Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber III

Francesco Silvestri

Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber III

Francesco Silvestri (1474–1528)

Commentaria in Summam contra Gentiles

First published 1926

In Book III of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) expounds Aquinas's account of providence, human happiness, moral action, and divine grace. The commentary accompanies the Leonine text in volume XIV (1926). The present digital edition includes the Latin text and an English translation.


Prooemium

Caput I: Quod Omne Agens Agit propter Finem

Posito prooemio, accedit Sanctus Thomas ad primam partem propositi sui, scilicet iuxta divisionem ab eo positam; scilicet ad determinandum de Deo secundum quod est rerum omnium finis .

Circa hoc autem duo facit: primo, ostendit finem cuiuslibet rei esse bonum; secundo, omnia ordinari in Deum sicut in finem, cap. XVII.

Circa primum duo facit: primo, ostendit omnia agere propter aliquid; secundo, cuiuslibet rei finem esse bonum, cap. XVI.

Circa primum duo facit: primo, ostendit omnia agere propter finem; secundo, omnia agere propter bonum, capite sequenti. - Circa primum duo facit: primo, probat propositum; secundo removet unum dubium .

Advertendum autem quod, cum finis habeat rationem ultimi et rationem causae, in hoc capite non agitur de fine ut habet rationem causae, sed ut habet rationem ultimi.

I. Arguit igitur primo sic, ad probandum quod omnia agunt propter finem.

Omnis agentis impetus ad aliquid certum tendit: quandoque quidem ad actionem ipsam; quandoque vero ad aliquid factum per actionem. Ergo omne agens in agendo intendit finem: aut actionem, quando actio non terminatur ad aliquod factum; aut operatum per ipsam, si aliquid per ipsam efficiatur.

Probatur antecedens. Tum quia non ex quaecumque virtute quaevis actio procedit: ut patet in calore et frigore. Tum quia actiones specie differunt secundum diversitatem activorum. - Consequentia quoque probatur. Quia in manifeste agentibus propter finem hoc dicimus esse finem in quod tendit impetus, idest actualis inclinatio et motio, agentis: quia dum agens illud adipiscitur, dicitur adipisci finem, et dum ab eo deficit, dicitur deficere a fine intento, sive cognoscat finem sive non cognoscat; ut patet in medico sanante, et homine currente.

Adverte, cum dicitur quandoque terminari actionem ad aliquod factum, ut domificationem ad domum et sanitationem ad sanitatem, quandoque vero non, ut intelligere et sentire: quod intelligitur de facto ad cuius perfectionem ordinatur operatio; non autem de facto quod propter perfectionem operationis efficitur. Intelligere enim non habet aliquid factum per ipsam ad cuius perfectionem ordinetur: sed bene habet aliquid factum quod est ad complementum et perfectionem ipsius intellectionis ordinatum. Ideo dicitur absolute intellectionem non habere aliquod factum per ipsam: domificatio autem dicitur habere aliquod per ipsam factum, quia terminatur ad aliquid per ipsam productum, non tanquam ad id quod producatur propter perfectionem operationis, sed tanquam ad id ad quod perficiendum ordinatur operatio. Unde bene dicitur quod in iis quae habent aliquod tale factum, ipsum factum est finis; in iis autem quae non habent aliquod tale factum, ipsa operatio est finis: quia videlicet in illis operatio intenditur propter factum ad cuius perfectionem ordinatur; in istis autem operatum intenditur propter ipsam operationem, propter cuius complementum et perfectionem intenditur.

II. Secundo. In actione cuiuslibet agentis est venire ad aliquid ultra quod agens non quaerit aliquid. Ergo etc.

Probatur consequentia. Quia in omnibus agentibus propter finem, hoc esse ultimum finem dicimus ultra quod agens non quaerit aliquid, ut sanitas respectu medici. — Probatur etiam antecedens. Quia alias procederent in infinitum actiones. Quod est impossibile: quia agens non inciperet agere, cum nihil moveatur ad id ad quod est impossibile pervenire; infinita autem non contingit pertransire.

III. Tertio: et est confirmatio praecedentis. Impossibile est ut actiones in infinitum procedant. Ergo oportet esse aliquid quo habito conatus agentis quiescat. Ergo etc.

