Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber III

Francesco Silvestri

Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber III

Francesco Silvestri (1474–1528)

Commentaria in Summam contra Gentiles

First published 1926

In Book III of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) expounds Aquinas's account of providence, human happiness, moral action, and divine grace. The commentary accompanies the Leonine text in volume XIV (1926). The present digital edition includes the Latin text and an English translation.


Prooemium

Caput I: Quod Omne Agens Agit propter Finem

Caput II: Quod Omne Agens Agit propter Bonum

Caput III: Quod Malum est Praeter Intentionem in Rebus

Caput IV: Rationes Quibus Videtur Probari quod Malum non Sit Praeter Intentionem

Caput V: Solutio Rationum Praemissarum

Caput VI: Quod Malum non est Aliqua Essentia

Caput VII: Rationes Quibus Videtur Probari quod Malum Sit Natura vel Res Aliqua

Caput VIII: Solutio Rationum Praemissarum

I bis. Ad praedictas obiectiones, respondetur a Sancto Thoma.

Ad primam quidem dicitur primo, quod malum et bonum sunt differentiae specificae in moralibus, et primae. Quia moralia, cum a voluntate dependeant, accipiunt speciem a fine, quod est obiectum voluntatis: sicut et naturales actiones a forma, quae est principium actionis. Bonum autem et malum dicuntur secundum ordinem ad finem vel privationem ordinis, tanquam a prima mensura.

Dicitur secundo quod, cum a fine rationis dicantur in moralibus aliqua bona vel mala tanquam a prima mensura, quod in illis sumit speciem a fine contrario rationis fini, dicitur secundum suam speciem malum.

Dicitur tertio, quod talis finis mali, licet tollat finem rationis, est tamen aliquod bonum. Declaratur exemplo delectabilis secundum sensum, et similium. Unde malum, secundum quod est differentia specifica, non importat aliquid quod sit secundum essentiam suam malum: sed quod secundum se est bonum, malum autem est inquantum privat ordinem rationis, quod est hominis bonum. Ex hoc vult negare Sanctus Thomas quod malum formaliter sumptum, de quo intelligitur conclusio, sit differentia specifica: licet sit verum de malo per accidens et concretive sumpto.

II. Circa hanc propositionem, Bonum et malum dicuntur secundum ordinem ad finem vel privationem ordinis, considerandum quod hoc potest intelligi aut de bono et malo in communi: aut de bono et malo secundum quod in actionibus et habitibus invenitur. Si primo modo intelligatur, duplicem habere sensum potest. Unus est, quod bonum et malum sunt tantum in iis quae propter finem nata sunt esse: bonum quidem, si sit ordinabile ad finem et fini conveniens; malum autem si non sit ordinabile ad finem, sed sit illi improportionatum. Hic sensus non est verus. Quia non solum bonum et malum invenitur in iis quae sunt propter finem, sed etiam in fine. Immo principaliter dicitur bonum de fine: quia ordinatum ad finem non habet rationem boni nisi quia ordinatur ad bonum, aut caret ordine debito ad illum. — Alius sensus esse potest quod bonum et malum dicuntur aut secundum concomitantiam finis, aut secundum negationem talis concomitantiae. Boni enim rationem concomitatur ratio finis, si absolute et simpliciter sumatur bonum: mali autem rationem non concomitatur talis ratio, immo ipsam comitatur privatio finis; nam sicut malum absolute sumptum est privatio boni, ita privatio finis ipsum concomitatur. Et hic sensus est verus.

Si autem secundo modo intelligatur, sensus est quod bonus actus, et bonus habitus, dicitur secundum quod ordinatur ad finem, scilicet debitum: malus autem, secundum quod caret ordine ad debitum finem.

Licet autem utroque modo possit intelligi quod hic dicitur, videtur tamen intelligendum esse primo modo in sensu vero, scilicet de bono et malo in communi. Tum quia absolute loquitur Sanctus Thomas de fine, et nullam facit mentionem de fine debito. — Tum quia convenientius adaptatur praemissis. Quia enim dixerat quod moralia sortiuntur speciem a fine, concludit, quia finis et bonum sese comitantur, similiter malum et negatio finis, Ideo bonum et malum sunt primae differentiae in moralibus, scilicet extrinsecae, a quibus sumuntur intrinsecae differentiae.

III. Circa secundum dictum responsionis, advertendum quod finis rationis dicitur finis conformis recto iudicio rationis, qui scilicet est secundum rectum iudicium rationis appetibilis. Finis autem contrarius fini rationis est appetibile quod contrariatur appetibili secundum rectam rationem: sicut delectabile secundum sensum, non regulatum ratione, contrariatur delectabili secundum rationem. Et quia homo est homo per rationem, ideo bona moralia, quae sunt hominis inquantum est homo, accipiunt bonitatem et malitiam ex ordine ad bonum rationis aut ad contrarium illi bono.

