis 200 antiquior S. Gregorio fuit, et tamen in lib. de vid. ita loquitur: « Obsecrandi sunt Angeli, qui nobis ad praesidium dati sunt: Martyres obsecrandi, quorum videmur nobis quoddam corporis pignore patrocinium vindicare ». Et infra: « Non erubescamus eos intercessores nostrae infirmitatis adhibere etc ».
Porro ad statuas Sanctorum, ad memorias Martyrum, et caetera monumenta religiosa non aliter alligamus cultum et invocationem, quam alligaverit olim Deus ad sanctuarium, sive ad templum Salomonis. Etsi enim ubique Deus nos audit, et in omni loco levare possumus manus ad Deum; tamen non sine causa, Spiritus sanctus apud Isaiam cap. LVI et Christus apud Matth. cap. XXI Templum Dei domum orationis vocarunt: nec sine causa piissimus Imperator Theodosius (ut interim plurima alia antiquitatis exempla praeteream) circuibat cum Sacerdotibus et populo omnia orationum loca, ante Martyrum et Apostolorum thecās iacebat cilicio prostratus, et auxilia sibi fida Sanctorum intercessione poscebat. Et certe Theodosius, qui hoc egit, et Ruffinus, qui hoc scribit lib. II hist. Eccles. cap. 33. S. Gregorium annis ferme ducentis praecesserunt.
II
De officio et beneficiis Christi.
« Evangelion docet, propter unicum et solum Filium Dei Dominum nostrum Iesum Christum pro nobis crucifixum, mortuum, et resuscitatum, gratis, non propter ulla nostra opera, aut merita, nobis remissionem peccatorum, et salutem aeternam donari. Et quidem hunc solius Dei honorem proprium esse, ut dicitur Isaiae XLIII. Ego sum, ego sum ipse, qui deleo iniquitates. Item: Non est in aliquo alio salus. Pontificii contra docent, non propter solius Christi meritum, sed partim propter Christum, partim propter nostram contritionem, et obedientiam, seu bona opera nos iustificari, et salvos fieri etc ».
Non hoc habet Catholica doctrina, ut partim propter Christum, partim propter opera sua iustificentur peccatores, quasi etiam sine Christo ipsa opera aliquid mereantur: siquidem tria distinguimus operum genera. Unum eorum, quae fiunt ex solis viribus naturae, sine Fide et gratia Dei, et de his aperte pronuntiamus cum Apostolo, quia ex operibus non iustificatur homo, sed ex Fide, et si ex eiusmodi operibus quis iustificaretur, haberet gloriam, sed non apud Deum, ut de Abraham B. Paulus dicit, ad Rom. IV. Itaque de his operibus nulla est inter nos controversia, tametsi passim impudentissimo mendacio id nobis tribuitis, quod opera sine Christi Fide meritoria esse doceamus.
Alterum est operum genus, quod ex Fide et gratia Dei procedit, et ad reconciliationem cum Deo, ac peccatorum remissionem disponit, qualia sunt Oratio, Eleemosyna, Ieiunia, Dolor de peccatis, et alia id genus. Quae quidem opera non dicimus esse meritoria ex iustitia ipsius reconciliationis, sed e contrario potius audimus Tridentinam Synodum dicentem, sess. VI, cap. 8. ideo gratis iustificari homines, quia nec Fides, nec opera quae iustificationem praecedunt ipsam merentur, nimirum, ex iustitia, quasi eiusmodi operibus esset debita iustificatio: fatemur tamen haec ipsa opera, quatenus ex Fide et adiutorio divino proficiscuntur, divina esse opera, et suo modo mereri, hoc est, impetrare peccatorum remissionem. Id enim, etsi vos non conceditis, concedit tamen verbum Dei. Quid enim est, quod ait Ezechiel, cap. XVIII: Cum averterit se impius ab impietate sua, ipse animam suam vivificabit? Quid est quod ait Daniel, cap. IV: Peccata tua Eleemosynis redime? Quid est quod ait Ionas, cap. III: Vidit Deus opera eorum (ieiunia et cilicium) et misertus est eis? Quid est, quod ait Christus, Luc. VII: Remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum?5
Idipsum quoque non solum Gregorius, sed ante eum multi Patres docuerunt. Ambrosius lib. X in Lucam: « Lacrymae, inquit, veniam non postulant, sed merentur ». Hieronymus lib. II advers. Pelagian.: « Qui peccata simpliciter confitentur, merentur humilitate clementiam Salvatoris ». Augustin. epist. 105: « Nec ipsa remissio peccatorum sine aliquo merito est, si fides hanc impetrat. Neque enim nullum est meritum fidei, qua fide ille dicebat: Deus propitius esto mihi peccatori, et descendit iustificatus merito fidelis humiliatus etc ». Et epist. 106: « Si quis dixerit, quod gratiam bene operandi fides mereatur, negare non possumus, imo gratissime confitemur ».
