Compendium Theologiae Dogmaticae Tomus I: De Christo Legato Divino, De Ecclesia Christi, De Fontibus Theologicis
Christian Pesch S.J. (1853–1925)
Compendium theologiae dogmaticae. Tomus I: De Christo legato divino — De Ecclesia Christi — De fontibus theologicis
First published 1913
Christian Pesch’s first volume of Compendium theologiae dogmaticae (Freiburg im Breisgau: B. Herder, 1913), complete: the Prooemium, the Prolegomena, the Institutiones propaedeuticae with the preliminary inquiry into religion and revelation, Pars I De Iesu Christo legato divino, Pars II De ecclesia Christi and Pars III De fontibus theologicis, transcribed from the scan.
Prooemium
Prolegomena
§ 1. Quid sit theologia
§ 2. Quae sint theologiae divisiones
§ 3. Quod sit systema theologiae dogmaticae
§ 4. Quis fuerit progressus historicus theologiae
Institutiones propaedeuticae ad sacram theologiam
Praenotanda
26. Cum theologia dogmatica ut principia supponat veritates revelatas, ante eam necessario demonstrandum est, num quid Deus revelaverit; nam principia revelata non sunt per se nota sicut principia naturalia, e quibus philosophia procedit.
Imprimis in quaestionem venit illa revelatio, cuius Iesus Christus est auctor. Fuerunt quidem vel dicuntur fuisse etiam aliae revelationes divinae. Sed sola christiana revelatio fuit tantae universalitatis et efficaciae, ut totam faciem orbis terrarum mutaverit et incomparabilis momenti etiam nunc sit in totum genus humanum. Hac revelatione stabilita, quid de aliis censendum sit, non difficile erit diiudicare.
27. Quare theologiae dogmaticae praemittitur alia disciplina, quae apologetica communiter appellatur, quia defendit et in tuto ponit principia, super quae aedificatur theologia dogmatica. Vocatur etiam theologia fundamentalis (vel generalis), quia obiectum eius est revelatio, quae est fundamentum theologiae. Neque tamen apologetica ipsa proprie est theologia, cum desit ei, quod theologiae supernaturali est maxime essentiale, scilicet argumentari ex veritatibus revelatis. Apologeticae autem est argumentis historicis et philosophicis ostendere revelationem esse factam, et finis eius est viam parare ad theologiam proprie dictam; tum solum cum res quasdam vere revelatas esse probaverit, iis uti poterit ad ulterius argumentandum. Itaque subiectum huius scientiae est credibilitas ordinis supernaturalis, a Deo revelati; obiectum formale est cognoscibilitas historica et philosophica huius credibilitatis; obiectum materiale, quidquid de revelatione ante theologiam supponendum est. Unde apologetica definiri potest: Institutio eorum, quae de ordine supernaturali seu revelato scitu necessaria sunt ad theologiam excolendam. Ideo merito haec disciplina vocatur propaedeutica ad sacram theologiam.
28. Per se igitur apologetica non respicit nisi revelationem supernaturalem, praecipue eam, quae per Iesum Christum facta est. Solent nihilominus multi generales quasdam considerationes praemittere de religione et de revelatione eiusque criteriis. Quae quidem abstracta consideratio potius ad philosophiam quam ad theologiam pertinet et merito in philosophia tractatur1; attamen quia non ubique hoc fit, sed res ad cursum theologicum transmitti solet, has quaestiones generales et abstractas praevia aliqua inquisitione brevissime considerabimus.
Unde divisio tractatus haec erit: Post quaestionem de religione et revelatione in genere primum inquirendum est, num Christus legatum divinum se declaraverit et probaverit. Ergo prima pars De Iesu Christo legato divino. Dein videndum est, quomodo Christus doctrinam a se revelatam ad nos pervenire voluerit, et inveniemus ad hunc finem ab eo institutam esse societatem visibilem, cui negotium doctrinam suam conservandi, tradendi, explicandi tradiderit. Unde secunda pars De ecclesia Christi. Tertio quaeritur, quinam sint fontes, ex quibus doctrina ecclesiae haurienda sit. Ergo tertia pars De fontibus theologicis.