IV. Circa tertium dictum duo sunt attendenda. Primum est, quod bonum aut malum ex ordine ad alterum, ut sic, non habet bonitatem aut malitiam nisi secundum bonitatem aut malitiam illius ad quod ordinatur. Et ideo, si illud secundum aliquid sit bonum et secundum aliquid malum, ordinatum ad ipsum secundum aliquid erit bonum, et secundum aliquid erit malum. Secundum enim quod terminatur ad rem bonam, erit bonum, secundum vero quod ad rem habentem aliquid malitiae terminatur, erit malum talis ordo: nullam enim habet, inquantum huiusmodi, bonitatem aut malitiam, nisi ex bonitate aut malitia eius ad quod ordinatur. Ideo, cum malum quod est differentia specifica in genere moralium, sit aliquod quod secundum se est bonum et secundum aliquid est malum, inquantum videlicet privat ordinem rationis, quod est hominis bonum, apparet quod habitus malus est secundum aliquid bonus, scilicet inquantum respicit bonum; et secundum aliquid malus, inquantum videlicet respicit privationem ordinis rationis illi bono coniunctam.

Secundum est, quod malum dicitur aliquid dupliciter, ut ponit Sanctus Thomas II Sent., d. xxxiv, a. 2, de mente Avicennae in sua Metaphysica: scilicet per se, et per accidens. Malum per se est ipsa privatio boni abstracte sumpta. Malum per accidens est et ipsum subiectum talis privationis; et quod ipsam in altero causat. Malum ergo quod ponitur differentia constitutiva in moralibus, non est per se et abstracte malum, sed est malum per accidens et concretive. Quod est dictu: Non est ipsa privatio boni formaliter et abstracte sumpta, sed est subiectum et natura cui coniungitur boni privatio. Ordo enim positivus ad finem malum habet coniunctam privationem ordinis ad finem debitum, ut dictum est: sicut et finis indebitus habet coniunctam privationem finis debiti. Unde dicitur malus per accidens et concretive, sicut et finis ad quem terminatur.

  1. Sed occurrit dubium. Nam si a fine specificatur habitus et actus moralis, aut specificatur ab illo secundum quod habet bonitatem; aut secundum quod habet privationem et malitiam. Si inquantum aliquid bonitatis habet, sequitur quod habitus et actus non sit malus: quod enim dicit ordinem ad aliquid inquantum est bonum, non habet ex illo ut sit malum. Si inquantum habet privationem et malitiam, sequitur quod a malo per se et abstracte considerato specificetur. Et sic etiam malum formaliter et per se sumptum erit differentia specifica in moralibus. Quod negat hic et in aliis plerisque locis Sanctus Thomas.

Respondetur quod divisio est insufficiens, si accipiantur bonitas et malitia finis secundum omnimodam praecisionem unius ab alio. Neque enim ratione bonitatis praecise acceptae per exclusionem malitiae, neque ratione malitiae praecise acceptae, specificatur habitus et actus malus, sed ratione unius ut alteri coniungitur. Specificatur enim ab ipso bono ut est bonum tali privationi et malitiae substans: et similiter potest dici specificari a malitia, non absolute, sed inquantum est in tali natura. Ideo inquit Sanctus Thomas Prima, q. xlviii, a. 1, ad 2, quod malum, inquantum malum, non est differentia constitutiva, sed ratione boni adiuncti; et II Sent., d. xl, a. 1, ad 2, quod malum est differentia secundum quod fundatur in aliquo fine indebito voluntati, qui tamen non omnino bonitate caret. Hic autem dicit quod malum, secundum quod est differentia specifica in genere morum, non importat aliquid quod secundum essentiam suam sit malum, sed quod est bonum secundum se, malum autem homini. Ex quibus patet quod utrumque dici potest: scilicet et quod finis indebitus specificat ratione malitiae secundum quod in bono fundatur, inquantum scilicet bonum non specificat nisi ut malitiae substat; et quod specificat ratione bonitatis, inquantum scilicet malitia non specificat nisi ut in bonitate fundatur; ita quod unum sine alio non specificaret. Ratione autem cuius principalius habeat specificare, videtur ex iis quae dicuntur Prima Parte; et II Sent., d. xxxiv et xl; et similiter in Qu. de Virtutibus, q. I, a. 2, ad 5, quod hoc habeat ratione bonitatis, licet ratione malitiae det malitiam habitui. Nam vult Sanctus Thomas in locis praeallegatis quod malum non constituit speciem ratione privationis, sed ratione eius quod privationi substernitur; et hic dicitur quod malum quod est differentia specifica, importat aliquod quod est secundum se bonum. Hoc etiam rationi consonum est: quia, cum species dicat naturam quandam et essentiam, non habet specificari nisi per id quod naturam importat.

