Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber III

Francesco Silvestri

Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber III

Francesco Silvestri (1474–1528)

Commentaria in Summam contra Gentiles

First published 1926

In Book III of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) expounds Aquinas's account of providence, human happiness, moral action, and divine grace. The commentary accompanies the Leonine text in volume XIV (1926). The present digital edition includes the Latin text and an English translation.


Prooemium

Caput I: Quod Omne Agens Agit propter Finem

Caput II: Quod Omne Agens Agit propter Bonum

Caput III: Quod Malum est Praeter Intentionem in Rebus

Caput IV: Rationes Quibus Videtur Probari quod Malum non Sit Praeter Intentionem

Caput V: Solutio Rationum Praemissarum

I bis. Positis obiectionibus contra determinationem superius factam, accedit Sanctus Thomas ad earum solutionem, suo ordine .

Pro solutione autem primae rationis, praemittit quatuor.

Primum est, quod ratio mali in aliqua substantia est in privatione stricte et proprie accepta, quae scilicet est eius quod nata est habere et debet habere, non autem in privatione eius quod non est nata habere, aut non debet habere: sicut homini malum est si non habeat manus, non autem si non habeat alas, aut non habeat capillos flavos.

Secundum est, quod privatio formae comparata ad materiam, non est eius malum, sed bene est malum naturae cuius est forma: sicut privatio formae ignis est malum ignis, non autem materiae. Quia, licet materia nata sit habere omnes formas, nulla tamen est ei debita, cum sine una quavis earum possit esse in actu perfecta: quaelibet tamen earum est debita alicui eorum quae sunt ex materia composita.

Tertium est quod, cum tam privationes quam habitus et formae non dicantur esse nisi secundum quod sunt in subiecto, si privatio sit malum per comparationem ad subiectum in quo est, erit malum simpliciter. Sin autem, erit malum non simpliciter, sed alicuius.

Quartum est, quod malum actionis est privatio ordinis aut commensurationis debitae in actione, quando et secundum quod debet inesse. Et talis privatio est simpliciter malum: quia cuilibet actioni est debitus aliquis ordo et aliqua commensuratio.

II. Ad evidentiam primi et secundi dicti, advertendum quod hoc dicitur aliquid debitum alicui quod ad eius integritatem et perfectionem requiritur, ita quod absque eo non dicitur secundum suam speciem perfectum in natura. Hoc autem esse potest tam ad essentiam substantiae, quam etiam ad complementum et perfectionem aliquam accidentalem, pertinens: homini enim debitum est quod animam rationalem habeat; et quod habeat manus, si debeat dici perfectus homo in natura. Et ideo privatio huius dicitur malum hominis: homo enim carens manibus est imperfectus, et sic malum aliquod in ipso esse dicitur.

  1. Ad evidentiam tertii dicti, considerandum est quod, cum forma habeat rationem boni inquantum dat esse, ut dicitur Prima, qu. v , privatio illi opposita habet rationem mali inquantum aufert aliquod esse. Idcirco, ad videndum quomodo aliquod subiectum esse sub privatione sit malum simpliciter aut non simpliciter, respiciendum est ad modum quo forma et privatio ad ipsum esse se habet. Propter hoc Sanctus Thomas, ut ostendat quomodo dicatur malum aliquid simpliciter, accipit modum essendi privationis et habitus illi oppositi.

Quia enim forma cui opponitur privatio, ut sic, et privatio non habent esse nisi in subiecto, ad sanum sensum loquendo de privatione, — dicitur enim habere esse in subiecto quia negat a subiecto formam et esse, non autem quia ipsa proprie habeat esse: est enim privatio, communiter etiam accepta, carentia formae in aliquo subiecto — ideo secundum quod ad subiectum diversimode se habet, ita diversimode subiectum esse sub tali privatione est malum. Quando enim privat a subiecto in quo est formam illi subiecto debitam, tunc est malum subiecti; et ideo absolute malum est subiectum esse sub tali privatione, sicut absolute loquendo, absque alia additione, malum est hominem non habere manum, quia carere manu est malum in comparatione ad hominem. Quando autem non privat a subiecto formam illi debitam, tunc non est malum simpliciter subiectum esse sub tali privatione, cum non sit illa privatio malum ut ad illud subiectum comparatur: dicitur enim malum alicuius simpliciter quod ad ipsum comparatum est malum, non autem quod est malum ad alterum comparatum; sicut et bonum alicuius simpliciter dicitur quod est bonum in comparatione ad illud, non autem quod est bonum in comparatione ad aliud tantum. Potest tamen esse malum alicuius: sicut, quia carere forma substantiali aeris non est malum materiae, cum non tollat formam materiae debitam, iuxta praedicta, materiam carere forma aeris non est absolute malum, sed est malum aeris, quia ex eo quod materia non habet formam aeris, tollitur aeris natura.