Probatur antecedens. Si actiones agentis procedant in infinitum, aut ex illis sequitur aliquod factum, aut non. Non primum. Quia impossibile est ut agens incipiat facere aliquod factum ad quod praeexiguntur actiones infinitae: tale enim impossibile est esse, et per consequens impossibile est fieri, et sic illud facere est impossibile. — Non etiam secundum. Quia si accipiatur ordo huiusmodi actionum secundum ordinem virtutum activarum, ut est ordo inter sentire, imaginari, intelligere et velle, inquantum unum est propter aliud, patet quod non est possibile procedere in infinitum in virtutibus activis, sicut neque in formis rerum, ex II Metaph., text. 10, cum forma sit agendi principium. Si etiam accipiatur ordo ipsarum secundum ordinem obiectorum, sicut est ordo in consideratione corporis, animae, substantiae separatae, et Dei, incipiendo a corpore, ut scilicet consideratio unius sit ut deveniatur ad alterius considerationem: sic non est processus in infinitum; quia neque in obiectis est processus in infinitum, sicut neque in entibus, cum sit unum primum ens, ut supra probatum est.

  1. Circa istam rationem dubium occurrit. Posset enim aliquis dicere quod, licet non sit processus in infinitum in obiectis per se ordinatis, sicut nec in entibus, tamen nihil prohibet esse processum in infinitum in accidentaliter ordinatis. Et sic operationes possunt procedere in infinitum: sicut, posita aeternitate mundi, generarentur res in infinitum, et generationes sibi in infinitum succederent. Et sic unum agens potest producere unam actionem propter aliam, et illam propter aliam, in infinitum.

Respondetur quod aliud est loqui de actionibus per quas aliquod factum producitur: et aliud de actionibus ex quibus nullum factum sequitur, cuiusmodi sunt intelligere et sentire. Ubi enim sequitur aliquod factum, sicut in generationibus, est quidem processus in infinitum respectu diversorum genitorum, quia in infinitum singularia generari possunt: sed respectu unius obiecti producendi non potest esse processus in infinitum in actionibus, quia nunquam compleretur eius productio. — Ubi autem ex actionibus non sequitur aliquod factum, non potest esse processus in infinitum ex processu obiectorum formalium in infinitum: quia formalia obiecta non sunt infinita. Sed bene posset esse processus in infinitum absolute circa materialia obiecta, quae sibi invicem in infinitum succedunt, si agens in infinitum duraret. Sed non potest esse processus in infinitum ordinatus, ita quod una operatio sit propter aliam intenta, et illa propter aliam, in infinitum. Et hoc modo intelligitur quod hic dicit Sanctus Thomas de processu in infinitum actionum ex quibus nullum factum sequitur. Talem enim ordinem non habent considerationes diversorum singularium unius naturae: quia cognitio unius illorum non potest esse ratio cognitionis alterius in infinitum procedendo, quia non omnia individua sic sunt ordinata ut unum, quantum est ex se, sit nobis notius quam alterum quoad intellectum. Et similiter est in omnibus aliis huiusmodi operationibus.

IV. Quarto. Sequeretur principia activa in infinitum procedere. Hoc est falsum, ut est ostensum: scilicet in praecedenti ratione. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia in iis quae agunt propter finem, omnia intermedia inter agens et ultimum finem sunt fines respectu priorum, et principia activa respectu sequentium.

  1. Circa hanc rationem duplex occurrit dubium. Primum est, quia non videtur distingui a praecedenti ratione. Probatum est enim etiam per illam non esse processum in infinitum in actionibus quia non proceditur in infinitum in virtutibus activis.

Secundum est, quia videtur supponere Sanctus Thomas quod habet probare, scilicet quod sit aliquis ultimus finis agentis. Hoc enim probandum est.

  1. Ad primum dicitur quod non est eadem haec ratio cum praecedente, licet ad eam dependentiam habeat. Quia in praecedenti ratione probatum est quod non est propter infinitatem virtutum activarum ut actiones in infinitum procedant, quia in illis non proceditur in infinitum: hic autem arguitur quod, si in actionibus proceditur in infinitum, oportet ut ipsae virtutes in infinitum procedant, quod falsum esse ostensum est.