Postremum denique genus operum est eorum, quae a iustificato iam homine fiunt, et a Spiritu sancto inhabitante cor hominis, et charitatem in eo diffundente procedunt.
Quibus operibus, velitis nolitis, meritum attribuimus; non quo remissionem peccatorum, quae praecessit, et quae sub meritum proprie cadere non potest, sed gloriam ac beatitudinem sempiternam vere et proprie mereantur, alioqui enim quomodo Paulus II. Timoth. IV, diceret: Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi, in reliquo reposita est mihi corona iustitiae, quam reddet mihi in illa die iustus Iudex.6 Si enim vita aeterna non est vere merces operum bonorum; cur eam vocat coronam iustitiae, et non potius donum clementiae? Cur dicit reddendam, non donandam? Cur a iusto Iudice, non a liberali Rege? Recte igitur Augustinus in epist. 105: « Unde, inquit, ipsa vita aeterna, quae utique in fine sine fine habebitur, et ideo meritis praecedentibus redditur, tamen quia eadem merita, quibus redditur, non a nobis parata sunt per nostram sufficientiam, sed in nobis facta per gratiam, etiam ipsa gratia nuncupatur, nec ideo, quia meritis non datur, sed quia data sunt et ipsa merita, quibus datur ».
Neque vero terrent nos duo illa Scripturae testimonia: Ego sum qui deleo iniquitates. Et: Non est in alio aliquo salus.7 Nam excludunt eiusmodi testimonia alium Deum, alium Christum, alium Salvatorem, et Medicum animarum, qui, Deo vero et Christo Iesu Salvatore excluso, salutem polliceatur: non tamen excludunt Fidem, Spem, Charitatem, Poenitentiam, Sacramenta, quibus veluti quibusdam mediis et instrumentis, ipso Deopraecipue operante, Christi nobis meritum applicatur. Alioqui, qua ratione cum istis sententiis: Ego sum qui deleo iniquitates, Et: Non est in aliquo alio salus; cohaerent illae: Fides tua te salvam fecit, Lucae VII: Salvabit eos, quia speraverunt in eo. Psalm. XXXVI: Ipse animam suam vivificabit, Ezech. XVIII: Timor Domini expellit peccatum, Eccles. I: Qui crediderit, et baptizatus fuerit, salvus erit, Marci ult.: Qui manducat hunc panem, vivet in aeternum, Ioan. VI.8 Sed de his hactenus. Pergit Chytraeus.
III
« Evangelion docet, agentem poenitentiam, et audientem promissionem, debere credere promissioni; et statuere, peccata non tantum aliis, Petro aut Paulo, sed etiam sibi propter Christum remitti; se Deo placere, a Deo recipi, et exaudiri: et hac fide in quotidiana invocatione ad Deum accedendum esse. Pontificii contendunt, semper dubitandum esse, an habeamus remissionem peccatorum: quae dubitatio simpliciter pugnat cum Fide, et plane Ethnica est ». Haec ille.
Evangelium nostrum satis aperte docet, oportere fidem habere promissionibus Dei, nec de iis ulla ratione dubitandum esse, Catholici omnes docent. At promitti hominibus a Deo absolute remissionem peccatorum in Evangelio nostro nusquam legitur. Multo vero minus legitur, debere unumquemque certo statuere, sibi peccata remitti, se Deo placere, a Deo recipi, et exaudiri. Et merito id non legitur, quia destrueret caetera, quae in eo apertissime clarissimeque leguntur. Quid enim illo clarius, quod scribit Sapiens Eccles. IX: Sunt iusti atque sapientes, et opera eorum in manu Dei, et tamen nescit homo, utrum odio, vel amore dignus sit? Item illud quam est perspicuum, quod ait Iob. c. IX: Etiamsi simplex fuero, hoc ipsum ignorabit anima mea? Et infra: Verebar omnia opera mea, sciens quod non parceres delinquenti?9
Quid, quod promissiones divinae fere omnes conditionem annexam habent, quam nemo certo nosse potest, an ut oportet impleverit? Matth. XIX: Si vis ad vitam ingredi, serva mandata. Lucae XIV: Si quis venit ad me, et non odit patrem, et matrem, et uxorem, et filios, et fratres, et sorores, adhuc autem et animam suam, non potest meus esse discipulus. Rom. VIII: Ipse Spiritus testimonium reddit spiritui nostro, quod sumus filii Dei: si autem filii, et haeredes, haeredes quidem Dei, cohaeredes autem Christi, si tamen compatimur, ut et conglorificemur.10 Denique, S. Ambrosius Gregorio (ut supra diximus) multo antiquior, in serm. 5. super Psalm. CXVIII: « Sui volebat, inquit, auferri opprobrium, quod suspicatus est, vel quia cogitaverat in corde, et non fecerat, et poenitentia licet abolitum, suspectus tamen erat, ne forte adhuc remaneret eius opprobrium, et ideo Deum precatur, ut illud auferat, qui solus novit, quod nescire potest etiam ipse, qui fecit ».