V. Ad secundam obiectionem respondetur quod sunt contraria secundum quod in genere moralium accipiuntur. Malum autem, inquantum malum, est privatio boni.

Adverte quod malum, si formaliter et abstractive sumatur, quod vocat Sanctus Thomas malum inquantum malum, non potest ad bonum habere contrarii rationem, quia est sola privatio, et nullam naturam aut essentiam dicit formaliter: sed illi opponitur privative. Si autem sumatur et subiective, scilicet pro subiecto privationis, sic dicit essentiam aliquam et naturam privationi subiectam: et sic potest habere rationem contrarii. Quia ergo malum in moralibus accipitur concretive, pro actu scilicet aut habitu debito ordine et debita perfectione carente, ideo dicit Sanctus Thomas quod in moralibus bonum et malum sunt contraria.

  1. Sed tunc occurrit dubium in Qq. de Malo, q. 1, a. 1, tactum. Nam secundum id quod substernitur ipsi malo, convenit malum cum bono. Ergo non contrariatur bono ratione substrati, sed inquantum malum est.

Respondetur, et dicitur primo, secundum ipsum ibidem, et est de mente Simplicii in Praedicamentis, quod malum non est privatio quae est in privatum esse, ut mors et caecitas; sed est privatio quae est in privari, sicut aegritudo et ophthalmia, quorum unum est via in mortem et aliud via in caecitatem. Ideo malum dici potest contrarie: quia non privat totum bonum, sed aliquid de bono relinquit, inquantum fundatur in bono. Privationes enim huiusmodi contrariae dici possunt, inquantum adhuc retinetur de eo quod privatur.

Dicitur secundo quod, licet non sufficiat ad rationem contrarietatis eius ad bonum id in quo convenit cum bono, sine hoc tamen contrarietas esse non posset: sicut, licet id in quo convenit nigrum cum albo, non sufficiat ad eorum contrarietatem, sine hoc tamen contrarietas non posset esse. Ideo conceditur quod malum morale non contrariatur bono solum ex ratione substrati: sed bene verum est quod contrariatur ex ipso simul cum privatione. Ita quod, si omne bonum substratum removeatur, non habebit rationem contrarii, sed tantum rationem privative oppositi, immo oppositi contradictorie.

VI. Ad tertiam obiectionem dicitur primo, conformiter ad praecedentia, quod bonum et malum, prout sunt in moralibus, sunt genera contrariorum: quia in moralibus aut utrumque contrarium est malum, sicut prodigalitas et illiberalitas; vel unum est bonum et alterum est malum, sicut liberalitas et illiberalitas.

Dicitur secundo, quod tale malum morale est genus et differentia, non secundum quod est privatio boni rationis, ex quo dicitur malum: sed ex natura actus vel habitus ordinati ad aliquem finem qui repugnat fini rationis. Declaratur exemplo hominis caeci; et differentiae huius quae est irrationale.

Adverte quod responsio tendit ad hoc quod argumentum non est contra determinationem factam. Quia cum dictum est malum nullam essentiam esse, intelligitur de malo formaliter et abstracte sumpto: propositio autem Aristotelis intelligitur de malo morali, quod est malum concretive, est enim habitus aut actus cui aliquod malum coniungitur. Cum autem dicitur quod malum est genus et differentia, genus scilicet malorum, et differentia mali moralis a bono morali, non secundum quod est privatio, sed ex natura actionis et habitus: intellige, sicut in praecedenti responsione, quod ipsa privatio non est genus et differentia, sed actus et habitus, secundum tamen quod tali substernuntur privationi.

Dicitur tertio, quod posset dici Aristotelem illud non dixisse secundum propriam opinionem, quemadmodum et in pluribus librorum logicalium secundum aliorum opinionem utitur exemplis: sed secundum Pythagorae opinionem dicentis bonum et malum esse prima genera et prima principia, sub quorum utroque posuit decem prima contraria.

Dicitur quarto, quod dictum Pythagorae aliquam veritatem habet. Quia omnium contrariorum unum est perfectum, alterum diminutum, quasi privationem quandam habens admixtam. Omnis autem diminutio et privatio ad rationem mali pertinet: et omnis perfectio et complementum ad rationem boni. Et secundum hoc, bonum et malum omnium contrariorum genera esse videntur, inquantum unum sub ratione boni comprehendi videtur, alterum vero ad rationem mali videtur accedere.