Ad secundum dicitur quod non supponit quod habet probare. Intendit enim hanc universalem probare: Omne agens agit propter finem. Hoc autem non supponit, sed supponitur in aliquibus quae manifeste propter finem agunt, inveniri ultimum finem: sanans enim, ut sic, habet pro ultimo fine sanitatem. Deinde, ex eo quod invenitur in illis quae manifeste propter finem agunt, vult propositum deducere universaliter. In illis enim manifestum est quod intermedia sunt fines respectu priorum, et principia activa respectu posteriorum: sicut medicina ab artifice facta est causa sanitatis. Et ex hoc habetur quod, si procedatur in infinitum in actionibus, ita quod conatus agentis non sit ad aliquid determinatum, priora facta erunt productiva posteriorum in infinitum, supposito quod agens agat unum propter aliud et illud propter aliud in infinitum, et sic erunt infinita principia activa et productiva.

V. Quinto. Tam agens per intellectum, quam per naturam, agit propter finem. Ergo omne agens.

Probatur antecedens. Quoad agentia quidem per intellectum, quia agunt praeconcipientia in intellectu id quod per actionem consequuntur, et ex tali praeconceptione agunt. Hoc est enim agere per intellectum. — Quo vero ad agentia naturalia, quia sicut in intellectu praeconcipiente praeexistit tota similitudo effectus ad quem per actiones intelligentis pervenitur, ita in agente naturali praeexistit similitudo naturalis effectus, ex qua actio ad hunc effectum determinatur, ut patet in productione ignis et olivae.

Ad evidentiam huius rationis, quantum ad id quod tangit de naturalibus agentibus, considerandum quod agens per intellectum in aliquod determinatum tendit secundum directionem ipsius conceptionis, quia agit per conceptionem, quae est similitudo alicuius determinati: conceptio enim agentis non dirigit nisi in illud cuius est similitudo, quia omne agens producit formam similem formae per quam agit, sicut domificator per conceptionem domus ad nihil aliud producendum ordinatur quam ad domum. Et quia ubi est eadem causa, debet idem effectus sequi, propterea, cum etiam in agente naturali sit similitudo effectus naturalis, ad quem actio agentis per talem similitudinem determinatur, sequitur ut etiam agens naturale agat propter aliquid ultimum, et sic agat propter finem. Ultimum enim quod per suam actionem intendit agens naturale, est similitudo formae per quam agit; sicut ultimum quod intendit agens per intellectum, est id cui per suam praeconceptionem assimilatur: impetus enim agentis sequitur inclinationem formae per quam operatur. Et hoc est huius rationis fundamentum.

VI. Sexto. In agente per artem, et in agente per naturam, invenitur peccatum: sicut cum grammaticus non loquitur recte, et cum monstruosi partus producuntur. Ergo etc.

Probatur consequentia. Quia peccatum non invenitur nisi in iis quae sunt propter finem: non enim imputatur alicui ad peccatum si deficiat ab eo ad quod non est; sicut non imputatur aedificatori aut grammatico si deficiat a sanando, sed bene medico imputatur.

Ad evidentiam fundamenti huius rationis, intelligendum, ex doctrina Sancti Thomae Ia IIae, q. xxi, a. 1; et Malo, q. ii, a. 1, quod peccatum, sive in naturalibus sive in artificialibus, secundum Aristotelem, II Physic. , consistit in actu qui agitur propter finem, non quidem ut peccatum agentis sit absolute non consequi finem, cum contingat aliquando ut agens non consequatur finem non propter defectum naturae aut artis, sed aliunde, sicut quod natura non digerat ferrum in stomacho, est quia est indigestibile, et quod medicus non inducat sanitatem, aliquando accidit quia aut infirmus habet aegritudinem incurabilem, aut aliquod contra sanitatem agit: sed contingit agens peccare quando producit operationem non habentem debitum ordinem ad finem. Medico enim imputatur si deficiat a sanando, quando propter defectum suae operationis hoc evenit, quia scilicet non operatur secundum regulam artis: unde si etiam introduceret sanitatem non operando secundum regulas artis, nihilominus peccaret, propter inordinationem operationis. Propter quod, cum inquit Sanctus Thomas medicum peccare si deficiat a sanando, intelligendum est, si defectus sanationis proveniat ex eo quod a regulis medicinae divertit. Fundamentum ergo rationis huius est hoc solum, scilicet quod peccatum invenitur tantum in iis quae sunt propter finem; non autem hoc, quod consistat in non assecutione finis absolute. Sive enim quis assequatur finem operando sive non, satis est proposito quod ubicumque invenitur peccatum, ibi invenitur ordo ad finem.