IV
« Evangelion docet, unicum tantum in Mundo sacrificium propitiatorium esse etc. Hebr. VII: Christus semel oblatus est, ut tolleret peccatum etc. Pontificii docent, quotidie in sacrificio Missae Christum a Sacerdotibus Deo Patri offerri etc ».
Evangelium quidem docet, unicum tantum in Mundo esse sacrificium propitiatorium, illud, videlicet, quod in cruce semel oblatum est: neque id Catholici negant. At illud unicum sacrificium non posse quotidie repeti in mysterio ab ipso eodem summo Pontifice Christo per manus Sacerdotum, Evangelium nusquam docet, et hoc Catholici affirmant. Neque ii soli affirmant, qui post Gregorii tempora fuerunt, sed omnes omnino Patres, etiam qui multis saeculis Gregorium praeceserunt. Audi, nomine caeterorum, unum Augustin. in epist. 23. ad Bonifac. sic loquentem: « Nonne semel immolatus est Christus in seipso? et tamen in Sacramento non solum per omnes Paschae solemnitates, sed omni die populis immolatur ».
V
« Evangelion docet, peccatum esse non tantum actiones externas pugnantes cum lege Dei, verum etiam dubitationes de Deo, securitatem carnalem, et contumaciam, ac concupiscentiam nobiscum nascentem, et in renatis reliquam, Rom. VII. Pontificii negant, haec mala in renatis reliqua, esse peccata pugnantia cum lege Dei ».
Nusquam Pontificii, hoc est, Catholici docent, solum actiones externas esse peccata, sed vobis mentiri licet; id enim a patre vestro didicistis, qui in veritate non stetit. Porro dubitationes de Deo, securitatem carnalem, contumaciam, et concupiscentiam, si voluntariae sint, peccata esse minime dubitamus: si vero sint involuntariae, quales erant cupiditates illae carnis contra spiritum, quas Paulus sentiebat, etsi eis non consentiret; eas vero peccata esse, constanter negamus. Neque de Paulinis verbis vobiscum disceptamus, quasi Pauli verba vobis vera, falsa nobis esse videantur, sed de eorum verborum interpretatione. Nec moleste ferre debetis, si Augustinum, et omnem chorum Sanctorum vobis novis hominibus praeponamus. Sic enim loquitur Augustin. lib. I cont. duas epist. Pelagianor. cap. 13: « Sed de ista concupiscentia carnis falli eos credo, vel fallere, cum qua necesse est, ut etiam baptizatus, et hoc si diligentissime proficit, et spiritu Dei agitur, pia mente confligat. Sed haec, etiamsi vocatur peccatum, non quia peccatum est, sed quia peccato facta est, sic vocatur, sicut scriptura manus cuiusque dicitur, quod manus eam fecerit ».
VI
« Evangelion docet, hominem in hac imbecillitate naturae nequaquam posse satisfacere legi Dei, et hac perfecta impletione legis iustum, et omnis peccati expertem esse, Rom. VIII. Sensus carnis inimicitia est adversus Deum: legi enim Dei non obtemperat, ac ne quidem potest. Pontificii contendunt, hominem posse legi Dei satisfacere, et hac impletione legis iustum esse, et vitam aeternam mereri ».
Non dicunt Pontificii, hoc est, Catholicae Ecclesiae filii, hominem in hac imbecillitate naturae omnis peccati expertem esse. Agnoscimus enim et profitemur verissimum esse, quod ait Ioannes, initio epist. I: Si dixerimus, quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus.11 Sed quoniam quotidiana ista peccata nec iustitiam tollunt, nec tam contra legem, quam praeter legem Dei sunt, cum pro remissione eiusmodi delictorum oret omnis Sanctus in tempore opportuno,12 Psalm. XXXI, et omnes filii Dei iusti utique et sancti quotidie dicere doceantur: Dimitte nobis debita nostra,13 Matth. VI, propterea non timemus asserere, posse hominem per gratiam Dei iustificatum, eiusdem gratiae adiutorio, et legem implere, et ea impletione vitam aeternam promereri; scimus enim quis dixerit: Et mandata eius gravia non sunt. I. Ioan. V. Et quis item dixerit: Voca operarios, et redde illis mercedem. Matth. XX. Et rursum: Venite benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum etc. Esurivi enim, et dedistis mihi manducare.14
Quare Augustinus lib. de grat. et lib. arbit. cap. 16: « Certum est, inquit, nos mandata servare, si volumus, sed quia praeparatur voluntas a Domino, ab illo petendum est, ut tantum velimus, quantum sufficit, ut volendo faciamus ». Et de spir. et lit. cap. 10: « Ideo datur gratia, non quia legem implevimus, sed ut legem implere possimus ». Neque movet nos illud verbum Apostoli: Sensus carnis inimicitia est adversus Deum. Nam idem Apostolus antea dixerat ad Rom. VII: Igitur ego ipse mente servio legi Dei, carne autem legi peccati.15 Quod autem mente agimus, id vere nos agimus; quod autem carne agimus, si mens repugnat, nostrum non est, sicut idem Apostolus ait: Si quod nolo, inquit, facio, iam non ego operor illud.