  1. Advertendum hic primo, quod haec responsio, quod inquam Aristoteles exemplificavit in Praedicamentis de bono et malo tanquam de contrariis et generibus contrariorum, fuit Iamblici, ut recitat Simplicius in Praedicamentis. Quia enim Pythagoras duas rerum coordinationes fecit, scilicet unam bonorum et alteram malorum; et dicebat bonum et malum esse prima genera et prima principia illarum contrariarum coordinationum: ideo Aristoteles, opinionem Pythagorae sectatus, dixit bonum et malum esse contraria tanquam genera contrariorum.

Advertendum secundo, ex Sancto Thoma II Sent., dist. xxxiv, loco praeallegato, quod secundum modum illum quo dicitur bonum et malum simpliciter et universaliter sumpta posse aliquo modo dici genera contrariorum (quae videtur fuisse Theophrasti interpretatio), genus non accipitur secundum propriam significationem, pro eo scilicet quod univoce de pluribus differentibus specie in eo quod quid est praedicatur: sed improprie, prout omne quod sua communitate multa ambit et continet, potest dici genus. Et sic acceperunt Porphyriani nomen generis in illa propositione, ut Simplicius refert. Unde et Ammonius inquit ista dici genera eo quod in omnibus generibus inveniantur, quemadmodum et Plato genera entium posuit ens, idem, diversum, motum et stationem: non autem quasi sint genera seorsum ab aliis decem generibus distincta.

Advertendum tertio, cum inquit Sanctus Thomas omnem diminutionem et privationem ad rationem mali pertinere, quod non accipitur ibi malum simpliciter, prout in cap. VI declaravit dici simpliciter malum quod est malum subiecti in quo est, quando scilicet a subiecto privat id quod natum est et debet habere: non enim est malum nigredini quod careat perfectione albedinis, sicut nec est malum hominis quod non habeat alas. Sed accipitur malum universaliter pro carentia perfectionis in aliquo quam aliquid sui generis natum est et debet habere.

VII. Ad quartam obiectionem dicitur primo, ex sententia Dionysii, iv cap. de Div. Nom., quod malum non agit nisi per accidens, ratione boni cui adiungitur.

Dicitur secundo, quod malum dicitur corrumpere bonum, non solum agendo virtute boni, sed etiam formaliter secundum se: sicut caecitas dicitur corrumpere visum quia est visus corruptio.

Adverte quod responsio est haec: quod si loquamur de corrumpente per modum efficientis, malum non corrumpit per se, sed per accidens. Si vero loquamur de corrumpente formaliter, malum corrumpit per se. Sed non oportet quod sit corrumpens effective per accidens, quia videlicet coniungitur virtuti per se corrumpenti; nec quod corrumpens formaliter sit aliqua natura.

VIII. Ad quintam obiectionem respondetur quod dicitur aliquid altero maius aut minus malum per recessum a bono: quia sic intenduntur et remittuntur privationes, ut patet in dissimili et inaequali. Non enim intenduntur quasi aliquam essentiam habentes, sicut formae: sed per augmentum causae privantis, quae facit subiectum magis a forma distare. Ostenditur exemplo tenebrae, quae ex interpositione obstaculi provenit in aere.

Ex his patet falsam esse illam propositionem, In quibuscumque invenitur magis et minus, oportet quod sint res aliquae habentes ordinem. Fallit enim in quibus dicitur magis et minus per recessum ab opposito. — De magis et minus satis dictum est in praecedentibus, quantum ad propositum spectat.

IX. Ad sextam obiectionem respondetur quod, cum ens dupliciter dicatur, ut patet V Metaph., scilicet secundum quod significat essentiam rei, et secundum quod significat veritatem compositionis; malum et privatio non dicitur ens primo modo, sed secundo modo, inquantum privatione dicitur aliquid esse privatum, et malo dicitur aliqua res mala.

  1. Pro declaratione huius responsionis, considerandum, ex doctrina Sancti Thomae in locis praeallegatis, et ex Commentatore, V Metaph., comment. 14, quod ens primo modo sumptum, et ens secundo modo dictum, dupliciter differunt. Primo, quia ens quod significat essentiam rei, de aliquo praedicatum, est praedicatum substantiale; ens vero quod significat compositionem intellectus, est praedicatum accidentale.

Secundo, quia primum respondetur ad quaestionem quid est; secundum vero respondetur ad quaestionem an est. Ubi advertendum quod an est, licet videatur prima facie quaerere de esse in rerum natura, non tamen quaerit de esse reali eius de quo quaeritur an sit: sed absolute quaeritur an vere de ipso affirmari possit quod sit in rerum natura, et an fundare possit veram compositionem intellectus dicentis ipsum esse, aut de ipso aliquid affirmantis, sive sit ut aliquid affirmatum sive ut negatio. Et ideo, cum respondetur quod est, ly est dicit veritatem compositionis intellectus: et est sensus quod vera est compositio intellectus dicentis quod est in rerum natura, et quod vere affirmatur de aliquo, puta quia verum est aliquid esse privatum, ut hominem esse caecum; ita quod huiusmodi compositiones habent in ipsa privatione fundamentum suae veritatis. Et licet in huiusmodi locutionibus videatur significari privationes aliquod esse habere in re, tamen significatur magis aliquod non esse formae oppositae, quam aliquod esse privationis. Unde Augustinus, super illud, Tenebrae erant super faciem abyssi, ait quod sic dictum est, Tenebrae erant super faciem abyssi, ac si dictum esset, Non erat lux super abysso. Et in III libro de Vita Beata, cap. III, ait quod locum aliquem habere tenebras, nihil aliud est quam lumen non habere.