29. Nostris temporibus inter quosdam catholicos, maxime in Gallia, opinio invaluit apologeticae traditionali praeferendam esse apologeticam immanentiae. Nam, inquiunt, cum permulti homines, kantianismo et positivismo infecti, non iam admittant possibilitatem demonstrationis rerum transcendentalium, i. e. non pure experimentalium, incassum laborant ii, qui student argumentis obiectivis historicis et philosophicis probare veritatem religionis christianae. Itaque potius procedendum est ex subiecto et ostendendum esse in homine exigentiam quandam moralem et religiosam, cui per solam christianam religionem perfecte satisfiat. Vituperant methodum «traditionalem» apologeticae ut «extrinsecismum», cum velit extrinsecus hominibus imponere officia religionis; ut «historicismum», cum argumentis historicis velit probare id, quod est supra omnem historiam; ut «intellectualismum», cum putet omnia se rationibus intellectualibus posse efficere. Huic igitur methodo obsoletae opponunt methodum «immanentiae vitalis», «psychologiae religiosae», «dynamismi moralis», quia, inquiunt, haec methodus docet hominem per sui ipsius attentam considerationem, per religiosam experientiam, per morales conatus pervenire ad religionem supernaturalem.
30. Quid de apologetico systemate immanentiae censendum? Si illi apologetae id solum intendunt, ut tradant methodum quandam animos hominum, falsis opinionibus philosophicis deceptorum, disponendi ad catholicam veritatem facilius amplectendam, varia proponunt, quae ad hunc finem utilia sunt. Sed si volunt abrogare veterem apologeticam et in locum abrogatae substituere novum suum systema, graviter errant.
Nam a) nihil est in viribus et actionibus naturalibus hominis, quod ad ordinem supernaturalem vel cognoscendum vel amplectendum valeat, cum de essentia entis supernaturalis sit, ut omnem potentiam et exigentiam naturalem superet. Quare Pius X in encyclica «Pascendi dominici gregis» queritur non deesse catholicos homines, qui immanentiae doctrina «pro apologesi utuntur, idque adeo incauti faciunt, ut in natura humana non capacitatem solum et convenientiam videantur admittere ad ordinem supernaturalem, quod quidem apologetae catholici opportunis adhibitis temperationibus demonstraverunt, sed germanam verique nominis exigentiam.» Talem autem methodum talesque doctrinas ait Pontifex non esse «ad aedificandum aptas sed ad destruendum, non ad catholicos efficiendos sed ad catholicos ipsos ad haeresim trahendos» (Denz. n. 2103). Verum quidem est omnes homines nunc esse in ordine, qui sit supernaturalis, neque quemquam rationis compotem privari motionibus Spiritus Sancti. At hoc ita esse non constat nisi ex revelatione supernaturali, neque hominibus non credentibus proponi potest ut obiectum magis notum ad religionem christianam, in se minus notam, demonstrandam.
b) In specie cum essentia fidei christianae pugnat methodus immanentiae exclusive sumpta. Nam fidei est ob auctoritatem Dei revelantis credere dogmata revelata. Hoc autem repugnat, quamdiu de facto revelationis divinae et de auctoritate Dei revelantis sufficiens certitudo non habetur. Et quia revelatio, de qua agitur, non cuivis homini immediate fit, sed olim electis quibusdam hominibus facta et per hos posteris tradita est, si ignorantur vel in dubium vocantur facta illa obiectiva, quibus innititur fides supernaturalis, corruat necesse est tota religio christiana et cum ea tota theologia dogmatica. Itaque hoc fundamentum obiectivum, historicum, intellectuale nullis considerationibus psychologicis et subiectivis compensari potest. Adhibeant haec ad impedimenta quaedam removenda et ad praeparandos animos, ut facilius admittant argumenta obiectiva, sed meminerint subiectivismum exaggeratum esse pessimum inimicum religionis catholicae, quippe quae, antequam est religio subiectiva singulorum, essentialiter sit religio obiectiva, omnibus hominibus ex praecepto divino amplectenda.
«Traditionali» igitur via probabimus factum revelationis christianae. Quodsi infideles argumenta nostra a priori reiiciunt, nihil nos movet, quia ideo vis argumentorum non minor est. Neque nostrum hic est kantianos convertere sed fundamenta theologiae in tuto collocare. Quomodo vero singuli homines inducendi sint ad fidem amplectendam, nulla generali methodo tradi potest, cum secundum singulorum condiciones internas et externas iudicandum sit2.