VII
« Evangelion docet, bona opera esse illa tantum, quae a Deo praecepta sunt etc. iuxta regulam, quae tibi praecipio, haec tantum facito Domino, non addas, neque minuas. Pontificii e contra totam Ecclesiam obruerunt traditionibus etc ».
Iam haec sunt millies a vobis repetita, et a nostris refutata. Falsum autem est quod ais, in Evangelio haberi, illa tantum esse opera bona, quae Deus praecepit. Ubi enim, quaeso, praecepit Deus virginitatem? Nonne Paulus ait: De virginibus autem praeceptum Domini non habeo, I. Cor. VII, et tamen ibidem ait, bonum esse opus, virginem permanere: Igitur, inquit, qui Matrimonio iungit virginem suam, bene facit; et qui non iungit, melius facit.16
Neque multum te iuvat regula illa: Quae tibi praecipio, haec tantum facito Domino. Non enim eo loco prohibet Deus aliud, quam ne corrumpamus eius praecepta, sed integre ea servemus, ut ille praecepit, non declinantes ad dexteram, neque ad sinistram. Itaque S. Augustin. lib. de S. virginit. cap. 30. distinguens a consiliis praecepta: « Neque enim, inquit, sicut non maechaberis, non occides; ita dici potest, non nubes: illa exiguntur, ista offeruntur. Si fiunt ista, laudantur; nisi fiant illa, damnatur: In illis Dominus debitum imperat nobis, in his si quid amplius (Nota) supererogaveritis, in redeundo reddet vobis ».
VIII
« Evangelion docet, utramque partem Sacramenti coenae Domini omnibus Christianis ministrandam esse; et quidem de calice expresse inquit: Bibite ex hoc omnes. Pontificii e contra decernunt, et definiunt ».
Adhuc non videmus locum illum Evangelii, ubi doceamur, utramque partem Sacramenti coenae Domini omnibus Christianis ministrandam esse. Nec enim de calice Dominus ait: Bibite ex hoc omnes Christiani, sed, Bibite ex hoc omnes; qui vero essent illi omnes, Marcus explicuit, cum addidit: Et biberunt ex illo omnes. Non autem biberunt omnes Christiani, sed omnes Apostoli, qui soli tunc cum Domino vescebantur.
IX
« Evangelion docet, veram poenitentiam, seu conversionem ad Deum esse serium dolorem cordis de admissis peccatis, et Fidem statuentem sibi peccata propter Christum certo remitti etc. Pontificii contra, etsi contritionem inter partes poenitentiae numerant: tamen hanc remissionem peccatorum mereri fingunt; et addunt confessionem auricularem non mandatam a Deo; et satisfactionem, seu opera indebita, quibus pro aeternis peccatorum poenis satisfieri, et haec ipsa posse pecuniis redimi fingunt. Quae tota doctrina in meritum Filii Dei, qui solus pro peccatis nostris satisfecit, blasphemia est ».
Hic nihil probari, nulla testimonia Evangelii adferri, tantum inania verba mendaciis admixta fundi video. Nam quod dicis de conversione, et serio dolore cordis, omittere potuisses. Nos enim vere conversionem, et serium dolorem cordis in poenitentibus requirimus; cum vos nihil aliud, quam nescio quos terrores pro contritione habeatis. Quod addis de Fide statuente nobis remitti peccata, supra refutatum est. Quod ais, apud Pontificios contritionem mereri remissionem peccatorum, mendacium est, supra etiam refutatum. Quod etiam dicis, Pontificios dicere, satisfactionibus temporalibus pro poenis aeternis satisfieri, pariter est mendacium. Non enim satisfacere nos putamus pro aeternis poenis, quas nobis in iustificatione remitti non dubitamus, sed pro poenis temporalibus, quas vel hic, vel in purgatorio Deus exigit ab iis, qui post Baptismum ad poenitentiam et reconciliationem veniunt: « Productior est », inquit Augustinus Tractat. 124. in Ioan. « poena, quam culpa, ne parva putaretur culpa, si cum ea finiretur et poena ».