X. Sed circa hoc dupliciter dubitatur. Primo, quia compositio intellectus non est vera nisi sibi aliquid respondeat in re. Si ergo privatio nullum esse reale actualis existentiae habeat extra intellectum, non erit vera compositio intellectus dicentis privationem esse.

Secundo quia, ut VI Metaph. dicitur, verum et falsum distinguuntur a bono et malo, quia verum et falsum sunt in intellectu, bonum autem et malum sunt in rebus. Ergo malum et privatio aliquod esse ponunt in rebus.

  1. Ad primum respondetur, et dicitur primo, quod compositioni intellectus non oportet aliquid correspondere in re quod sit reale, aut esse reale habeat extra animam: patet enim quod huic compositioni verae, Non ens est non ens, nihil reale ex parte significati aut intellecti correspondet. Sed bene oportet rem intellectam aut significatam proportionari et adaequari compositioni intellectus. Et hoc significatur cum dicitur intellectum intelligere sicut est in re.

Dicitur secundo quod, si intellectus intelligeret privationem habere esse reale positivum in natura, false intelligeret: quia intellectum non esset adaequatum et proportionatum intelligenti. Sed hoc non intelligit cum dicit privationem esse: sed tantum quod privatio habet esse quomodocumque sibi conveniat esse; sive, inquam, modo habentis naturam aliquam et essentiam; sive modo negationum quae sibi subiectum determinant. Ideo non oportet ut isti compositioni correspondeat in re aliquod esse reale privationis: sed sufficit quod habeat esse suo modo, scilicet ut negatio cuius esse consistit ut ipso subiectum sit tale ex quo habet ut sit verae propositionis fundamentum, et sic adaequetur compositioni de se factae.

Dicitur tertio, quod etiam tali compositioni respondet aliquid reale, scilicet subiectum carens forma, ex quo habet compositio ut sit vera. Quia enim est in natura oculus carens potentia visiva, ideo vera est ista compositio, Caecitas est, et ista, Caecitas est in oculo.

  1. Ad secundum dicitur quod, cum bonum et malum pertineant ad appetitum, qui ad rem extra terminatur, non est bonum et malum primo in intellectu obiective ut cognitum, sed in ipsis rebus ut terminans appetitum: bonum scilicet per se, malum vero per accidens; item, bonum tanquam ponens in re aliquam perfectionem, malum vero ut remotio et privatio perfectionis. Unde de Malo, q. 1, a. 1, ad 20, dicit Sanctus Thomas quod malum est quidem in rebus, sed ut privatio, non autem aliquid reale. Propterea ista consequentia non valet: Malum non est primo in intellectu ut terminus intellectus, sive ut cognitum, sed in rebus. Ergo ponit aliquod esse reale in rebus.

Si autem probetur consequentia sic: Omne ens aut est reale, aut rationis. Malum non est ens rationis: quia non convenit rei, per te, ut est obiective in intellectu, quae est conditio entis rationis. Ergo est ens reale: — respondetur quod privatio entis realis est quidem ens reale, non ut ponens ens reale in re, sed ut remotio entis realis; affirmatio enim et negatio ad idem genus pertinent. Sed hoc non est contra responsionem: quia non est negatum privationem esse ens reale per modum negationis, sed quod ponat formaliter aliquid esse reale in rebus.

Vel dicendum quod divisio adducta est insufficiens. Non enim unumquodque est aut ens reale aut ens rationis: sed, aut ens reale; aut ens rationis; aut negatio entis realis; aut negatio entis rationis.