VII. Septimo. Si agens non tenderet ad aliquem determinatum effectum, impossibile esset ut ageret. Quia omnes effectus essent illi indifferentes: quod autem indifferenter se habet ad multa, non magis unum eorum operatur quam aliud, nisi determinetur per aliquid ad unum.

Ad hanc rationem dici posset quod agens multis actionibus agit, et quod determinatur ad aliquid agendum una actione; sed quia illud ad aliud ordinat, et illud ad aliud in infinitum, ideo non tendit ad aliquod ultimum quod sit eius finis.

Sed haec responsio non est ad mentem rationis. Tum quia sufficit ad rationem quod unaquaeque actio habeat aliquem determinatum effectum ab agente intentum. Talis enim effectus erit finis agentis illa actione; et sic agens, inquantum agens, unaquaque actione agit propter finem, cum agat ad aliquid determinatum, non autem in incertum; quod erat intentum. — Tum quia ostensum est supra actiones agentis non posse in infinitum procedere secundum ordinem unius ad alterum.

Quomodo autem a causa contingente ad utrumlibet non sequatur effectus nisi per aliquid determinatur, declaratum est in primo libro .

VIII. Quantum ad secundum , removet Sanctus Thomas dubium quoddam. Posset enim aliquis opinari quod sit agens aliquod non operans propter finem, quia actiones ludicrae et contemplativae, et quae absque intentione fiunt, ut confricatio barbae, non videntur propter finem aliquem esse.

Respondet Sanctus Thomas, et dicit tria. Primo, quod actiones contemplativae non sunt propter aliquem finem; sed ipsae sunt finis. — Secundo, quod actiones ludicrae sunt finis quando quis ludit solum propter delectationem quae est in ludo: sunt autem propter finem cum ludimus ut postmodum fortius agamus . — Tertio, quod actiones absque attentione factae non sunt ab intellectu, sed aut ab aliqua subita imaginatione; aut a naturali principio, sicut inordinatio humorum pruritum excitans est causa illius confricationis barbae. Et hae actiones ad aliquos fines tendunt, licet praeter ordinem intellectus.

  1. Circa primum dictum, advertendum quod ex ipso habetur non oportere, ad hoc quod aliquid agat propter finem, ut eius operatio ad aliud tanquam ad finem ordinetur, sed sufficit quod ipsa sit ultimum quod illa actione intenditur. Sive enim agens intendat aliquod aliud praeter operationem, sive ipsam tantum operationem, dicitur semper agere propter finem, idest propter aliquid ultimo intentum.

  2. Circa secundum dictum dubitatur, quia videtur implicari contradictio. Delectatio enim quae est in operatione, est aliud ab operatione ludicra: quia ipsa ad appetitum pertinet, operatio autem ad aliam potentiam. Si ergo aliquis ludat propter delectationem quae est in ludo, ipsa operatio ordinatur ad delectationem sicut ad finem, et per consequens operatio ipsa non est finis. Et sic implicat dicere quod operatio ludicra est finis quando quis ludit solum propter delectationem quae est in ludo.

Augetur dubitatio. Quia IIª IIae, q. clxxx, a. 1; et 7, ad 1, dicitur quod contemplatio terminatur in affectu. Et hoc etiam contra primum dictum procedit.

Respondetur, ex doctrina Sancti Thomae IV Sent., d. xlix, q. iii, a. 4, quª 3, quod delectatio consequens aliquam operationem et ipsa operatio non sunt consideranda tanquam duo bona, sed tanquam unum: quia ex ipsis fit una operatio perfecta, sicut ex perfectibili et sua perfectione. Et ideo loquitur hic Sanctus Thomas de operatione et delectatione tanquam de uno intento ab agente: non autem tanquam sint duo intenta quorum unum propter aliud intendatur, contra quem sensum procedit obiectio. — Utrum autem, si considerentur tanquam duo intenta, delectatio sit finis, an magis operatio ad quam consequitur, ostendetur inferius, capite xxvi.