Quod denique addis, confessionem auricularem non esse mandatam, et satisfactionem pugnare cum merito Christi: dicis quidem, sed non probas. Lege vero, si placet, serm. 5. B. Cypriani de lapsis, et invenies exomologesim necessariam, et satisfactionem: et has ipsas voces saepius repetitas. Porro pecunia redimi satisfactionem (ne forte hic turpem aliquam negotiationem suspiceris) nihil est aliud apud Catholicos, quam unum genus satisfactionis in aliud posse mutari iudicio Sacerdotis; ut ieiunium in eleemosynam. Pergamus ad caetera.
X
« Evangelion docet, coniugium omnibus hominibus, laicis, et sacerdotibus concessum et liberum esse; et diserte inquit, prohibitionem coniugii, et ciborum, doctrinam diabolicam esse. Pontificii e contra magnae parti hominum, Sacerdotibus, et Monachis, coniugium prohibent, et certis diebus a certis cibis abstinere iubent ».
At ubi, quaeso, Evangelium docet, concessum coniugium esse iis, qui votum continentiae habent? fortasse ad Hebr. XIII ubi legimus: Honorabile coniugium in omnibus.17 Caeterum, si in omnibus omnes omnino homines comprehendit, honorabile etiam erit coniugium in patre et filia; in matre et filio; in fratre et sorore: vel si hoc vobis non placet, non placeat etiam honorabile debere coniugium dici inter Monachum et Sanctimonialem, et caeteros homines, quibus per votum coniugium inire non licet. Apostolus enim id solum vult, ut coniugium honoremus in omnibus rite et legitime copulatis. Vobis autem probandum superest, rite et legitime eos copulari, qui perpetuam continentiam Deo voverunt.
Audi Chrysostomum, quid Theodoro Monacho, qui uxorem ducere volebat, vel fortasse etiam duxerat, scribit in epist. 6. « Honorabiles, inquit, nuptiae, sed te iam servare non convenit privilegia nuptiarum: quamvis frequenter hoc ipsum nuptias voces, ego tamen adulterio illud peius existimo ». De loco Apostoli, I. Tim. IV: Prohibentes nubere etc. vide quae diximus supra, cap. 21. prope finem.
XI
« Evangelion docet, unum esse verum et solidum fundamentum, supra quod aedificata sit Ecclesia Dei, videlicet, Dominum nostrum Iesum Christum, I. Cor. III, Act. IV, et locum Matth. XIV. Augustinus ita interpretatur, super hanc petram quam cognovisti dicens: Tu es Christus Filius Dei vivi, hoc est, super meipsum Filium Dei vivi aedificabo Ecclesiam meam; super me aedificabo te, non me super te. Pontifex e contra vociferatur, supra petram Ecclesiae Romanae, et ordinariam successionem Pontificum, totam reliquam Christiani Orbis Ecclesiam esse aedificatam ».
At non pugnat, credo, Paulus secum, cum ait ad Ephes. II: Nos superaedificari supra fundamentum Apostolorum et Prophetarum.18 Nec pugnat cum Paulo asserente: Nullum esse fundamentum Ecclesiae, praeter Christum, I. Cor. III, Ioannes in Apoc. cap. XXI, cum ait: Duodecim Apostolos, duodecim esse Ecclesiae fundamenta.19
Nam Paulus I. Cor. III de primario fundamento. Idem vero Paulus Ephes. II, et Ioannes Apoc. XXI de fundamentis secundariis loquuntur. De quali etiam fundamento Augustinus loquitur in Psalmo contra partem Donati, ubi ait: « Numerate Sacerdotes, vel ab ipsa sede Petri. Ipsa est petra, quam non vincunt superbae inferorum portae ». Sed de hac re satis multa supra dicta sunt, lib. I. cap. 10. de Pontifice.
XII
« Evangelion docet, nullum Apostolum vel Episcopum, aut alium Evangelii ministrum, alio superiorem, et maiorem potentiam, et dominationem habere, quod ad ministerium attinet. Sed omnes ministros patrem potestatem docendi Evangelii, administrandi Sacramenta, ligandi sceleratos, et absolvendi agentes poenitentiam obtinere, ut clare docent Scripturae, Lucae XXII, I. Cor. III, versu 4. Ioan. XX et Matth. XVIII omnibus Apostolis pariter traduntur claves regni coelorum. E contra Pontifex Romanus iactitat, se supremam potestatem in omnes reliquos Episcopos, et totam Ecclesiam, et quidem utrumque gladium spiritualem et politicum habere de iure divino, etc ».