Caput IX: Quod Causa Mali est Bonum

Caput X: Quod Malum Fundatur in Bono

Caput XI: Quod Malum non Totaliter Consumit Bonum

Caput XII: Quod Malum Habet Aliquo Modo Causam

Caput XIII: Quod Malum est Causa per Accidens

Caput XIV: Quod non est Summum Malum

Caput XV: Quod Finis Cuiuslibet Rei est Bonum

Caput XVI: Quod Omnia Ordinantur in Unum Finem, qui est Deus

Caput XVII: Quomodo Deus Sit Finis Rerum

Caput XVIII: Quod Omnia Intendunt Assimilari Deo

Caput XIX: Quomodo Res Imitentur Divinam Bonitatem

Caput XX: Quod Res Intendunt Naturaliter Assimilari Deo in Hoc quod est Causa

Caput XXI: Quomodo Diversimode Res Ordinantur in Suos Fines

Caput XXII: Quod Motus Caeli est a Principio Intellectivo

Caput XXIII: Quomodo Appetunt Bonum Etiam quae Cognitione Carent

Caput XXIV: Quod Intelligere Deum est Finis Omnis Intellectualis Substantiae

Caput XXV: Utrum Felicitas Consistat in Actu Voluntatis

Caput XXVI: Quod Felicitas Humana non Consistit in Delectationibus Carnalibus

Caput XXVII: Quod Felicitas non Consistit in Honoribus

Caput XXVIII: Quod Felicitas Hominis non Consistit in Gloria

Caput XXIX: Quod Felicitas Hominis non Consistit in Divitiis

Caput XXX: Quod Felicitas non Consistit in Potentia Mundana

Caput XXXI: Quod Felicitas non Consistit in Bonis Corporis

Caput XXXII: Quod Felicitas Humana non Consistit in Sensu

Caput XXXIII: Quod Ultima Hominis Felicitas non Consistit in Actibus Virtutum Moralium

Caput XXXIV: Quod Ultima Felicitas non Sit in Actu Prudentiae

Caput XXXV: Quod Felicitas non Consistit in Operatione Artis

Caput XXXVI: Quod Ultima Felicitas Hominis Consistit in Contemplatione Dei

Caput XXXVII: Quod Felicitas Humana non Consistit in Cognitione Dei quae Communiter Habetur a Pluribus

Caput XXXVIII: Quod Felicitas Humana non Consistit in Cognitione Dei quae Habetur per Demonstrationem

Caput XXXIX: Quod Felicitas Humana non Consistit in Cognitione Dei quae est per Fidem

Caput XL: Utrum in Hac Vita Homo Possit Intelligere Substantias Separatas per Studium et Inquisitionem Scientiarum Speculativarum

Caput XLI: Quod non Possumus in Hac Vita Cognoscere Substantias Separatas sicut Ponit Alexander

Caput XLII: Quod non Possumus in Hac Vita Intelligere Substantias Separatas sicut Ponit Averroes

Caput XLIII: Quod Ultima Felicitas Hominis non Consistit in Cognitione Substantiarum Separatarum Qualem Praedictae Opiniones Fingunt

Caput XLIV: Quod non Possumus in Hac Vita Intelligere Substantias Separatas

Caput XLV: Quod Anima in Hac Vita non Intelligit Seipsam per Seipsam

Caput XLVI: Quod non Possumus in Hac Vita Videre Deum per Essentiam

Caput XLVII: Quod Ultima Hominis Felicitas non Sit in Hac Vita

Caput XLVIII: Quod Substantiae Separatae non Vident Deum per Essentiam ex Hoc quod Cognoscunt eum per Suam Essentiam

Caput XLIX: Quod in Naturali Cognitione Quam Habent Substantiae Separatae de Deo non Quiescit Earum Naturale Desiderium

Caput L: Quomodo Deus per Essentiam Videatur

Caput LI: Quod Nulla Creata Substantia Potest Sua Naturali Virtute Pervenire ad Videndum Deum per Essentiam

Caput LII: Quod Intellectus Creatus Indiget Aliqua Influentia Divini Luminis ad Hoc ut Deum per Essentiam Videat

Caput LIII: Rationes Quibus Videtur Probari quod Deus non Possit Videri per Essentiam, et Solutiones Earum

Caput LIV: Quod Intellectus Creatus non Comprehendit Divinam Substantiam

Caput LV: Quod Nullus Intellectus Creatus, Videndo Deum, Videt Omnia quae in Eo Videri Possunt

Caput LVI: Quod Omnis Intellectus, Cuiuscumque Gradus, Particeps esse Potest Divinae Visionis

Caput LVII: Quod Unus Alio Perfectius Deum Videre Potest

Caput LVIII: Quomodo Videntes Divinam Substantiam Omnia Vident

Caput LIX: Quod Videntes Deum Omnia Simul Vident in Ipso

Caput LX: Quod per Visionem Dei Aliquis Fit Particeps Vitae Aeternae

Caput LXI: Quod Videntes Deum in Perpetuum eum Videbunt

Caput LXII: Qualiter in Illa Ultima Felicitate Omne Desiderium Hominis Completur

Caput LXIII: Quod Deus Sua Providentia Gubernat Res

Caput LXIV: Quod Deus Conservat Res in esse

Caput LXV: Quod Nihil Dat esse Nisi Inquantum Agit in Virtute Divina

Caput LXVI: Quod Deus est Causa Operandi Omnibus Operantibus

Caput LXVII: Quod Deus est Ubique

Caput LXVIII: De Opinione Eorum qui Rebus Naturalibus Proprias Subtrahunt Actiones