III. Istis suppositis, respondet Sanctus Thomas ad obiectionem factam . Quantum enim ad naturalia, dicitur primo, quod non omne quod est praeter intentionem est casuale et in paucioribus. Corruptio enim naturalis et privatio aliqua, quae sunt praeter intentionem generantis, semper sequuntur generationem: licet privatio quandoque non sit malum simpliciter, sed alicuius, ut dictum est.

Dicitur secundo, quod non est universaliter verum malum esse ut in pluribus. Privatio enim quae privat aliquod debitum generato, est simpliciter malum et casualis, ut cum nascuntur partus monstruosi: hoc enim non consequitur de necessitate ad id quod intenditur, sed ei repugnat.

Dicitur tertio, quod malum actionis consequitur defectum virtutis activae, et est praeter intentionem agentis habentis virtutem defectivam. Sed non est casuale quando agens vel semper vel frequenter talem defectum patitur: quia sequitur de necessitate ad agentem sic deficientem. Est autem casuale quando talis defectus raro concomitatur agentem.

  1. Quantum ad voluntaria, dicitur primo, quod aliquando malum non est casuale, aliquando vero est casuale. Quando enim bonum particulare quod intenditur in actione, habet coniunctam privationem boni secundum rationem vel semper vel frequenter, ut delectationi intentae ex usu feminae alterius coniuncta est inordinatio adulterii, malum non sequitur casualiter. Quando autem sequitur peccatum ut in paucioribus, malum est casuale: sicut cum quis, proiiciens ad avem, hominem interficit.

Dicitur secundo, quod idcirco huiusmodi bona ut in pluribus intenduntur quibus privationes boni rationis consequuntur, quia plures secundum sensum vivunt, eo quod sensibilia particularia, in quibus est operatio, sint nobis magis manifesta et efficacius moveant: ad plura autem sensibilium bonorum sequitur privatio boni secundum rationem.

IV. Ad evidentiam eorum quae hic dicuntur, ut sciatur quando malum in pluribus aut in paucioribus accidat, primo videndum est quomodo hoc in naturalibus se habeat; secundo, quomodo in voluntariis .

Quantum ad primum, sciendum, ex doctrina Sancti Thomae Prima, q. LXIII, a. 9, ad 1; Pot., q. III, a. 6, ad 5; II Sent., d. I, q. 1, a. 1, ad 3, et d. XXXIV, [a. 3] ad 2, quod in naturalibus malum considerari potest aut respectu totius naturae; aut respectu alicuius determinatae speciei in natura. Utro modo consideretur malum, est in paucioribus. Respectu quidem totius naturae, patet: quia est tantum in rebus corruptibilibus, quae, si considerentur in ratione quantitatis continuae, sunt multo minora corporibus caelestibus; omnia enim corpora corruptibilia simul sumpta sunt multo minoris quantitatis quam sint corpora caelestia. Respectu etiam determinatae speciei patet: quia actio semper secundum naturam evenit nisi impediatur; raro autem accidit impedimentum. Unde videmus monstra pro minori parte evenire in natura.

Attendendum tamen quod, licet defectus naturae et operationum eius in tota una specie pro minori parte accidat, in uno tamen aliquo singulari potest contingere defectus actionis pro maiori parte, propter defectum virtutis aut instrumenti: sicut apparet in claudicante, et in generante monstruosos filios pro maiori parte. Et ad hunc sensum intelligitur quod inquit hoc loco Sanctus Thomas, quod malum consequitur semper aut frequenter in naturalibus cum agens, scilicet singulare, vel semper vel frequenter patitur virtutis defectum.

V. Quantum ad secundum , dicitur primo, quod in angelis malum ut in paucioribus fuit. Quia pro maiori parte secuta est operatio secundum convenientiam naturae, quae est in ipsis tantum una et intellectualis: sicut et actio naturalis pro maiori parte sequitur secundum naturam.

  1. Dicitur secundo, quod in hominibus, considerata tota natura speciei quantum ad factibilia, malum est in paucioribus: quia ars operatur per modum naturae, et sic deficit in paucioribus, sicut et natura.