Ubi doceat Evangelium, non habere unum Episcopum, vel Ministrum maiorem potestatem, quam alium, adhuc non potui reperire: nam loca quae citas, contrarium plane significant. Siquidem Lucae XXII hortatur quidem Dominus suos ad humilitatem, et prohibet dominatum regium, atque tyranicum iis, qui Ecclesiae praeesse debent: interim tamen inter Apostolos unum maiorem caeteris, imo et Ducem caeterorum esse affirmat. Ait enim: Qui maior est vestrum, fiat sicut minor, et qui praecessor (Graece ἡγούμενος, id est, Dux) fiat sicut administrator.20 Apostolus autem I. Cor. III, ubi se plantasse dicit, Apollo autem rigasse, et iterum, se ut architectum fundamentum iecisse, alios autem superaedificare, nonne satis aperte se maiorem Apollo et caeteris coadiutoribus suis fuisse significat?
Porro, Ioan. XX dicitur quidem omnibus Apostolis: Ecce, ego mitto vos: et, Quorum remiseritis peccata etc. tamen cap. XXI subiiciuntur Apostoli, et caeteri Fideles omnes S. Petro, ut oves suo Pastori, cum soli Petro coram aliis Apostolis dicitur a Domino: Pasce oves meas. Denique etiamsi Mat. XVIII dicatur omnibus Apostolis: Quaecumque alligaveritis etc. tamen soli Petro dicitur, Matt. XVI: Tibi dabo claves regni etc. et sine dubio non promitteret illi aliquid Dominus singulariter, nisi etiam illi aliquid singulare exhibere voluisset. Sed de his multa diximus supra lib. I, cap. 12, 13, 14.
Ad ea, quae obiicis de utroque gladio contra Extravagantem Bonifacii VIII, ubi etiam rides argumenta Pontificis; id unum hoc loco respondere libet: ea omnia ex B. Bernardo sumpta esse, quem virum et sanctum vocare et non semel allegare solent Melanchthon, Calvinus, et alii ex vestris. Vide lib. II et IV de Considerat. vel si placet, vide quae de hac ipsa re in lib, postr. de Pontif. disseruimus. Atque haec de antithesi tua hoc loco sufficiant.
Nunc breviter demonstrandum erit, hanc ipsam visionem Ioannis in Lutherum et Lutheranos optime quadrare. Nam in primis Lutherum significari posse per stellam illam, quae de coelo in terram cecidit, planum est: cum ipse ex Monacho saecularis; ex coelibe coniugatus; ex paupere dives factus sit, et victum sobrium ac tenuem cum opiparis coenis ac prandiis commutaverit. Quid enim est hoc aliud quam ex coelesti vitae consuetudine ad terrenam decidisse?
Deinde fumum putei abyssi, qui eius casum consecutus est, plane est caecus et stupidus, qui non sentit. Siquidem antequam Lutherus ab Ecclesia Catholica deficeret, totus fere Occidens eiusdem Fidei et religionis erat; quocumque aliquis iret, fratres suos continuo agnoscebat: omnes enim in lumine erant. At post Lutheri casum tantus fumus errorum, sectarum, schismatum, exortus est, ut iam nec in eadem provincia, imo nec in eadem civitate, aut domo, unus alium agnoscat.
Obscuravit quoque hic fumus (ut in Apoc. dicitur) Solem et aerem. Nam per Solem Christum, per aerem Scripturas, per quas in hac vita quodammodo respiramus, et nostri, et adversarii exponunt. Et quidem Christum quam vehementer iste fumus obscuraverit, testantur Transylvania, et vicinae regiones, ubi palam negatur Christi divinitas: testatur etiam Germania, ubi Anabaptistae aperte, Ubiquistae obscurius negant Christi humanitatem. Et sane fuerunt olim multi haeretici, qui similiter Christum oppugnarunt, sed nulli impudentius, quam haeretici huius temporis: nam non solum multi eorum negant esse Christum Deum, sed addunt etiam, non posse invocari, nec scire eum quid nos agamus. Horror est audire, vel legere, quanta temeritate de Christi mysteriis hoc tempore disputetur.
Porro. Scripturas, incredibile est, quam vehementer iste fumus obscuraverit: tot enim iam exstant versiones, tot commentaria inter se pugnantia, ut ea etiam quae olim clarissima erant, nunc obscurissima videantur.
Quid potest dici clarius, quam quod Paulus ait? I. Cor. VII: De virginibus praeceptum Domini non habeo, consilium autem do?21
Et tamen omnes huius temporis haeretici constanter negant, ullum esse consilium virginitatis, et Paulum non dare consilium eo loco amplectendae virginitatis, sed ab ea potius absterrere homines voluisse.
Quid potest planius dici quam illud verbum Domini: Hoc est corpus meum? Et tamen nihil hoc tempore obscurius. Quid de Transylvanis dicam, qui Ioannis Evangelium, quod constat praecipue adversus Cerinthum et Ebionem scriptum esse, qui negabant Christi Divinitatem, ita suis commentariis perverterunt, ut inde maxime probent, Christum non esse Deum?
