Compendium Theologiae Dogmaticae Tomus I: De Christo Legato Divino, De Ecclesia Christi, De Fontibus Theologicis
Christian Pesch S.J. (1853–1925)
Compendium theologiae dogmaticae. Tomus I: De Christo legato divino — De Ecclesia Christi — De fontibus theologicis
First published 1913
Christian Pesch’s first volume of Compendium theologiae dogmaticae (Freiburg im Breisgau: B. Herder, 1913), complete: the Prooemium, the Prolegomena, the Institutiones propaedeuticae with the preliminary inquiry into religion and revelation, Pars I De Iesu Christo legato divino, Pars II De ecclesia Christi and Pars III De fontibus theologicis, transcribed from the scan.
Prooemium
Prolegomena
§ 1. Quid sit theologia
§ 2. Quae sint theologiae divisiones
§ 3. Quod sit systema theologiae dogmaticae
8. Ut theologia, sensu obiectivo intellecta, sit una scientia, necesse est omnia doctrinae eius membra ad unum commune subiectum pertinere. Quod subiectum est Deus. Ergo ostendendum est, quomodo in theologia omnia ad Deum referantur. Quia agitur de organismo morali, non de organismo physico, nexus singularum partium non tam invariabilis est, ut non possint variae quaestiones aliis et aliis locis tractari. Nihilominus omnia sub quibusdam capitibus subsumuntur, quae sunt haec:
-
De Deo ipso, uno secundum naturam, trino secundum personas;
-
De Deo creatore;
-
De Deo fine ultimo;
-
De Deo redemptore;
-
De Deo sanctificatore;
-
De Deo consummatore.
Manifestum est, quomodo in hoc systemate omnia ad Deum ut subiectum referantur. Restat solum, ut haec distributio breviter explicetur.
9. Istud systema non est a priori excogitatum sed ex fontibus revelationis confectum. Deus enim quaedam revelavit de seipso, quaedam de operibus suis. De seipso revelavit alia, quae pertinent ad unitatem naturae; alia, quae pertinent ad trinitatem personarum. Itaque quia Deus in theologia consideratur ratione suiipsius, alia vera secundum relationem, quam habent ad Deum, a tractatu de Deo uno et trino theologia orditur.
Prima autem relatio rerum creaturarum ad Deum in eo est, quod egressae sunt a Deo ut primo principio efficiente. Unde tractatum de Deo ipso sequitur tractatus de Deo creatore, in quo tractatu agitur 1. de creatione generatim, 2. de opificio mundi, 3. de homine, 4. de angelis. Quia vero creaturae rationales productae non sunt in ordine pure naturali sed elevatae ad ordinem supernaturalem, ideo agitur, 5. de Deo elevante seu de statu iustitiae originalis. Quem statum cum homines mox peccato perdiderint, additur tractatus de peccato originali.
Altera principalis relatio creaturarum est ad Deum finem ultimum, quia Deus non solum est causa efficiens sed etiam causa finalis omnium rerum. Et quia inferiores res proxime factae sunt propter hominem, homo autem immediate propter Deum, ideo praecipue considerandus est Deus ut finis ultimus hominis, ad quem finem homo tendit actibus humanis, unde tractatus de actibus humanis intime cohaeret cum tractatu de Deo fine ultimo.
Attamen post peccatum commissum homo non iam poterat assequi finem suum ultimum, nisi Deus eum misericorditer eruisset e statu peccati. Quod Deus praestitit mittendo Iesum Christum redemptorem, qui est secunda persona sanctissimae Trinitatis. Unde agendum est de Deo redemptore, qui tractatus duas partes habet: a) de ipso Redemptore, quae pars vocatur christologia; b) de opere redemptionis, quae pars vocatur soteriologia (soteria graece, latine est redemptio).
Fructus autem redemptionis singulis hominibus applicatur per gratiam sanctificantem, qua homo cum Deo supernaturaliter iungitur seu sanctificatur. Unde agendum est de Deo sanctificatore. Comitatus autem quidam gratiae sunt virtutes supernaturaliter infusae et dona Spiritus Sancti. Hinc duo tractatus de gratia et de virtutibus. Additur tractatus de contrariis virtutum, i. e. de vitiis et de peccatis, quibus homo a Deo separatur.
Iamvero Deus gratiam et virtutes infundit mediis quibusdam ritibus a Christo institutis, qui vocantur sacramenta. Ergo ad tractatum de Deo sanctificatore pertinet etiam tractatus de sacramentis.
Tandem finitur cursus theologicus tractatu de Deo consummatore, in quo tractatu consideratur consummatio singulorum hominum et consummatio totius mundi. Hic tractatus vocatur etiam eschatologia (ἔσχατα = ultima).
10. S. Thomas Summam theologiae dividit in tres partes, quarum prima agit de Deo uno et trino et de Deo creatore, secunda dividitur in duas partes, quarum altera agit de ultimo fine et de virtutibus et vitiis in genere, de lege, de gratia; altera agit de virtutibus et vitiis in specie; tertia parte (quam non finivit) agit de Deo redemptore, de sacramentis, de Deo consummatore.
Haec divisio coincidit fere cum ea, quam supra proposuimus. Sed S. Thomas in Summa multas quaestiones habet, quae nunc assignantur aut philosophiae aut theologiae morali. Tractatum de peccato originali iungit non cum tractatu de iustitia originali sed cum tractatu de peccato; ergo non in prima parte sed in prima secundae legitur tractatus de peccato originali.
Partes Summae subdividuntur in quaestiones et articulos. Unde brevitatis gratia solet Summa citari sine speciali titulo, indicando partem, quaestionem, articulum. E. g. I, q. 79, a. 5, vel I, 2, q. 3, a. 2; i. e. primae partis quaestio 79, articulus 5, vel primae partis secundae partis quaestio 3, a. 2. Interdum additur c. vel ad I, 2, 3. Sensus est: in corpore articuli, quod semper incipit: «Respondeo dicendum quod», vel in solutione primae, secundae, tertiae obiectionis. Alia opera S. Thomae allegantur addito speciali titulo.