Quantum vero ad agibilia et moralia, malum est in pluribus. Quia, cum sensibilia particularia multiplicentur magis, et sint pluribus nota, atque magis moveant quam delectabilia secundum rationem, plures sequuntur delectabilia secundum sensum, quae pro maiori parte habent coniunctam privationem boni rationis. Propter quod in ipsis est malum hominis inquantum est homo: cum sit homo per rationem, et consequenter debitum sit homini, inquantum est homo, secundum rationem operari. Et ad hunc sensum intelligitur quod inquit Aristoteles II Topicorum, malum ut in pluribus evenire; et quod hoc loco ait Sanctus Thomas, quoniam ratio quare plures intendant bona quibus privationes boni rationis coniunguntur, est quia plures vivunt secundum sensum

  1. Dicitur tertio quod, considerato uno individuo et singulari, si sit in eo voluntas per habitus virtutum perfecta, malum evenit in paucioribus: quia habitus inclinat per modum naturae, quae in paucioribus deficit. Si autem voluntas sit per habitus vitiorum deformata, malum ut in pluribus evenit: quia per huiusmodi habitus homo conformatur brutis, quae pro maiori parte sequuntur naturae impetum, ut inquit Boetius, in IV de Consol., prosa 3. Et sic, cum operationes ab habitu vitii procedentes sint malum hominis inquantum est homo, eo quod contrarientur rationi, sequitur quod talis pro maiori parte malum operetur. Si etiam voluntas nullo sit habitu perfecta, cum, ut sic, ad utrumlibet se habeat; et mala pluribus modis contingant quam bona; in pluribus flectitur in malum quam in id quod est perfecte et totaliter bonum; supposito praesertim quod natura sit per peccatum vitiata.

  2. Dicitur quarto, de mente Sancti Thomae de Potentia, loco allegato, quod, licet malum tam naturae quam moris, comparando effectus ad communem causam, aliquando pro maiori parte eveniat, sive natura in universali, sive in aliquo singulari agente considerata; si tamen effectus ad proprias causas comparentur, nunquam invenitur malum nisi in paucioribus. Quamvis enim partus monstruosus, ad virtutem generativam comparatus, absolute malum quoddam naturae sit, inquantum non sequitur naturae ordinem; ad virtutem tamen generativam deficientem tali modo comparatus, non est malum, cum sit secundum inclinationem sui proprii principii; sed partus non monstruosus erit malum illius virtutis sic deficientis, quia evenit praeter eius inclinationem. Et cum illud raro eveniat, sequitur quod effectus proprius illius causae pro minori parte deficiat, et sic pro minori parte malum eveniat, ad propriam causam comparatum. Similiter operatio circa delectabile secundum sensum, comparata ad hominem absolute, est mala: comparata tamen ad appetitum sensibilem et naturam sensitivam, quae est illius propria causa, invenitur bona, cum sit secundum talis naturae inclinationem; sicut et in brutis appetitum sensibilem sequentibus est bona. Ideo in huiusmodi operationibus circa sensibilia, ut ad naturam sensitivam et appetitum sensibilem referuntur, in paucioribus est malum, quia pro maiori parte cum sensibili appetitu conveniunt: licet, ut ad rationem et appetitum rationalem, aut ad hominem absolute referuntur, pro maiori parte in ipsis sit malum; secundum quem sensum superius sumus locuti.

Ex iis patet intellectus eorum quae inquit hoc loco Sanctus Thomas, scilicet quod malum semper aut frequenter accidit in operationibus ab agente deficiente provenientibus, quando tales defectus semper aut frequenter virtutem agentis sequuntur. Hoc enim intelligitur comparando ipsam actionem ad virtutem agentis absolute, puta motum ad virtutem motivam: quia tunc, si defectus pro maiori parte eam comitetur, sequetur malum actionis pro maiori parte. Si autem comparatio actionis fieret ad virtutem ut est sub tali defectu, quo modo est causa propria actionis deficientis, tunc actio talis mala non erit tanquam carens debito ordine: cum sibi ut a causa sic deficiente provenit, non sit debitum habere perfectionem qua caret; sicut nec malum est homini carere alarum perfectione, cum non sit debitum ad hominis integritatem habere alas.

  1. Attendendum autem quod in tota hac digressione loquimur de malo simpliciter, ad sensum quem Sanctus Thomas hic explicavit: non autem de malo alicuius alterius tantum. Quia si de huiusmodi malo loqueremur, omnem actionem, tam naturalem quam voluntariam, pro maiori parte sequitur malum. Operationem enim bonam moraliter et secundum rationem concomitatur privatio boni delectabilis secundum sensum, quae privatio est malum appetitus sensitivi: et generationem formae introductae concomitatur privatio formae abiectae, quae est malum naturae corruptae. Propter hoc dixit Sanctus Thomas quod malum, sic scilicet acceptum, aut semper aut pro maiori parte evenit in actionibus, et non evenit in paucioribus et a casu.