Ad confirmationem dicitur, pro nunc, quod loquitur ibidem Sanctus Thomas de operatione ut distinguitur a delectatione: secundum quem modum potest dici delectationem aliquo modo esse finem, licet non sit simpliciter finis, ut inferius ostendetur. Hic autem loquitur de utroque tanquam de uno intento, ita quod delectatio et operatio simul intenta non ordinantur in contemplatione aut in tali operatione ludicra ad alium finem, sed ipsa tunc, cum sua delectatione coniuncta, est finis et ultimum intentum.

  1. Circa tertium dictum, attendendum quod vult Sanctus Thomas per illud quod huiusmodi quae ex improviso eveniunt actiones, non sunt quidem per intellectum ad aliquem finem ordinatae, sed bene a natura aut imaginatione ad aliquid ordinantur, puta confricatio barbae ad pruritus exclusionem.

Ex his excluditur error Naturalium antiquorum, causam finalem a rebus abstrahentium, omniaque ex necessitate materiae fieri ponentium.

Caput II: Quod Omne Agens Agit propter Bonum

Caput III: Quod Malum est Praeter Intentionem in Rebus

Caput IV: Rationes Quibus Videtur Probari quod Malum non Sit Praeter Intentionem

Caput V: Solutio Rationum Praemissarum

Caput VI: Quod Malum non est Aliqua Essentia

Caput VII: Rationes Quibus Videtur Probari quod Malum Sit Natura vel Res Aliqua

Caput VIII: Solutio Rationum Praemissarum

Caput IX: Quod Causa Mali est Bonum

Caput X: Quod Malum Fundatur in Bono

Caput XI: Quod Malum non Totaliter Consumit Bonum

Caput XII: Quod Malum Habet Aliquo Modo Causam

Caput XIII: Quod Malum est Causa per Accidens

Caput XIV: Quod non est Summum Malum

Caput XV: Quod Finis Cuiuslibet Rei est Bonum

Caput XVI: Quod Omnia Ordinantur in Unum Finem, qui est Deus

Caput XVII: Quomodo Deus Sit Finis Rerum

Caput XVIII: Quod Omnia Intendunt Assimilari Deo

Caput XIX: Quomodo Res Imitentur Divinam Bonitatem

Caput XX: Quod Res Intendunt Naturaliter Assimilari Deo in Hoc quod est Causa

Caput XXI: Quomodo Diversimode Res Ordinantur in Suos Fines

Caput XXII: Quod Motus Caeli est a Principio Intellectivo

Caput XXIII: Quomodo Appetunt Bonum Etiam quae Cognitione Carent

Caput XXIV: Quod Intelligere Deum est Finis Omnis Intellectualis Substantiae

Caput XXV: Utrum Felicitas Consistat in Actu Voluntatis

Caput XXVI: Quod Felicitas Humana non Consistit in Delectationibus Carnalibus

Caput XXVII: Quod Felicitas non Consistit in Honoribus

Caput XXVIII: Quod Felicitas Hominis non Consistit in Gloria

Caput XXIX: Quod Felicitas Hominis non Consistit in Divitiis

Caput XXX: Quod Felicitas non Consistit in Potentia Mundana

Caput XXXI: Quod Felicitas non Consistit in Bonis Corporis

Caput XXXII: Quod Felicitas Humana non Consistit in Sensu

Caput XXXIII: Quod Ultima Hominis Felicitas non Consistit in Actibus Virtutum Moralium

Caput XXXIV: Quod Ultima Felicitas non Sit in Actu Prudentiae

Caput XXXV: Quod Felicitas non Consistit in Operatione Artis

Caput XXXVI: Quod Ultima Felicitas Hominis Consistit in Contemplatione Dei

Caput XXXVII: Quod Felicitas Humana non Consistit in Cognitione Dei quae Communiter Habetur a Pluribus

Caput XXXVIII: Quod Felicitas Humana non Consistit in Cognitione Dei quae Habetur per Demonstrationem

