Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber III

Francesco Silvestri

Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber III

Francesco Silvestri (1474–1528)

Commentaria in Summam contra Gentiles

First published 1926

In Book III of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) expounds Aquinas's account of providence, human happiness, moral action, and divine grace. The commentary accompanies the Leonine text in volume XIV (1926). The present digital edition includes the Latin text and an English translation.


Prooemium

Caput I: Quod Omne Agens Agit propter Finem

Caput II: Quod Omne Agens Agit propter Bonum

Caput III: Quod Malum est Praeter Intentionem in Rebus

Caput IV: Rationes Quibus Videtur Probari quod Malum non Sit Praeter Intentionem

Caput V: Solutio Rationum Praemissarum

Caput VI: Quod Malum non est Aliqua Essentia

Caput VII: Rationes Quibus Videtur Probari quod Malum Sit Natura vel Res Aliqua

Caput VIII: Solutio Rationum Praemissarum

Caput IX: Quod Causa Mali est Bonum

Caput X: Quod Malum Fundatur in Bono

Cum ostensum sit bonum esse causam per accidens mali, ostendit nunc Sanctus Thomas particulariter quod est eius causa subiectiva . Circa hoc autem duo facit: primo, ostendit propositum; secundo, infert unum corollarium, capite sequenti.

Circa primum duo facit: primo, ostendit quod omne malum in aliquo bono fundatur; secundo, removet unum dubium .

  1. Arguitur igitur primo sic. Malum non est per se existens: cum non habeat essentiam. Ergo est in aliquo subiecto. Ergo est in aliquo bono: quia omne subiectum, cum sit substantia quaedam, bonum quoddam est.

Posset autem aliquis ad hanc rationem negare primam consequentiam. Quia licet malum non habeat essentiam, non oportet tamen ut sit in subiecto: cum sit negatio, et nullum habeat esse reale.

Sed ista responsio non tollit rationem. Quia aliter loquendum est de simplici negatione; et aliter de privatione, cuiusmodi est malum formaliter sumptum. Nam simplex negatio, cum etiam de non ente dicatur, non requirit aliquod subiectum. Privatio autem et malum est negatio circa determinatum subiectum: et ideo non denominat nisi ens. Propterea, cum malum sit in rebus, ut superius est ostensum; et non sit per se subsistens: oportet quod sit in alio tanquam in subiecto; non quidem ut ens aut dicens aliquam essentiam, sed sicut privatio perfectionis, iuxta praedeterminata , inquantum vere potest de aliquo affirmari propter absentiam formae ab illo subiecto.

  1. Secundo. Subiectum formae est ens in potentia ad formam. Quod bonum est: cum in eodem genere sit potentia et actus. Ergo et malum est in bono sicut in subiecto: cum malum sit privatio, forma autem et privatio sint in eodem subiecto.

Posset ad hanc rationem negari quod ens in potentia sit bonum. Quia, si ex eo quod ordinatur ad bonum dicitur bonum, eadem ratione, cum ordinetur ad malum, scilicet ad privationem, cuius est susceptiva, erit malum.

Respondetur: et dicitur primo quod, ut superius dicebatur, materia ad bonum ordinatur per se, ad malum autem et privationem per accidens: aut videlicet inquantum est susceptiva formae amissibiliter; aut quia est susceptiva formae cui coniungitur privatio alterius formae. Ideo ex ordine ad bonum dicitur bonum quoddam: non autem ex ordine ad malum dicitur mala.

Dicitur secundo, ut superius, capite VI, dictum est, quod privatio formae non est malum materiae: quia nulla forma determinata est debita materiae, licet sit omnium susceptiva; malum autem dicitur privatio formae debitae inesse.

  1. Tertio. Malum dicitur quia nocet. Sed non nocet nisi bono. Ergo est in bono. — Patet consequentia. Quia non noceret formaliter bono nisi esset in ipso. — Minor vero probatur. Quia nocere malo est bonum: cum corruptio mali sit bona.

Circa hanc propositionem, Malum non noceret formaliter bono nisi esset in bono, advertendum est quod ideo addidit Sanctus Thomas ly formaliter, quia aliquid nocet dupliciter, ut dicitur Secundo, d. XXXV, a. 1, ad 3: scilicet formaliter, et hoc est ipsum nocumentum, sive ipsa boni ademptio vel privatio; et effective, et hoc est quod causat privationem boni. Quod ergo active alicui nocet, ut sic, non est in eo quantum ad proximum susceptivum nocumenti: sed bene quod formaliter nocet.