VI. Ad secundam obiectionem respondetur negando consequentiam: quia malum et est voluntarium, et est praeter intentionem. Intentio enim est tantum ultimi finis, quem quis propter se vult: voluntas autem est etiam eius quod quis vult propter aliud, etiam si simpliciter illud non vellet. Ostenditur hoc exemplo proiicientis merces in mare causa salutis, ubi proiectio mercium est volita per accidens. Et similiter dicitur malitia volita non per se, sed per accidens: sicut aliquis vult propter bonum sensibile inordinatam actionem.

  1. Attendendum, circa istam responsionem, quod Sanctus Thomas differentiam facit inter intentionem alicuius et illius volitionem. Quia id intendit voluntas et appetitus in quod propter se inclinatur: quia intentio proprie est actus appetitus circa finem; finis autem, ut sic, est propter se volitus. Sed volitio est non solum eius quod propter se volumus, sed etiam eius quod volumus propter aliud: sicut et sanitatem volumus et medicinam. Dicere ergo quod malum sive malitia non est intenta, sed est praeter intentionem, et tamen est volita per accidens, est dicere quod non est volita propter se, sed tamen est volita propter aliud.

  2. Advertendum secundo, quod volitum per accidens dupliciter potest accipi. Uno modo, quod totaliter subterfugit cognitionem volentis, et tamen est coniunctum per se volito: sicut volens bibere dulce, ignorans quod illud sit venenum, dicitur velle venenum per accidens. Et tale dicitur omnino per accidens esse volitum. — Alio modo, quia cadit quidem sub cognitione volentis, sed tamen illud non vult nisi inquantum vult aliquod bonum cui coniungitur; immo, si posset unum ab alio separare, vellet unum sine alio: sicut ille qui vult proiicere merces in mare causa propriae salutis, non vult mercium proiectionem nisi quia vult salutem suam, quam consequi non potest absque mercium perditione; et si posset salutem consequi absque damno mercium, non vellet earum perditionem.

Malum ergo nunquam est volitum propter se. Sed aliquando est volitum omnino per accidens: sicut, cum quis vult proiicere sagittam ad locum per quem non solent homines transire, si accidat ut proiiciendo sagittam hominem interficiat, dicitur voluisse hominis interfectionem omnino per accidens et nullo modo per se, neque, inquam, primo, neque secundario propter aliud. — Aliquando vero non est volitum per accidens omnino, quasi scilicet non sit cognita deformitas et deordinatio actus voliti: sed est volitum per accidens ut per accidens distinguitur contra primo et per se, ut idem est quod per aliud; sicut, cum quis vult consequi delectationem quae est in adulterio, cognoscens illi coniunctam esse privationem ordinis iustitiae, vult illam deordinationem propter delectationem, inquantum vult delectationem cui necessario illud malum coniungitur, et magis vult illud malum incurrere quam tali carere delectatione. Et ad hunc sensum inquit Philosophus malitiam et peccatum quandoque voluntaria esse. Nam non solum est voluntarium quod propter seipsum volumus, sed etiam quod volumus propter aliud, licet secundum se sumptum non esset voluntarium, ut dicitur Iª IIae, q. VI, a. 6. Et propter hoc, ut dicitur in Qq. de Malo, qu. 1, a. 3, ad 15, non excusatur homo in huiusmodi a peccato, licet malum non sit propter se intentum: quia ad hoc ut sibi malum imputetur, sufficit quod sit propter aliud volitum, licet non sit volitum propter se.

Quod autem dixi, hominis interfectionem ex iactu sagittae esse volitum omnino per accidens a non considerante illud evenire debere, non contrariatur ei quod ait Sanctus Thomas Malo, q. 1, a. 3, ad 15, quod scilicet, dum accidens aliquod coniungitur effectui ut in paucioribus et raro, non oportet quod agens intendens effectum per se, intendat aliquo modo effectum per accidens. Accipit enim Sanctus Thomas ibi effectum intendi per accidens quando ex cognitione intenditur: non autem ut intendi per accidens dicitur quod coniungitur intento per se etiam si non cognoscatur suo intento per se coniunctum esse.

VII. Ad tertiam obiectionem respondet quod privatio non est intenta per se et seorsum a forma, sed per accidens, inquantum coniungitur formae, quae est finis generationis, sicut et corruptio semper generationi coniungitur. Declaratur exemplo corruptionis aquae et generationis aeris.