Caput XXXIX: Quod Felicitas Humana non Consistit in Cognitione Dei quae est per Fidem

Caput XL: Utrum in Hac Vita Homo Possit Intelligere Substantias Separatas per Studium et Inquisitionem Scientiarum Speculativarum

Caput XLI: Quod non Possumus in Hac Vita Cognoscere Substantias Separatas sicut Ponit Alexander

Caput XLII: Quod non Possumus in Hac Vita Intelligere Substantias Separatas sicut Ponit Averroes

Caput XLIII: Quod Ultima Felicitas Hominis non Consistit in Cognitione Substantiarum Separatarum Qualem Praedictae Opiniones Fingunt

Caput XLIV: Quod non Possumus in Hac Vita Intelligere Substantias Separatas

Caput XLV: Quod Anima in Hac Vita non Intelligit Seipsam per Seipsam

Caput XLVI: Quod non Possumus in Hac Vita Videre Deum per Essentiam

Caput XLVII: Quod Ultima Hominis Felicitas non Sit in Hac Vita

Caput XLVIII: Quod Substantiae Separatae non Vident Deum per Essentiam ex Hoc quod Cognoscunt eum per Suam Essentiam

Caput XLIX: Quod in Naturali Cognitione Quam Habent Substantiae Separatae de Deo non Quiescit Earum Naturale Desiderium

Caput L: Quomodo Deus per Essentiam Videatur

Caput LI: Quod Nulla Creata Substantia Potest Sua Naturali Virtute Pervenire ad Videndum Deum per Essentiam

Caput LII: Quod Intellectus Creatus Indiget Aliqua Influentia Divini Luminis ad Hoc ut Deum per Essentiam Videat

Caput LIII: Rationes Quibus Videtur Probari quod Deus non Possit Videri per Essentiam, et Solutiones Earum

Caput LIV: Quod Intellectus Creatus non Comprehendit Divinam Substantiam

Caput LV: Quod Nullus Intellectus Creatus, Videndo Deum, Videt Omnia quae in Eo Videri Possunt

Caput LVI: Quod Omnis Intellectus, Cuiuscumque Gradus, Particeps esse Potest Divinae Visionis

Caput LVII: Quod Unus Alio Perfectius Deum Videre Potest

Caput LVIII: Quomodo Videntes Divinam Substantiam Omnia Vident

Caput LIX: Quod Videntes Deum Omnia Simul Vident in Ipso

Caput LX: Quod per Visionem Dei Aliquis Fit Particeps Vitae Aeternae

Caput LXI: Quod Videntes Deum in Perpetuum eum Videbunt

Caput LXII: Qualiter in Illa Ultima Felicitate Omne Desiderium Hominis Completur

Caput LXIII: Quod Deus Sua Providentia Gubernat Res

Caput LXIV: Quod Deus Conservat Res in esse

Caput LXV: Quod Nihil Dat esse Nisi Inquantum Agit in Virtute Divina

Caput LXVI: Quod Deus est Causa Operandi Omnibus Operantibus

Caput LXVII: Quod Deus est Ubique

Caput LXVIII: De Opinione Eorum qui Rebus Naturalibus Proprias Subtrahunt Actiones

Caput LXIX: Quomodo Idem Effectus Sit a Deo et a Natura Agente

Caput LXX: Quod Divina Providentia non Excludit Totaliter Malum a Rebus

Caput LXXI: Quod Divina Providentia non Excludit Contingentiam a Rebus

Caput LXXII: Quod Divina Providentia non Excludit Arbitrii Libertatem

Caput LXXIII: Quod Divina Providentia non Excludit Fortunam et Casum

Caput LXXIV: Quod Providentia Dei Sit Singularium Contingentium

Caput LXXV: Quod Providentia Dei Sit Omnium Singularium Immediate

Caput LXXVI: Quod Executio Divinae Providentiae Fit Mediantibus Causis Secundis

Caput LXXVII: Quod Mediantibus Creaturis Intellectualibus Aliae Creaturae Reguntur a Deo