  1. Quarto. Malum causatur a bono per accidens. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia, cum omne per accidens reducatur ad per se et in ipso fundetur, oportet ut cum malo, qui est effectus per accidens boni, sit bonum aliquod qui est effectus per se, in quo malum fundetur.

II. Quantum ad secundum, removet Sanctus Thomas dubium quoddam . Videtur enim primo aspectu quod malum non sit in bono: cum sint opposita. Sed respondet quod, cum bonum communiter dicatur, sicut et ens; sicut non est inconveniens quod non ens sit in ente, sicut privatio in substantia, ita non est inconveniens quod malum sit in bono.

Dicitur tamen secundo quod, sicut non ens non est in ente sibi opposito, sed in alio, sicut caecitas non est in visu, sed in animali; ita et malum non est in bono sibi opposito, sed in alio; sicut malum moris est in bono naturae; et malum naturae, quod est privatio formae, est in materia, quae est bonum, sicut etiam ens in potentia.

III. Ad huius evidentiam, considerandum est quod bonum et malum dupliciter considerari possunt. Uno modo, quantum ad communem naturam, ut ita dixerim, utriusque, secundum praecisionem ab inferioribus. Et quia sic unum tollit totaliter reliquum, utpote illi directe oppositum, unum in alio esse non potest. Unde si poneretur aliquid per se bonum existere, tanquam universalis natura boni, in ipso nullum malum esse posset: sicut patet in Deo, qui est ipsa bonitas per se subsistens, in quo nullum est malum. Et si aliquid esset per se et universale malum, nullum bonum includeret. Sed quia hoc esse non potest, cum malum dicat negationem boni in subiecto, ideo inquit Aristoteles, IV Ethic. , quod seipsum destrueret.

  1. Alio modo, quantum ad hoc particulare bonum et malum. Et tunc dupliciter etiam unumquodque illorum considerari potest. Uno modo, secundum universales rationes boni et mali in ipsis salvatas. Et sic quodlibet malum cuilibet bono opponitur. Et secundum hoc dicit Augustinus quod fallit dialecticorum regula, quae dicit contraria simul esse non posse: quia sic malum invenitur in eo cui universalis ratio boni convenit. Cum enim bonum, universaliter sumptum, non dicat aliquam determinatam perfectionem, sed perfectionem in communi, quicquid perfectionis res habeat, dicitur bona. Similiter quaecumque perfectione sibi debita careat, dicitur mala. Et sic, propter amplitudinem rationis boni et mali, potest esse ut idem secundum aliquid sit bonum, et secundum aliquid sit malum; et rationes quae, universaliter sumptae, sunt oppositae, in eodem possunt simul inveniri respectu diversorum; sicut idem animal carens visu est simul bonum et malum, bonum inquantum est ens in actu, malum inquantum caret perfectione. Propter hoc Sanctus Thomas assignat pro ratione quare simul esse possint bonum et malum, et unum in altero fundari, ipsam boni amplitudinem et illimitationem. — Nec tamen sequitur contradictoria simul vera sint, si idem sit bonum et malum: quia non secundum idem, sed secundum diversa dicitur bonum et malum.

Alio modo considerari possunt bonum particulare et malum secundum eorum particulares rationes. Et sic non quodlibet malum opponitur cuilibet bono directe, sed determinato bono: iniustitia enim opponitur iustitiae, non autem temperantiae. Et hoc modo non est malum in bono opposito, sed in alio bono: non enim iniustitia est in iustitia, sed in anima; neque caecitas est in visu, sed in animali.

  1. Sed occurrit dubium. Quia Sanctus Thomas Prima, q. XLVIII, a. 3, ad 3, et in aliis locis, videtur approbare sententiam Augustini dicentis in bono et malo fallere regulam dialecticorum; in Qq. autem de Malo, q. I, a. 2, ad 5, dicit quod non fallit etiam in iis regula secundum veritatem, sed secundum quandam apparentiam, prout malum absolute dictum et bonum videntur oppositionem habere.