  1. Circa hanc responsionem duo sunt advertenda. Primum est, quod intentio quandoque proprie accipitur: et sic est tantum de eo quod est finis et est per se intentum. Quandoque vero accipitur pro inclinatione appetitus ad quodcumque. Cum ergo hic dicitur quod natura utrumque, scilicet et finem generationis et finem corruptionis, simul intendit, accipitur intentio communiter, non autem proprie. Licet enim sit unus et idem actus quo aliquid inclinatur ad finem et ad id quod est ad finem, ut sic, ille tamen dicitur intentio respectu finis, non autem respectu ordinati ad finem. Unde non est contradictio in verbis Sancti Thomae cum in praecedenti responsione dixit malum non esse intentum, sed tantum volitum, hic autem dicit privationem, quae est malum quoddam, esse simul intentum cum forma: ibi enim accepit intentionem proprie, hic autem communiter. — Vel possumus dicere quod malum non potest esse intentum proprio actu ad ipsum terminato; sed bene potest intendi actu qui ad bonum terminatur cui malum est coniunctum.

  2. Advertendum secundo, quod tam natura particularis generans et corrumpens, quam universalis, intendunt primo et per se generationem et formam geniti: per accidens autem intendunt corruptionem, et privationem formae praecedentis in materia, quia non potest esse generatio nisi per abiectionem formae praecedentis. Aer enim agens in aquam, et similiter virtus caelestis, aeris generationem, ut hic dicitur, absolute et simpliciter intendunt, corruptionem vero aquae non intendunt nisi quia generationi aeris necessario coniungitur: si enim posset natura generare aerem absque corruptione alterius naturae, illud faceret. Propter hoc inquit Sanctus Thomas quod natura non intendit finem corruptionis seorsum a fine generationis, sed simul intendit utrumque. — Quod vero aliquando inquit Sanctus Thomas corruptionem esse de intentione naturae universalis, sed esse contra naturam particularem, intelligendum est de natura particulari quae corrumpitur: quia nec per se nec per accidens natura, quantum est ex ratione suae formae, suam corruptionem intendit. Non autem intelligitur de natura corrumpente aliam naturam dum sibi simile generat: talis enim, ut dictum est, cum generatione per accidens intendit corruptionem, sicut et natura universalis.

VIII. Ex istis responsionibus deducit Sanctus Thomas manifestum esse quod malum simpliciter est omnino praeter intentionem in operibus naturae: malum vero non simpliciter, sed alicui, est a natura intentum secundum accidens.

Pro intellectu eorum quae dicta sunt, advertendum, ex doctrina Sancti Thomae Quarto, d. xxxvi, q. 1, a. 1, ad 2, quod duplex est naturae intentio: una prima, alia secunda. Prima intentio est inclinatio naturae absolute ad sibi simile et conforme secundum omnem sui perfectionem. Secunda autem est ad sibi simile quantum fieri potest, supposito quod prima frustretur intentio: sicut et in artificialibus prima intentio artificis est ex supposita materia facere opus omni ex parte conforme arti; secunda autem est, supposito quod non possit primum intentum assequi, facere ex ipsa materia simile arti quantum potest. Corruptio ergo et omnis defectus sunt contra primam intentionem naturae: quia natura prima intentione esse et perfectionem intendit. Est tamen aliquis defectus de secunda intentione naturae. Quando enim natura non potest effectum ad maiorem perfectionem perducere, inducit ad minorem: sicut quando non potest facere masculum, facit feminam, quae est mas occasionatus, ut dicitur XVI de Animalibus. Quod ergo inquit Sanctus Thomas, malum simpliciter esse omnino praeter intentionem in operibus naturae, sicut partus monstruosi, intelligendum est quod est praeter primam naturae intentionem: non autem quod sit praeter secundam intentionem.