Caput LXXVIII: Quod Substantiae Intellectivae Inferiores Reguntur per Superiores

Caput LXXIX: De Ordinatione Angelorum ad Invicem

Caput LXXX: De Ordinatione Hominum ad Invicem et ad Alia

Caput LXXXI: Quod Inferiora Corpora Reguntur a Deo per Corpora Caelestia

Caput LXXXII: Epilogus Praedictorum

Caput LXXXIII: Quod Corpora Caelestia non Imprimant in Intellectus Nostros

Caput LXXXIV: Quod Corpora Caelestia non sunt Causae Voluntatum et Electionum Nostrarum

Caput LXXXV: Quod Corporales Effectus in Istis Inferioribus non Sequuntur ex Necessitate a Corporibus Caelestibus

Caput LXXXVI: Quod Motus Caelestis Corporis non Sit Causa Electionum Nostrarum ex Virtute Animae Moventis, ut Quidam Dicunt

Caput LXXXVII: Quod Substantiae Separatae Creatae non Possunt esse Causa Directe Electionum et Voluntatum Nostrarum, sed Solus Deus

Caput LXXXVIII: Quod Motus Voluntatis Causatur a Deo, et non Solum Potentia Voluntatis

Caput LXXXIX: Quod Electiones et Voluntates Humanae Subduntur Divinae Providentiae

Caput XC: Quomodo Res Humanae ad Superiores Causas Reducantur

Caput XCI: Quomodo Dicitur Aliquis Bene Fortunatus, et Quomodo Adiuvatur Homo ex Superioribus Causis

Caput XCII: De Fato: an Sit, et Quid Sit

Caput XCIII: De Certitudine Divinae Providentiae

Caput XCIV: Quod Immobilitas Divinae Providentiae Utilitatem Orationis non Excludit

Caput XCV: Quod Deus non Omnes Orationes Exaudit

Caput XCVI: Quomodo Dispositio Providentiae Habeat Rationem

Caput XCVII: Quomodo Deus Possit Facere Praeter Ordinem Suae Providentiae, et Quomodo non

Caput XCVIII: Quod Deus Potest Operari Praeter Ordinem Rebus Inditum, Producendo Effectus absque Causis Proximis

Caput XCIX: Quod Ea quae Deus Facit Praeter Naturae Ordinem non sunt contra Naturam

Caput C: De Miraculis

Caput CI: Quod Solus Deus Facit Miracula

Caput CII: Quod Substantiae Spirituales Aliqua Mirabilia Operantur, quae tamen non sunt Vere Miracula

Caput CIII: Quod Opera Magorum non sunt Solum ex Impressione Caelestium Corporum

Caput CIV: Unde Magorum Operationes Efficaciam Habeant

Caput CV: Quod Substantia Intellectualis quae Praestat Efficaciam Magicis Operibus, non est Bona secundum Virtutem

Caput CVI: Quod Substantia Intellectualis Cuius Auxilio Magicae Artes Utuntur, non est Mala secundum Suam Naturam

Caput CVII: Rationes Quibus Probari Videtur quod in Daemonibus non Possit esse Peccatum

Caput CVIII: Quod in Daemonibus Possit esse Peccatum, et Qualiter

Caput CIX: Solutio Praemissarum Rationum

Caput CX: Quod Speciali Quadam Ratione Creaturae Rationales Divinae Providentiae Subduntur

Caput CXI: Quod Creaturae Rationales Gubernantur propter Seipsas, Aliae Vero in Ordine ad Eas

Caput CXII: Quod Rationalis Creatura Dirigitur a Deo ad Suos Actus non Solum secundum Ordinem ad Speciem, sed Etiam secundum quod Congruit Individuo

Caput CXIII: Quod Divinitus Hominibus Leges Dantur

Caput CXIV: Quod Lex Divina Principaliter Hominem Ordinat in Deum

Caput CXV: Quod Finis Legis Divinae est Dilectio Dei

Caput CXVI: Quod Divina Lege Ordinamur ad Dilectionem Proximi

Caput CXVII: Quod per Divinam Legem Homines ad Rectam Fidem Obligantur

Caput CXVIII: Quod per Quaedam Sensibilia Mens Nostra Dirigitur in Deum

Caput CXIX: Quod Latriae Cultus Soli Deo est Exhibendus

Caput CXX: Quod Divina Lex Ordinat Hominem secundum Rationem circa Corporalia et Sensibilia