Dici ad hoc potest utrumque dictum verum esse, sed diversimode. Nam si in bono et malo particulari considerentur tantum universales rationes boni et mali, secundum veritatem fallit illa regula: quia tunc unum oppositorum est in altero. Ratio enim communis boni, et communis ratio mali, sunt rationes oppositae: et ideo unumquodque malum, inquantum malum, absolute opponitur unicuique bono, inquantum absolute bonum est. Si autem in ipsis considerentur particulares rationes boni et mali, sic fallit regula secundum apparentiam tantum. Nam quia in hoc particulari bono salvatur universalis ratio boni, et in hoc particulari malo universalis ratio mali, videtur quod quodlibet malum, etiam secundum particularem rationem, contrarietur cuilibet bono, ut tale bonum est, propter contrarietatem boni et mali in universali; et sic, dum hoc malum est in hoc bono, videtur quod unum oppositorum sit in alio. Sed non est sic: quia non quodlibet malum contrariatur cuilibet bono, si secundum suas particulares rationes sumantur; licet secundum universales rationes boni et mali habeant oppositionem.

IV. Circa illam propositionem, Malum naturae, quod est privatio formae, est in materia, quae est bonum, sicut etiam ens in potentia , considerandum quod materiam esse bonum sicut etiam ens in potentia, duplicem sensum habere potest. Unus est, quod est bonum in potentia, non autem in actu, sicut non est ens in actu, sed in potentia. Alius est quod, sicut est ens in potentia, ita est bonum in actu. Et uterque sensus quantum ad aliquid est verus. Dupliciter enim de bonitate materiae primae loqui possumus. Uno modo, de bonitate quam habet a forma, dum ipsa actualiter informatur: et sic non est bona nisi in potentia dum caret ipsa forma. Alio modo, de bonitate quam habet ab ipso ordine ad formam: et sic est aliquid bonum aliquo modo in actu. Ipse enim ordo, et ipsa aptitudo ad bonum, est bonum quoddam, ratione termini quem respicit. Et omne ordinatum ad bonum, ut sic, habet rationem boni: unde et utilia cadunt sub divisione boni. Utrumque sensum tetigit Sanctus Thomas Prima, q. v, a. 3, ad 3. Videtur autem primus sensus hoc loco intendi, propter comparationem ad ens in potentia: unde Prima, quaestione allegata , expresse ait quod, sicut est ens in potentia, ita et bonum in potentia.

Caput XI: Quod Malum non Totaliter Consumit Bonum

Caput XII: Quod Malum Habet Aliquo Modo Causam

Caput XIII: Quod Malum est Causa per Accidens

Caput XIV: Quod non est Summum Malum

Caput XV: Quod Finis Cuiuslibet Rei est Bonum

Caput XVI: Quod Omnia Ordinantur in Unum Finem, qui est Deus

Caput XVII: Quomodo Deus Sit Finis Rerum

Caput XVIII: Quod Omnia Intendunt Assimilari Deo

Caput XIX: Quomodo Res Imitentur Divinam Bonitatem

Caput XX: Quod Res Intendunt Naturaliter Assimilari Deo in Hoc quod est Causa

Caput XXI: Quomodo Diversimode Res Ordinantur in Suos Fines

Caput XXII: Quod Motus Caeli est a Principio Intellectivo

Caput XXIII: Quomodo Appetunt Bonum Etiam quae Cognitione Carent

Caput XXIV: Quod Intelligere Deum est Finis Omnis Intellectualis Substantiae

Caput XXV: Utrum Felicitas Consistat in Actu Voluntatis

Caput XXVI: Quod Felicitas Humana non Consistit in Delectationibus Carnalibus

Caput XXVII: Quod Felicitas non Consistit in Honoribus

Caput XXVIII: Quod Felicitas Hominis non Consistit in Gloria

Caput XXIX: Quod Felicitas Hominis non Consistit in Divitiis

Caput XXX: Quod Felicitas non Consistit in Potentia Mundana

Caput XXXI: Quod Felicitas non Consistit in Bonis Corporis

Caput XXXII: Quod Felicitas Humana non Consistit in Sensu

Caput XXXIII: Quod Ultima Hominis Felicitas non Consistit in Actibus Virtutum Moralium