Caput LXIX: Quomodo Idem Effectus Sit a Deo et a Natura Agente

Caput LXX: Quod Divina Providentia non Excludit Totaliter Malum a Rebus

Caput LXXI: Quod Divina Providentia non Excludit Contingentiam a Rebus

Caput LXXII: Quod Divina Providentia non Excludit Arbitrii Libertatem

Caput LXXIII: Quod Divina Providentia non Excludit Fortunam et Casum

Caput LXXIV: Quod Providentia Dei Sit Singularium Contingentium

Caput LXXV: Quod Providentia Dei Sit Omnium Singularium Immediate

Caput LXXVI: Quod Executio Divinae Providentiae Fit Mediantibus Causis Secundis

Caput LXXVII: Quod Mediantibus Creaturis Intellectualibus Aliae Creaturae Reguntur a Deo

Caput LXXVIII: Quod Substantiae Intellectivae Inferiores Reguntur per Superiores

Caput LXXIX: De Ordinatione Angelorum ad Invicem

Caput LXXX: De Ordinatione Hominum ad Invicem et ad Alia

Caput LXXXI: Quod Inferiora Corpora Reguntur a Deo per Corpora Caelestia

Caput LXXXII: Epilogus Praedictorum

Caput LXXXIII: Quod Corpora Caelestia non Imprimant in Intellectus Nostros

Caput LXXXIV: Quod Corpora Caelestia non sunt Causae Voluntatum et Electionum Nostrarum

Caput LXXXV: Quod Corporales Effectus in Istis Inferioribus non Sequuntur ex Necessitate a Corporibus Caelestibus

Caput LXXXVI: Quod Motus Caelestis Corporis non Sit Causa Electionum Nostrarum ex Virtute Animae Moventis, ut Quidam Dicunt

Caput LXXXVII: Quod Substantiae Separatae Creatae non Possunt esse Causa Directe Electionum et Voluntatum Nostrarum, sed Solus Deus

Caput LXXXVIII: Quod Motus Voluntatis Causatur a Deo, et non Solum Potentia Voluntatis

Caput LXXXIX: Quod Electiones et Voluntates Humanae Subduntur Divinae Providentiae

Caput XC: Quomodo Res Humanae ad Superiores Causas Reducantur

Caput XCI: Quomodo Dicitur Aliquis Bene Fortunatus, et Quomodo Adiuvatur Homo ex Superioribus Causis

Caput XCII: De Fato: an Sit, et Quid Sit

Caput XCIII: De Certitudine Divinae Providentiae

Caput XCIV: Quod Immobilitas Divinae Providentiae Utilitatem Orationis non Excludit

Caput XCV: Quod Deus non Omnes Orationes Exaudit

Caput XCVI: Quomodo Dispositio Providentiae Habeat Rationem

Caput XCVII: Quomodo Deus Possit Facere Praeter Ordinem Suae Providentiae, et Quomodo non

Caput XCVIII: Quod Deus Potest Operari Praeter Ordinem Rebus Inditum, Producendo Effectus absque Causis Proximis

Caput XCIX: Quod Ea quae Deus Facit Praeter Naturae Ordinem non sunt contra Naturam

Caput C: De Miraculis

Caput CI: Quod Solus Deus Facit Miracula

Caput CII: Quod Substantiae Spirituales Aliqua Mirabilia Operantur, quae tamen non sunt Vere Miracula

Caput CIII: Quod Opera Magorum non sunt Solum ex Impressione Caelestium Corporum

Caput CIV: Unde Magorum Operationes Efficaciam Habeant

Caput CV: Quod Substantia Intellectualis quae Praestat Efficaciam Magicis Operibus, non est Bona secundum Virtutem

Caput CVI: Quod Substantia Intellectualis Cuius Auxilio Magicae Artes Utuntur, non est Mala secundum Suam Naturam

Caput CVII: Rationes Quibus Probari Videtur quod in Daemonibus non Possit esse Peccatum

Caput CVIII: Quod in Daemonibus Possit esse Peccatum, et Qualiter

Caput CIX: Solutio Praemissarum Rationum

Caput CX: Quod Speciali Quadam Ratione Creaturae Rationales Divinae Providentiae Subduntur

Caput CXI: Quod Creaturae Rationales Gubernantur propter Seipsas, Aliae Vero in Ordine ad Eas

Caput CXII: Quod Rationalis Creatura Dirigitur a Deo ad Suos Actus non Solum secundum Ordinem ad Speciem, sed Etiam secundum quod Congruit Individuo