Caput CXXI: Qua Ratione Fornicatio Simplex secundum Legem Divinam Sit Peccatum: et quod Matrimonium Sit Naturale

Caput CXXII: Quod Matrimonium Debet esse Indivisibile

Caput CXXIII: Quod Matrimonium Debeat esse Unius ad Unam

Caput CXXIV: Quod Matrimonium non Debet Fieri inter Propinquos

Caput CXXV: Quod non Omnis Carnalis Commixtio est Peccatum

Caput CXXVI: Quod Nullus Cibi Usus est Peccatum secundum se

Caput CXXVII: Quomodo secundum Legem Dei Homo Ordinatur ad Proximum

Caput CXXVIII: Quod in Actibus Humanis sunt Aliqua Recta secundum Naturam, et non Solum Quasi Lege Posita

Caput CXXIX: De Consiliis quae Dantur in Lege Divina

Caput CXXX: De Errore Impugnantium Voluntariam Paupertatem

Caput CXXXI: De Modis Vivendi Eorum qui Voluntariam Paupertatem Sequuntur

Caput CXXXII: Quomodo Paupertas Sit Bona

Caput CXXXIII: Solutio Rationum Supra Inductarum contra Paupertatem

Caput CXXXIV: Solutio Eorum quae Obiiciebantur contra Diversos Modos Vivendi Eorum qui Assumunt Voluntariam Paupertatem

Caput CXXXV: De Errore Eorum qui Perpetuam Continentiam Impugnant

Caput CXXXVI: Contra eos qui Matrimonium Virginitati Aequabant

Caput CXXXVII: Contra Eos qui Vota Impugnant

Caput CXXXVIII: Quod neque Merita neque Peccata Sint Paria

Caput CXXXIX: Quod Actus Hominis Puniuntur vel Praemiantur a Deo

Caput CXL: De Differentia et Ordine Poenarum

Caput CXLI: Quod non Omnia Praemia et Poenae sunt Aequales

Caput CXLII: De Poena quae Debetur Peccato Mortali et Veniali per Respectum ad Ultimum Finem

Caput CXLIII: Quod per Peccatum Mortale Ultimo Fine Aliquis in Aeternum Privatur

Caput CXLIV: Quod Peccata Puniuntur Etiam per Experientiam Alicuius Nocivi

Caput CXLV: Quod Iudicibus Licet Poenas Inferre

Caput CXLVI: Quod Homo Indiget Divino Auxilio ad Beatitudinem Consequendam

Caput CXLVII: Quod per Auxilium Divinae Gratiae Homo non Cogitur ad Virtutem

Caput CXLVIII: Quod Divinum Auxilium Homo Promereri non Potest

Caput CXLIX: Quod Praedictum Auxilium Gratia Nominatur. et Quid Sit Gratia Gratum Faciens

Caput CL: Quod Gratia Gratum Faciens Causat in Nobis Dilectionem Dei

Caput CLI: Quod Divina Gratia Causat in Nobis Fidem

Caput CLII: Quod Divina Gratia Causat in Nobis Spem

Caput CLIII: De Donis Gratiae Gratis Datae. in Quo de Divinationibus Daemonum

Caput CLIV: Quod Homo Indiget Divino Auxilio ad Perseverandum in Bono

Caput CLV: Quod Ille qui Decidit a Gratia per Peccatum, Potest Iterum per Gratiam Reparari

Caput CLVI: Quod Homo a Peccato Liberari non Potest Nisi per Gratiam

Caput CLVII: Qualiter Homo a Peccato Liberatur

Caput CLVIII: Quod Rationabiliter Homini Imputatur si ad Deum non Convertatur, Quamvis Hoc sine Gratia non Possit

Caput CLIX: Quod Homo in Peccato Existens sine Gratia Peccatum Vitare non Potest

Caput CLX: Quod Deus Aliquos a Peccato Liberat, et Aliquos in Peccato Relinquit

Caput CLXI: Quod Deus Nemini est Causa Peccandi

Caput CLXII: De Praedestinatione, Reprobatione, et Electione Divina

↑ Top of work