Caput XXXIV: Quod Ultima Felicitas non Sit in Actu Prudentiae

Caput XXXV: Quod Felicitas non Consistit in Operatione Artis

Caput XXXVI: Quod Ultima Felicitas Hominis Consistit in Contemplatione Dei

Caput XXXVII: Quod Felicitas Humana non Consistit in Cognitione Dei quae Communiter Habetur a Pluribus

Caput XXXVIII: Quod Felicitas Humana non Consistit in Cognitione Dei quae Habetur per Demonstrationem

Caput XXXIX: Quod Felicitas Humana non Consistit in Cognitione Dei quae est per Fidem

Caput XL: Utrum in Hac Vita Homo Possit Intelligere Substantias Separatas per Studium et Inquisitionem Scientiarum Speculativarum

Caput XLI: Quod non Possumus in Hac Vita Cognoscere Substantias Separatas sicut Ponit Alexander

Caput XLII: Quod non Possumus in Hac Vita Intelligere Substantias Separatas sicut Ponit Averroes

Caput XLIII: Quod Ultima Felicitas Hominis non Consistit in Cognitione Substantiarum Separatarum Qualem Praedictae Opiniones Fingunt

Caput XLIV: Quod non Possumus in Hac Vita Intelligere Substantias Separatas

Caput XLV: Quod Anima in Hac Vita non Intelligit Seipsam per Seipsam

Caput XLVI: Quod non Possumus in Hac Vita Videre Deum per Essentiam

Caput XLVII: Quod Ultima Hominis Felicitas non Sit in Hac Vita

Caput XLVIII: Quod Substantiae Separatae non Vident Deum per Essentiam ex Hoc quod Cognoscunt eum per Suam Essentiam

Caput XLIX: Quod in Naturali Cognitione Quam Habent Substantiae Separatae de Deo non Quiescit Earum Naturale Desiderium

Caput L: Quomodo Deus per Essentiam Videatur

Caput LI: Quod Nulla Creata Substantia Potest Sua Naturali Virtute Pervenire ad Videndum Deum per Essentiam

Caput LII: Quod Intellectus Creatus Indiget Aliqua Influentia Divini Luminis ad Hoc ut Deum per Essentiam Videat

Caput LIII: Rationes Quibus Videtur Probari quod Deus non Possit Videri per Essentiam, et Solutiones Earum

Caput LIV: Quod Intellectus Creatus non Comprehendit Divinam Substantiam

Caput LV: Quod Nullus Intellectus Creatus, Videndo Deum, Videt Omnia quae in Eo Videri Possunt

Caput LVI: Quod Omnis Intellectus, Cuiuscumque Gradus, Particeps esse Potest Divinae Visionis

Caput LVII: Quod Unus Alio Perfectius Deum Videre Potest

Caput LVIII: Quomodo Videntes Divinam Substantiam Omnia Vident

Caput LIX: Quod Videntes Deum Omnia Simul Vident in Ipso

Caput LX: Quod per Visionem Dei Aliquis Fit Particeps Vitae Aeternae

Caput LXI: Quod Videntes Deum in Perpetuum eum Videbunt

Caput LXII: Qualiter in Illa Ultima Felicitate Omne Desiderium Hominis Completur

Caput LXIII: Quod Deus Sua Providentia Gubernat Res

Caput LXIV: Quod Deus Conservat Res in esse

Caput LXV: Quod Nihil Dat esse Nisi Inquantum Agit in Virtute Divina

Caput LXVI: Quod Deus est Causa Operandi Omnibus Operantibus

Caput LXVII: Quod Deus est Ubique

Caput LXVIII: De Opinione Eorum qui Rebus Naturalibus Proprias Subtrahunt Actiones

Caput LXIX: Quomodo Idem Effectus Sit a Deo et a Natura Agente

Caput LXX: Quod Divina Providentia non Excludit Totaliter Malum a Rebus

Caput LXXI: Quod Divina Providentia non Excludit Contingentiam a Rebus

Caput LXXII: Quod Divina Providentia non Excludit Arbitrii Libertatem

Caput LXXIII: Quod Divina Providentia non Excludit Fortunam et Casum

Caput LXXIV: Quod Providentia Dei Sit Singularium Contingentium

Caput LXXV: Quod Providentia Dei Sit Omnium Singularium Immediate

Caput LXXVI: Quod Executio Divinae Providentiae Fit Mediantibus Causis Secundis

Caput LXXVII: Quod Mediantibus Creaturis Intellectualibus Aliae Creaturae Reguntur a Deo