Caput VI: Quod Malum non est Aliqua Essentia

Caput VII: Rationes Quibus Videtur Probari quod Malum Sit Natura vel Res Aliqua

Caput VIII: Solutio Rationum Praemissarum

Caput IX: Quod Causa Mali est Bonum

Caput X: Quod Malum Fundatur in Bono

Caput XI: Quod Malum non Totaliter Consumit Bonum

Caput XII: Quod Malum Habet Aliquo Modo Causam

Caput XIII: Quod Malum est Causa per Accidens

Caput XIV: Quod non est Summum Malum

Caput XV: Quod Finis Cuiuslibet Rei est Bonum

Caput XVI: Quod Omnia Ordinantur in Unum Finem, qui est Deus

Caput XVII: Quomodo Deus Sit Finis Rerum

Caput XVIII: Quod Omnia Intendunt Assimilari Deo

Caput XIX: Quomodo Res Imitentur Divinam Bonitatem

Caput XX: Quod Res Intendunt Naturaliter Assimilari Deo in Hoc quod est Causa

Caput XXI: Quomodo Diversimode Res Ordinantur in Suos Fines

Caput XXII: Quod Motus Caeli est a Principio Intellectivo

Caput XXIII: Quomodo Appetunt Bonum Etiam quae Cognitione Carent

Caput XXIV: Quod Intelligere Deum est Finis Omnis Intellectualis Substantiae

Caput XXV: Utrum Felicitas Consistat in Actu Voluntatis

Caput XXVI: Quod Felicitas Humana non Consistit in Delectationibus Carnalibus

Caput XXVII: Quod Felicitas non Consistit in Honoribus

Caput XXVIII: Quod Felicitas Hominis non Consistit in Gloria

Caput XXIX: Quod Felicitas Hominis non Consistit in Divitiis

Caput XXX: Quod Felicitas non Consistit in Potentia Mundana

Caput XXXI: Quod Felicitas non Consistit in Bonis Corporis

Caput XXXII: Quod Felicitas Humana non Consistit in Sensu

Caput XXXIII: Quod Ultima Hominis Felicitas non Consistit in Actibus Virtutum Moralium

Caput XXXIV: Quod Ultima Felicitas non Sit in Actu Prudentiae

Caput XXXV: Quod Felicitas non Consistit in Operatione Artis

Caput XXXVI: Quod Ultima Felicitas Hominis Consistit in Contemplatione Dei

Caput XXXVII: Quod Felicitas Humana non Consistit in Cognitione Dei quae Communiter Habetur a Pluribus

Caput XXXVIII: Quod Felicitas Humana non Consistit in Cognitione Dei quae Habetur per Demonstrationem

Caput XXXIX: Quod Felicitas Humana non Consistit in Cognitione Dei quae est per Fidem

Caput XL: Utrum in Hac Vita Homo Possit Intelligere Substantias Separatas per Studium et Inquisitionem Scientiarum Speculativarum

Caput XLI: Quod non Possumus in Hac Vita Cognoscere Substantias Separatas sicut Ponit Alexander

Caput XLII: Quod non Possumus in Hac Vita Intelligere Substantias Separatas sicut Ponit Averroes

Caput XLIII: Quod Ultima Felicitas Hominis non Consistit in Cognitione Substantiarum Separatarum Qualem Praedictae Opiniones Fingunt

Caput XLIV: Quod non Possumus in Hac Vita Intelligere Substantias Separatas

Caput XLV: Quod Anima in Hac Vita non Intelligit Seipsam per Seipsam

Caput XLVI: Quod non Possumus in Hac Vita Videre Deum per Essentiam

Caput XLVII: Quod Ultima Hominis Felicitas non Sit in Hac Vita

Caput XLVIII: Quod Substantiae Separatae non Vident Deum per Essentiam ex Hoc quod Cognoscunt eum per Suam Essentiam

Caput XLIX: Quod in Naturali Cognitione Quam Habent Substantiae Separatae de Deo non Quiescit Earum Naturale Desiderium

Caput L: Quomodo Deus per Essentiam Videatur

Caput LI: Quod Nulla Creata Substantia Potest Sua Naturali Virtute Pervenire ad Videndum Deum per Essentiam

Caput LII: Quod Intellectus Creatus Indiget Aliqua Influentia Divini Luminis ad Hoc ut Deum per Essentiam Videat

Caput LIII: Rationes Quibus Videtur Probari quod Deus non Possit Videri per Essentiam, et Solutiones Earum

Caput LIV: Quod Intellectus Creatus non Comprehendit Divinam Substantiam

Caput LV: Quod Nullus Intellectus Creatus, Videndo Deum, Videt Omnia quae in Eo Videri Possunt

Caput LVI: Quod Omnis Intellectus, Cuiuscumque Gradus, Particeps esse Potest Divinae Visionis

Caput LVII: Quod Unus Alio Perfectius Deum Videre Potest

Caput LVIII: Quomodo Videntes Divinam Substantiam Omnia Vident

Caput LIX: Quod Videntes Deum Omnia Simul Vident in Ipso

Caput LX: Quod per Visionem Dei Aliquis Fit Particeps Vitae Aeternae

Caput LXI: Quod Videntes Deum in Perpetuum eum Videbunt

Caput LXII: Qualiter in Illa Ultima Felicitate Omne Desiderium Hominis Completur

Caput LXIII: Quod Deus Sua Providentia Gubernat Res

Caput LXIV: Quod Deus Conservat Res in esse

Caput LXV: Quod Nihil Dat esse Nisi Inquantum Agit in Virtute Divina

Caput LXVI: Quod Deus est Causa Operandi Omnibus Operantibus

Caput LXVII: Quod Deus est Ubique

Caput LXVIII: De Opinione Eorum qui Rebus Naturalibus Proprias Subtrahunt Actiones