Veniamus ad locustas, quae de fumo putei exierunt. Chytraeus quidem per locustas, Episcopos, Clericos, et Monachos intelligit, sed perperam exponit: nam etiam ante Gregorii tempora erant Episcopi, Clerici et Monachi in Ecclesia; nec tamen adhuc exortae fuerant istae admirabiles locustae. Aptissime vero omnia, quae de locustis Ioannes dicit, in Lutheranos et caeteros huius temporis haereticos quadrant. Primum enim locustae semper in magna multitudine venire, et turmatim incedere solent. Proverb. XXX: Regem locusta non habet, et egreditur universa per turmas suas.22 Ita Lutherani caput unum proprie non habent3, quia negant, unum esse debere Caput totius Ecclesiae: nihilominus tamen brevissimo tempore in ingentem multitudinem creverunt, nec mirum, nam aperuerunt ostium omnibus vitiosis hominibus. Gulosi ad eos accurrunt, quia non sunt apud Lutheranos stata ieiunia: incontinentes, quia apud eos vota omnia continentiae improbantur: et Monachis etiam ac Sacerdotibus, necnon Sanctimonialibus quibuscumque Matrimonia conceduntur. Item Apostatae omnes, quia apud eos claustra omnia reserantur, et in palatia convertuntur: Principes avari et ambitiosi, quia bona Ecclesiastica, et personae etiam Ecclesiasticae eorum potestati subiiciuntur: otiosi et inimici bonorum operum, quia apud eos sola Fides sufficit, opera bona non sunt necessaria. Denique omnes improbi et scelesti, quia sublata est apud eos necessitas confitendi peccata, et rationem reddendi proprio suo Pastori, quod maximum esse solet fraenum peccatoribus. Hinc igitur ita multiplicantur locustae.
Describuntur autem hae locustae a sancto Ioanne mirabiliter. Nam dicuntur habere faciem humanam, imo etiam muliebrem, caudam scorpionum, corpus locustarum: item in capite gestant coronam quasi auream, dentes habent leonum, pectus lorica ferrea armatum: denique videbantur tanquam equi parati ad bellum, et sonitus alarum earum audiebatur quasi sonitus currum currentium ad bellum, et habebant super se regem Angelum abyssi, qui dicitur exterminator. Facies blanda significat initium praedicationis eorum, quae semper incipit ab Evangelio, nihil enim se dicturos pollicentur, nisi purissimum Dei verbum. Ita facillime alliciunt simpliciores. Cauda scorpionis significat exitum venenatum et lethiferum: nam posteaquam verbum Dei proposuerunt, perversa interpretatione illud depravant, et eo modo quasi retorta cauda aculeum infigunt, et virus lethale infundunt. Corpus locustae, quod nihil fere est aliud quam venter, (est enim locusta ventrosum animal, et ideo nec incedere, nec volare recte potest, sed saltitando se erigit in altum, et mox ad terram recidit) significat, haereticos huius temporis esse homines ventri addictos, inimicos ieiuniorum et continentiae, et ideo nec incedere posse per viam mandatorum, nec volare ad res coelestes contemplandas.
Conantur quidem aliquando se erigere, et mores emendare, sed more locustarum, mox recidunt ad terram.
Exemplo esse potest Saxonica visitatio, nam cum animadverteret Lutherus ob Evangelicam libertatem a se praedicatam, et omnes Ecclesiae leges abrogatas, populos sine ullo fraeno in vitia ruere; instituit visitationem, et monuit pastores, ut praedicarent poenitentiam, timorem Dei, obedientiam, opera bona etc. Sed nihil profecit: vide Cochlaeum, in vita et actis Lutheri, anni 1527.
Pari ratione conantur volare per contemplationem, et scribunt iam passim libros de Trinitate, de Incarnatione, deque aliis eiusmodi mysteriis, sed incidunt in errores gravissimos, imo haereses perniciosissimas, ut patet de Ubiquistis, qui totum mysterium Incarnationis et Trinitatis destruunt.
Coronae in capite locustarum significant arrogantiam, et superbiam, qua sese effecerunt super omnes homines. Exstat liber Lutheri ad Ducem Georgium; in eo sic ait: « A tempore Apostolorum nullus Doctor, aut Scriptor, nullus Theologus, aut Iurisconsultus, tam insigniter et clare conscientias saecularium statuum confirmavit, instruxit, ac consolatus est, sicut ego feci. Per singularem Dei gratiam hoc certo scio, quoniam neque Augustinus, neque Ambrosius, qui tamen in hac re optimi sunt, mihi in hoc aequales sunt ». Quid, quod non solum Lutherus, et Calvinus nihili faciunt mille Cyprianos, et mille Augustinos, sed etiam quivis Ministellus Lutheranus habet pro asinis, et stipitibus omnes Papistas? Erant autem coronae illae quasi aureae, id est, aureae videbantur, sed non erant, quia fingunt se zelo honoris Dei, et charitatis impelli ad ea quae dicunt, cum tamen nihil minus, quam zelum Dei noverint.
