Compendium Theologiae Dogmaticae Tomus I: De Christo Legato Divino, De Ecclesia Christi, De Fontibus Theologicis
Christian Pesch S.J. (1853–1925)
Compendium theologiae dogmaticae. Tomus I: De Christo legato divino — De Ecclesia Christi — De fontibus theologicis
First published 1913
Christian Pesch’s first volume of Compendium theologiae dogmaticae (Freiburg im Breisgau: B. Herder, 1913), complete: the Prooemium, the Prolegomena, the Institutiones propaedeuticae with the preliminary inquiry into religion and revelation, Pars I De Iesu Christo legato divino, Pars II De ecclesia Christi and Pars III De fontibus theologicis, transcribed from the scan.
Prooemium
Prolegomena
§ 1. Quid sit theologia
§ 2. Quae sint theologiae divisiones
§ 3. Quod sit systema theologiae dogmaticae
§ 4. Quis fuerit progressus historicus theologiae
Institutiones propaedeuticae ad sacram theologiam
Praenotanda
Inquisitio praevia de religione et revelatione in genere
Chapter I: De religione in genere
De revelatione in genere
De criteriis revelationis
Praenotanda
PRAENOTANDA.
79. Deus dans revelationem, hominibus imponit officium eam recipiendi. Ergo revelationem suam et legatum suum, qui eam aliis annuntiat, iis notis vel signis munire debet, quibus homines certi fiant sibi vere proponi revelationem divinam. Nam Deus postulat rationabile obsequium. Rationabile autem non est leviter credere, i. e. sine praevia certitudine de facto revelationis. Notae, ex quibus dignoscitur, utrum doctrina sit revelata a Deo necne, vel num legatus vere missus sit a Deo ad talem doctrinam annuntiandam, vocantur criteria revelationis, vel motiva credibilitatis, quia iis credibilitas doctrinae revelatae ostenditur.
Sunt criteria interna, si ex ipsa indole doctrinae desumuntur; sunt criteria externa, si petuntur ex factis concomitantibus. Sunt criteria negativa, si solum ostendunt nihil obstare, quominus talis doctrina a Deo revelari possit; sunt criteria positiva, si ostendunt, doctrinam revera a Deo esse revelatam.
Doctrina irrationabilis vel inhonesta non est divina; si bona et gravis est, potest esse a Deo revelata. Si tam excellens et unica est, ut numquam simile quid excogitatum sit ab homine, magna probabilitas et praesumptio originis divinae habetur. Neque tamen criteria interna per se parant perfectam certitudinem facti revelationis, quia iis humana origo talis doctrinae non omnimodo excluditur.
Si ille, qui dicit se accepisse revelationem divinam et missum esse ad eam praedicandam, est homo pravus, fraudulentus, scurrilis, censendus non est legatus divinus. Si bonus homo est et digne se gerit, potest esse legatus divinus. Si eximia sanctitate eminet, praesumptio stat pro eo; immo potest ille, qui se a Deo missum dicit, esse miraculum ordinis moralis, quale sine speciali interventu Dei intellegi non potest. Quod si fit, habetur certum argumentum divinae missionis.
Boni fructus religiosi et morales ex doctrina oriundi ostendunt arborem tam bonam posse esse a Deo plantatam; fructus, plane singulares, qui ex causis naturalibus explicari nequeunt, signa sunt immediatae interventionis Dei.
Notae externae maxime certae et solae per se sufficientes sunt effectus sensibiles in confirmationem revelationis a Deo producti, qui effectus dividuntur in miracula et prophetias. Quare de his in specie agemus. Ait Concilium Vaticanum sess. 3, c. 3: «Ut fidei nostrae obsequium rationi consentaneum esset, voluit Deus cum internis Spiritus Sancti auxiliis externa iungi revelationis suae argumenta, facta scilicet divina, atque imprimis miracula et prophetias, quae, cum Dei omnipotentiam et infinitam scientiam luculenter commonstrent, divinae revelationis signa sunt certissima et omnium intellegentiae accommodata.» Et de fide can. 3: «Si quis dixerit revelationem divinam externis signis credibilem fieri non posse, ideoque sola interna cuiusque experientia aut inspiratione privata homines ad fidem moveri debere, A. S.» Can. 4: «Si quis dixerit miracula nulla fieri posse, proindeque omnes de iis narrationes, etiam in Sacra Scriptura contentas, inter fabulas vel mythos ablegandas esse; aut miracula certo cognosci numquam posse nec iis divinam religionis christianae originem rite probari, A. S.» (Denz. n. 1790 1812 1813.)