Caput CXIII: Quod Divinitus Hominibus Leges Dantur

Caput CXIV: Quod Lex Divina Principaliter Hominem Ordinat in Deum

Caput CXV: Quod Finis Legis Divinae est Dilectio Dei

Caput CXVI: Quod Divina Lege Ordinamur ad Dilectionem Proximi

Caput CXVII: Quod per Divinam Legem Homines ad Rectam Fidem Obligantur

Caput CXVIII: Quod per Quaedam Sensibilia Mens Nostra Dirigitur in Deum

Caput CXIX: Quod Latriae Cultus Soli Deo est Exhibendus

Caput CXX: Quod Divina Lex Ordinat Hominem secundum Rationem circa Corporalia et Sensibilia

Caput CXXI: Qua Ratione Fornicatio Simplex secundum Legem Divinam Sit Peccatum: et quod Matrimonium Sit Naturale

Caput CXXII: Quod Matrimonium Debet esse Indivisibile

Caput CXXIII: Quod Matrimonium Debeat esse Unius ad Unam

Caput CXXIV: Quod Matrimonium non Debet Fieri inter Propinquos

Caput CXXV: Quod non Omnis Carnalis Commixtio est Peccatum

Caput CXXVI: Quod Nullus Cibi Usus est Peccatum secundum se

Caput CXXVII: Quomodo secundum Legem Dei Homo Ordinatur ad Proximum

Caput CXXVIII: Quod in Actibus Humanis sunt Aliqua Recta secundum Naturam, et non Solum Quasi Lege Posita

Caput CXXIX: De Consiliis quae Dantur in Lege Divina

Caput CXXX: De Errore Impugnantium Voluntariam Paupertatem

Caput CXXXI: De Modis Vivendi Eorum qui Voluntariam Paupertatem Sequuntur

Caput CXXXII: Quomodo Paupertas Sit Bona

Caput CXXXIII: Solutio Rationum Supra Inductarum contra Paupertatem

Caput CXXXIV: Solutio Eorum quae Obiiciebantur contra Diversos Modos Vivendi Eorum qui Assumunt Voluntariam Paupertatem

Caput CXXXV: De Errore Eorum qui Perpetuam Continentiam Impugnant

Caput CXXXVI: Contra eos qui Matrimonium Virginitati Aequabant

Caput CXXXVII: Contra Eos qui Vota Impugnant

Caput CXXXVIII: Quod neque Merita neque Peccata Sint Paria

Caput CXXXIX: Quod Actus Hominis Puniuntur vel Praemiantur a Deo

Caput CXL: De Differentia et Ordine Poenarum

Caput CXLI: Quod non Omnia Praemia et Poenae sunt Aequales

Caput CXLII: De Poena quae Debetur Peccato Mortali et Veniali per Respectum ad Ultimum Finem

Caput CXLIII: Quod per Peccatum Mortale Ultimo Fine Aliquis in Aeternum Privatur

Caput CXLIV: Quod Peccata Puniuntur Etiam per Experientiam Alicuius Nocivi

Caput CXLV: Quod Iudicibus Licet Poenas Inferre

Caput CXLVI: Quod Homo Indiget Divino Auxilio ad Beatitudinem Consequendam

Caput CXLVII: Quod per Auxilium Divinae Gratiae Homo non Cogitur ad Virtutem

Caput CXLVIII: Quod Divinum Auxilium Homo Promereri non Potest

Caput CXLIX: Quod Praedictum Auxilium Gratia Nominatur. et Quid Sit Gratia Gratum Faciens

Caput CL: Quod Gratia Gratum Faciens Causat in Nobis Dilectionem Dei

Caput CLI: Quod Divina Gratia Causat in Nobis Fidem

Caput CLII: Quod Divina Gratia Causat in Nobis Spem

Caput CLIII: De Donis Gratiae Gratis Datae. in Quo de Divinationibus Daemonum

Caput CLIV: Quod Homo Indiget Divino Auxilio ad Perseverandum in Bono

Caput CLV: Quod Ille qui Decidit a Gratia per Peccatum, Potest Iterum per Gratiam Reparari

Caput CLVI: Quod Homo a Peccato Liberari non Potest Nisi per Gratiam

Caput CLVII: Qualiter Homo a Peccato Liberatur

Caput CLVIII: Quod Rationabiliter Homini Imputatur si ad Deum non Convertatur, Quamvis Hoc sine Gratia non Possit

Caput CLIX: Quod Homo in Peccato Existens sine Gratia Peccatum Vitare non Potest

Caput CLX: Quod Deus Aliquos a Peccato Liberat, et Aliquos in Peccato Relinquit

Caput CLXI: Quod Deus Nemini est Causa Peccandi

Caput CLXII: De Praedestinatione, Reprobatione, et Electione Divina

↑ Top of work