Caput LXIX: Quomodo Idem Effectus Sit a Deo et a Natura Agente

Caput LXX: Quod Divina Providentia non Excludit Totaliter Malum a Rebus

Caput LXXI: Quod Divina Providentia non Excludit Contingentiam a Rebus

Caput LXXII: Quod Divina Providentia non Excludit Arbitrii Libertatem

Caput LXXIII: Quod Divina Providentia non Excludit Fortunam et Casum

Caput LXXIV: Quod Providentia Dei Sit Singularium Contingentium

Caput LXXV: Quod Providentia Dei Sit Omnium Singularium Immediate

Caput LXXVI: Quod Executio Divinae Providentiae Fit Mediantibus Causis Secundis

Caput LXXVII: Quod Mediantibus Creaturis Intellectualibus Aliae Creaturae Reguntur a Deo

Caput LXXVIII: Quod Substantiae Intellectivae Inferiores Reguntur per Superiores

Caput LXXIX: De Ordinatione Angelorum ad Invicem

Caput LXXX: De Ordinatione Hominum ad Invicem et ad Alia

Caput LXXXI: Quod Inferiora Corpora Reguntur a Deo per Corpora Caelestia

Caput LXXXII: Epilogus Praedictorum

Caput LXXXIII: Quod Corpora Caelestia non Imprimant in Intellectus Nostros

Caput LXXXIV: Quod Corpora Caelestia non sunt Causae Voluntatum et Electionum Nostrarum

Caput LXXXV: Quod Corporales Effectus in Istis Inferioribus non Sequuntur ex Necessitate a Corporibus Caelestibus

Caput LXXXVI: Quod Motus Caelestis Corporis non Sit Causa Electionum Nostrarum ex Virtute Animae Moventis, ut Quidam Dicunt

Caput LXXXVII: Quod Substantiae Separatae Creatae non Possunt esse Causa Directe Electionum et Voluntatum Nostrarum, sed Solus Deus

Caput LXXXVIII: Quod Motus Voluntatis Causatur a Deo, et non Solum Potentia Voluntatis

Caput LXXXIX: Quod Electiones et Voluntates Humanae Subduntur Divinae Providentiae

Caput XC: Quomodo Res Humanae ad Superiores Causas Reducantur

Caput XCI: Quomodo Dicitur Aliquis Bene Fortunatus, et Quomodo Adiuvatur Homo ex Superioribus Causis

Caput XCII: De Fato: an Sit, et Quid Sit

Caput XCIII: De Certitudine Divinae Providentiae

Caput XCIV: Quod Immobilitas Divinae Providentiae Utilitatem Orationis non Excludit

Caput XCV: Quod Deus non Omnes Orationes Exaudit

Caput XCVI: Quomodo Dispositio Providentiae Habeat Rationem

Caput XCVII: Quomodo Deus Possit Facere Praeter Ordinem Suae Providentiae, et Quomodo non

Caput XCVIII: Quod Deus Potest Operari Praeter Ordinem Rebus Inditum, Producendo Effectus absque Causis Proximis

Caput XCIX: Quod Ea quae Deus Facit Praeter Naturae Ordinem non sunt contra Naturam

Caput C: De Miraculis

Caput CI: Quod Solus Deus Facit Miracula

Caput CII: Quod Substantiae Spirituales Aliqua Mirabilia Operantur, quae tamen non sunt Vere Miracula

Caput CIII: Quod Opera Magorum non sunt Solum ex Impressione Caelestium Corporum

Caput CIV: Unde Magorum Operationes Efficaciam Habeant

Caput CV: Quod Substantia Intellectualis quae Praestat Efficaciam Magicis Operibus, non est Bona secundum Virtutem

Caput CVI: Quod Substantia Intellectualis Cuius Auxilio Magicae Artes Utuntur, non est Mala secundum Suam Naturam

Caput CVII: Rationes Quibus Probari Videtur quod in Daemonibus non Possit esse Peccatum

Caput CVIII: Quod in Daemonibus Possit esse Peccatum, et Qualiter

Caput CIX: Solutio Praemissarum Rationum

Caput CX: Quod Speciali Quadam Ratione Creaturae Rationales Divinae Providentiae Subduntur

Caput CXI: Quod Creaturae Rationales Gubernantur propter Seipsas, Aliae Vero in Ordine ad Eas

Caput CXII: Quod Rationalis Creatura Dirigitur a Deo ad Suos Actus non Solum secundum Ordinem ad Speciem, sed Etiam secundum quod Congruit Individuo