Dentes leonini significant detractiones, quibus assidue, et litteris, et sermonibus lacerant famam Pontificum, Clericorum, Monachorum. et ipsorum etiam Sanctorum, qui cum Deo feliciter regnant.
Et sane detractionibus nutriti videntur, et tam multa dicunt, quae nec sunt, nec fuerunt, fortasse etiam nunquam erunt, ut videantur omnem conscientiam penitus exuisse. Id satis patet, tum ex aliis, quae in eorum libris passim leguntur, tum ex iis, quae paulo ante citavimus ex Synodo Smalchaldica, Illyrico, Tilmanno, Calvino et Chytraeo.
Pectus lorica ferrea armatum, significat obstinationem: sunt enim ita obdurati, ut etiamsi apertissime convincantur, nunquam tamen cedant; et saepe mori malint, quam ab obstinatione sua recedere.
Similitudo equorum, qui parati videbantur ad bellum, significat audaciam et temeritatem: provocant enim audacissime omnes ad bellum, cum tamen postea pro argumentis sola mendacia plerumque proferant. Lutherus in Assert. art. 25: « Adeste, inquit, huc omnes Papistae in unum: conflate studia vestra in unum, si forte possitis hoc vinculum dissolvere ». Quo eodem modo loquuntur fere omnes alii.
Similitudo autem curruum volitantium significat velocitatem, qua nova ista haeresis utitur in variis regionibus occupandis: nam brevi occupavit non solum multa regna in partibus septentrionalibus, sed etiam usque ad Indos excurrere ausa est, quamquam non permisit Deus, ut ibi haerere posset. Nec enim tantum flagellum merebatur novella adhuc, et tenera illa Christi Ecclesia.
Denique, Angelus abyssi dicitur rex locustarum istarum, quia etsi regem visibilem locustae non habent, ut supra diximus, invisibili tamen rege, id est, Diabolo carere non possunt: Ipse enim est Rex super omnes filios superbie.23 Dicitur autem rex locustarum exterminator, quia per nullam unquam haeresim, aut persecutionem Diabolus ita exterminavit, ac vastavit Ecclesiam, ut per Lutheranos. Nam caeterae haereses, ut plurimum, unum aut alterum articulum destruebant, sed non evertebant omnem ordinem, et disciplinam Ecclesiae: at Lutherana haeresis partim per se, partim per suas proles Anabaptistas, Calvinistas, Trinitarios, Libertinos, omnia omnino Ecclesiae bona perdidit in iis locis, ubi grassari potuit. Nam abstulit a Deo Trinitatem per novos Samosatenos; a Christo Deitatem per eosdem; et humanitatem per Anabaptistas; ab Angelis et Sanctis omnibus omnem cultum et invocationem; a purgatorio suffragia vivorum, imo purgatorium ipsum plane exterminavit. Ab Ecclesia, quae est in terris, abstulit multos libros divinae Scripturae, omnia fere Sacramenta, omnes traditiones, sacerdotium, sacrificium, vota, ieiunia, festos dies, templa, altaria, reliquias, cruces, imagines, monumenta omnia pietatis; item leges Ecclesiasticas, disciplinam, atque ordinem universum plane exterminavit.
Sed forte inferis pepercit, ne suo regi Angelo abyssi iniuriam faceret. Non ita est: nam etiam inferos veros et locales multi Lutheranorum negant, et imaginarios nescio quos inferos fingunt; ut supra in disputatione de descensu Christi ad inferos demonstravimus. Vere igitur exterminatrix haeresis haec dici potest, et eo duce digna, qui Hebraice אבדון. Graece ἀπολλύων, Latine exterminans dicitur. Et mirum sane esset, si non etiam Lutherani ipsi hoc exterminium mirarentur, nisi a fumo illo, de quo supra diximus, plane essent obcaecati.
Sed una in tot malis consolatio est, quod (ut Ioannes dicit) locustae istae non laedunt herbas, atque arbores viventes: sed solum homines, qui non habent signum Dei vivi. Cum enim haeresis ista tota carnalis sit, non facile viros bonos, et in quorum animis viret, ac floret religio, et pietas, decipere potest. Ita videmus, raro, aut nunquam accidisse, ut ad Lutheranos ab Ecclesia aliquis defecerit, qui non prius corruptae, et perditae vitae inter Catholicos esse coeperit. Sed de his hactenus.