Caput LXXVIII: Quod Substantiae Intellectivae Inferiores Reguntur per Superiores

Caput LXXIX: De Ordinatione Angelorum ad Invicem

Caput LXXX: De Ordinatione Hominum ad Invicem et ad Alia

Caput LXXXI: Quod Inferiora Corpora Reguntur a Deo per Corpora Caelestia

Caput LXXXII: Epilogus Praedictorum

Caput LXXXIII: Quod Corpora Caelestia non Imprimant in Intellectus Nostros

Caput LXXXIV: Quod Corpora Caelestia non sunt Causae Voluntatum et Electionum Nostrarum

Caput LXXXV: Quod Corporales Effectus in Istis Inferioribus non Sequuntur ex Necessitate a Corporibus Caelestibus

Caput LXXXVI: Quod Motus Caelestis Corporis non Sit Causa Electionum Nostrarum ex Virtute Animae Moventis, ut Quidam Dicunt

Caput LXXXVII: Quod Substantiae Separatae Creatae non Possunt esse Causa Directe Electionum et Voluntatum Nostrarum, sed Solus Deus

Caput LXXXVIII: Quod Motus Voluntatis Causatur a Deo, et non Solum Potentia Voluntatis

Caput LXXXIX: Quod Electiones et Voluntates Humanae Subduntur Divinae Providentiae

Caput XC: Quomodo Res Humanae ad Superiores Causas Reducantur

Caput XCI: Quomodo Dicitur Aliquis Bene Fortunatus, et Quomodo Adiuvatur Homo ex Superioribus Causis

Caput XCII: De Fato: an Sit, et Quid Sit

Caput XCIII: De Certitudine Divinae Providentiae

Caput XCIV: Quod Immobilitas Divinae Providentiae Utilitatem Orationis non Excludit

Caput XCV: Quod Deus non Omnes Orationes Exaudit

Caput XCVI: Quomodo Dispositio Providentiae Habeat Rationem

Caput XCVII: Quomodo Deus Possit Facere Praeter Ordinem Suae Providentiae, et Quomodo non

Caput XCVIII: Quod Deus Potest Operari Praeter Ordinem Rebus Inditum, Producendo Effectus absque Causis Proximis

Caput XCIX: Quod Ea quae Deus Facit Praeter Naturae Ordinem non sunt contra Naturam

Caput C: De Miraculis

Caput CI: Quod Solus Deus Facit Miracula

Caput CII: Quod Substantiae Spirituales Aliqua Mirabilia Operantur, quae tamen non sunt Vere Miracula

Caput CIII: Quod Opera Magorum non sunt Solum ex Impressione Caelestium Corporum

Caput CIV: Unde Magorum Operationes Efficaciam Habeant

Caput CV: Quod Substantia Intellectualis quae Praestat Efficaciam Magicis Operibus, non est Bona secundum Virtutem

Caput CVI: Quod Substantia Intellectualis Cuius Auxilio Magicae Artes Utuntur, non est Mala secundum Suam Naturam

Caput CVII: Rationes Quibus Probari Videtur quod in Daemonibus non Possit esse Peccatum

Caput CVIII: Quod in Daemonibus Possit esse Peccatum, et Qualiter

Caput CIX: Solutio Praemissarum Rationum

Caput CX: Quod Speciali Quadam Ratione Creaturae Rationales Divinae Providentiae Subduntur

Caput CXI: Quod Creaturae Rationales Gubernantur propter Seipsas, Aliae Vero in Ordine ad Eas

Caput CXII: Quod Rationalis Creatura Dirigitur a Deo ad Suos Actus non Solum secundum Ordinem ad Speciem, sed Etiam secundum quod Congruit Individuo

Caput CXIII: Quod Divinitus Hominibus Leges Dantur

Caput CXIV: Quod Lex Divina Principaliter Hominem Ordinat in Deum

Caput CXV: Quod Finis Legis Divinae est Dilectio Dei

Caput CXVI: Quod Divina Lege Ordinamur ad Dilectionem Proximi

Caput CXVII: Quod per Divinam Legem Homines ad Rectam Fidem Obligantur

Caput CXVIII: Quod per Quaedam Sensibilia Mens Nostra Dirigitur in Deum

Caput CXIX: Quod Latriae Cultus Soli Deo est Exhibendus

Caput CXX: Quod Divina Lex Ordinat Hominem secundum Rationem circa Corporalia et Sensibilia