Caput CXIII: Quod Divinitus Hominibus Leges Dantur

Caput CXIV: Quod Lex Divina Principaliter Hominem Ordinat in Deum

Caput CXV: Quod Finis Legis Divinae est Dilectio Dei

Caput CXVI: Quod Divina Lege Ordinamur ad Dilectionem Proximi

Caput CXVII: Quod per Divinam Legem Homines ad Rectam Fidem Obligantur

Caput CXVIII: Quod per Quaedam Sensibilia Mens Nostra Dirigitur in Deum

Caput CXIX: Quod Latriae Cultus Soli Deo est Exhibendus

Caput CXX: Quod Divina Lex Ordinat Hominem secundum Rationem circa Corporalia et Sensibilia

Caput CXXI: Qua Ratione Fornicatio Simplex secundum Legem Divinam Sit Peccatum: et quod Matrimonium Sit Naturale

Caput CXXII: Quod Matrimonium Debet esse Indivisibile

Caput CXXIII: Quod Matrimonium Debeat esse Unius ad Unam

Caput CXXIV: Quod Matrimonium non Debet Fieri inter Propinquos

Caput CXXV: Quod non Omnis Carnalis Commixtio est Peccatum

Caput CXXVI: Quod Nullus Cibi Usus est Peccatum secundum se

Caput CXXVII: Quomodo secundum Legem Dei Homo Ordinatur ad Proximum

Caput CXXVIII: Quod in Actibus Humanis sunt Aliqua Recta secundum Naturam, et non Solum Quasi Lege Posita

Caput CXXIX: De Consiliis quae Dantur in Lege Divina

Caput CXXX: De Errore Impugnantium Voluntariam Paupertatem

Caput CXXXI: De Modis Vivendi Eorum qui Voluntariam Paupertatem Sequuntur

Caput CXXXII: Quomodo Paupertas Sit Bona

Caput CXXXIII: Solutio Rationum Supra Inductarum contra Paupertatem

Caput CXXXIV: Solutio Eorum quae Obiiciebantur contra Diversos Modos Vivendi Eorum qui Assumunt Voluntariam Paupertatem

Caput CXXXV: De Errore Eorum qui Perpetuam Continentiam Impugnant

Caput CXXXVI: Contra eos qui Matrimonium Virginitati Aequabant

Caput CXXXVII: Contra Eos qui Vota Impugnant

Caput CXXXVIII: Quod neque Merita neque Peccata Sint Paria

Caput CXXXIX: Quod Actus Hominis Puniuntur vel Praemiantur a Deo

Caput CXL: De Differentia et Ordine Poenarum

Caput CXLI: Quod non Omnia Praemia et Poenae sunt Aequales

Caput CXLII: De Poena quae Debetur Peccato Mortali et Veniali per Respectum ad Ultimum Finem

Caput CXLIII: Quod per Peccatum Mortale Ultimo Fine Aliquis in Aeternum Privatur

Caput CXLIV: Quod Peccata Puniuntur Etiam per Experientiam Alicuius Nocivi

Caput CXLV: Quod Iudicibus Licet Poenas Inferre

Caput CXLVI: Quod Homo Indiget Divino Auxilio ad Beatitudinem Consequendam

Caput CXLVII: Quod per Auxilium Divinae Gratiae Homo non Cogitur ad Virtutem

Caput CXLVIII: Quod Divinum Auxilium Homo Promereri non Potest

Caput CXLIX: Quod Praedictum Auxilium Gratia Nominatur. et Quid Sit Gratia Gratum Faciens

Caput CL: Quod Gratia Gratum Faciens Causat in Nobis Dilectionem Dei

Caput CLI: Quod Divina Gratia Causat in Nobis Fidem

Caput CLII: Quod Divina Gratia Causat in Nobis Spem

Caput CLIII: De Donis Gratiae Gratis Datae. in Quo de Divinationibus Daemonum

Caput CLIV: Quod Homo Indiget Divino Auxilio ad Perseverandum in Bono

Caput CLV: Quod Ille qui Decidit a Gratia per Peccatum, Potest Iterum per Gratiam Reparari

Caput CLVI: Quod Homo a Peccato Liberari non Potest Nisi per Gratiam

Caput CLVII: Qualiter Homo a Peccato Liberatur

Caput CLVIII: Quod Rationabiliter Homini Imputatur si ad Deum non Convertatur, Quamvis Hoc sine Gratia non Possit

Caput CLIX: Quod Homo in Peccato Existens sine Gratia Peccatum Vitare non Potest

Caput CLX: Quod Deus Aliquos a Peccato Liberat, et Aliquos in Peccato Relinquit

Caput CLXI: Quod Deus Nemini est Causa Peccandi

Caput CLXII: De Praedestinatione, Reprobatione, et Electione Divina

↑ Top of work