Caput CXXI: Qua Ratione Fornicatio Simplex secundum Legem Divinam Sit Peccatum: et quod Matrimonium Sit Naturale

Caput CXXII: Quod Matrimonium Debet esse Indivisibile

Caput CXXIII: Quod Matrimonium Debeat esse Unius ad Unam

Caput CXXIV: Quod Matrimonium non Debet Fieri inter Propinquos

Caput CXXV: Quod non Omnis Carnalis Commixtio est Peccatum

Caput CXXVI: Quod Nullus Cibi Usus est Peccatum secundum se

Caput CXXVII: Quomodo secundum Legem Dei Homo Ordinatur ad Proximum

Caput CXXVIII: Quod in Actibus Humanis sunt Aliqua Recta secundum Naturam, et non Solum Quasi Lege Posita

Caput CXXIX: De Consiliis quae Dantur in Lege Divina

Caput CXXX: De Errore Impugnantium Voluntariam Paupertatem

Caput CXXXI: De Modis Vivendi Eorum qui Voluntariam Paupertatem Sequuntur

Caput CXXXII: Quomodo Paupertas Sit Bona

Caput CXXXIII: Solutio Rationum Supra Inductarum contra Paupertatem

Caput CXXXIV: Solutio Eorum quae Obiiciebantur contra Diversos Modos Vivendi Eorum qui Assumunt Voluntariam Paupertatem

Caput CXXXV: De Errore Eorum qui Perpetuam Continentiam Impugnant

Caput CXXXVI: Contra eos qui Matrimonium Virginitati Aequabant

Caput CXXXVII: Contra Eos qui Vota Impugnant

Caput CXXXVIII: Quod neque Merita neque Peccata Sint Paria

Caput CXXXIX: Quod Actus Hominis Puniuntur vel Praemiantur a Deo

Caput CXL: De Differentia et Ordine Poenarum

Caput CXLI: Quod non Omnia Praemia et Poenae sunt Aequales

Caput CXLII: De Poena quae Debetur Peccato Mortali et Veniali per Respectum ad Ultimum Finem

Caput CXLIII: Quod per Peccatum Mortale Ultimo Fine Aliquis in Aeternum Privatur

Caput CXLIV: Quod Peccata Puniuntur Etiam per Experientiam Alicuius Nocivi

Caput CXLV: Quod Iudicibus Licet Poenas Inferre

Caput CXLVI: Quod Homo Indiget Divino Auxilio ad Beatitudinem Consequendam

Caput CXLVII: Quod per Auxilium Divinae Gratiae Homo non Cogitur ad Virtutem

Caput CXLVIII: Quod Divinum Auxilium Homo Promereri non Potest

Caput CXLIX: Quod Praedictum Auxilium Gratia Nominatur. et Quid Sit Gratia Gratum Faciens

Caput CL: Quod Gratia Gratum Faciens Causat in Nobis Dilectionem Dei

Caput CLI: Quod Divina Gratia Causat in Nobis Fidem

Caput CLII: Quod Divina Gratia Causat in Nobis Spem

Caput CLIII: De Donis Gratiae Gratis Datae. in Quo de Divinationibus Daemonum

Caput CLIV: Quod Homo Indiget Divino Auxilio ad Perseverandum in Bono

Caput CLV: Quod Ille qui Decidit a Gratia per Peccatum, Potest Iterum per Gratiam Reparari

Caput CLVI: Quod Homo a Peccato Liberari non Potest Nisi per Gratiam

Caput CLVII: Qualiter Homo a Peccato Liberatur

Caput CLVIII: Quod Rationabiliter Homini Imputatur si ad Deum non Convertatur, Quamvis Hoc sine Gratia non Possit

Caput CLIX: Quod Homo in Peccato Existens sine Gratia Peccatum Vitare non Potest

Caput CLX: Quod Deus Aliquos a Peccato Liberat, et Aliquos in Peccato Relinquit

Caput CLXI: Quod Deus Nemini est Causa Peccandi

Caput CLXII: De Praedestinatione, Reprobatione, et Electione Divina

↑ Top of work