Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber III

Francesco Silvestri

Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber III

Francesco Silvestri (1474–1528)

Commentaria in Summam contra Gentiles

First published 1926

In Book III of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) expounds Aquinas's account of providence, human happiness, moral action, and divine grace. The commentary accompanies the Leonine text in volume XIV (1926). The present digital edition includes the Latin text and an English translation.


Prooemium

Expedito secundo libro, in quo Sanctus Thomas de processu creaturarum a Deo determinavit, nunc Tertius explanandus est Liber, in quo de ordine creaturarum in Deum sicut in finem determinatur.

Circa hoc autem duo facit Sanctus Thomas: primo, ponit Prooemium; secundo, exequitur propositum .

Prooemium in duas dividitur partes: primo enim ostenditur Deum habere regimen creaturarum; secundo, divisio huius libri concluditur .

I. Quantum ad primum, supposito ex praecedentibus Deum esse primum entium, et omnium esse primum principium, duas ponit conclusiones Sanctus Thomas. Prima est: Deus habet dominium perfectum super res ab ipso productas.

Probatur quoad primam partem sic. Deus tribuit esse aliis per arbitrium suae voluntatis. Ergo habet omnium factorum suorum dominium. — Probatur consequentia. Quia super ea quae nostrae voluntati subduntur, dominamur.

Quoad secundam vero partem probatur, quia non indiget exterioris agentis adminiculo, nec materiae fundamento, cum sit totius [esse] universalis effector, idest, productor omnium quae sunt in re.

  1. Circa istam propositionem, Super ea quae nostrae voluntati subduntur, dominamur, attendendum quod intelligitur quantum ad illud secundum quod nostrae voluntati subduntur. Contingit enim quod aliqua subduntur nostrae voluntati quantum ad unum, non autem quantum ad aliud. Puta, domus aliqua subest voluntati alicuius quantum ad usum, non autem quantum ad ipsam substantiam domus: quia in libertate sua est habitare domum aut non habitare, et concedere usum alteri aut non concedere, unde est dominus domus quantum ad usum, non autem quantum ad substantiam. Eodem modo, si aliquis sit voluntati alicuius subditus quantum ad directionem et gubernationem ipsius, ille est dominus eius quantum ad directionem et gubernationem: non autem quantum ad alia, utpote non se extendens universaliter ad omnia quae sunt in re. Unde hoc dominium est incompletum et imperfectum. Quia autem omnia voluntati divinae subduntur universaliter, quantum ad omnia quae sunt in re; et sic illi subduntur quod per solam voluntatem, absque alterius adminiculo, produci possunt: ideo Deus plenum et perfectum dominium super omnia creata habet, ut videlicet omnia secundum ipsius dispositionem in re eveniant.

II. Secunda conclusio est: Deus est omnium creaturarum rector perfectus. Hanc conclusionem primo probat; secundo, manifestat diversos modos regiminis Dei .

Probat autem primam partem hac ratione. Deus ordinat res in finem, et earum actiones dirigit. Ergo est earum rector. — Probatur antecedens quoad res: quia ea quae per voluntatem agentis producuntur, unumquodque ab agente in finem aliquem ordinatur; cum bonum et finis sit proprium obiectum voluntatis. Quo vero ad actiones: quia unumquodque et per suam actionem finem ultimum consequitur, et eam oportet dirigi ab eo qui principia rebus dedit per quae agunt.

Secundam vero partem probat. Deus est perfectus in essendo et causando. Ergo est et in regendo perfectus.

Ad evidentiam eorum quae circa hanc conclusionem dicuntur, advertendum quod supponit Sanctus Thomas quod ordinare res in finem dirigendo operationes ad finem et dando eis principia per quae operantur, sit ipsas res regere et gubernare. Hoc enim tanquam manifestum supponit, et tanquam nominis rationem dicens, ut patet Prima, q. ciii, a. 1. Unde et ibidem articulo 4, inquit quod duo sunt effectus generales gubernationis divinae, scilicet conservatio rerum in bono, et motio earum ad bonum. Et ideo ex eo quod Deus res a se productas ordinat in finem, concludit immediate ipsum esse rectorem omnium, suppressa maiore, quam veluti manifestam praetermittit.

III. Secundo loco ostendit quam diversus sit huius regiminis effectus . Et ponit quod diversimode in diversis ostenditur. Quia quaedam non solum diriguntur, sed etiam seipsa in finem dirigunt, secundum proprias actiones; et ad consecutionem ultimi finis admittuntur si in sua directione divino regimini subdantur; repelluntur autem si secus egerint. — Quaedam vero ab alio tantum diriguntur. Sed haec in duplici genere sunt. Nam quaedam, sicut in esse naturali defectum pati non possunt, ita in propriis actionibus indeficienter regimini primi regentis subiiciuntur, et a suo ordine nunquam exorbitant: — supple, nisi aliquid in eis praeter naturam aut supra naturam Deus operetur. Huiusmodi sunt corpora caelestia, quorum motus semper uniformiter procedant. — Quaedam vero, sicut in esse naturae pati possunt defectum, ita et in actibus propriis: qui tamen defectus per aliquod bonum inde proveniens compensatur. Talia autem sunt corpora corruptibilia: haec enim, sicut ab ipso Deo condita sunt, ita potestati eius perfecte subduntur, quamvis videantur ab ordine primi regiminis exorbitare.

  1. Hic duo sunt attendenda. Primum est, quod res ordinata in finem ab alio, ex motione ipsius habet consequi finem, quandiu sub ordine illius moventis perseverat: sed quando ab intentione et motione primi moventis digreditur, tunc finem ad quem ab agente movetur, non consequitur. Quandiu enim sagitta subditur motioni recte sagittantis, finem ad quem a sagittante dirigitur consequitur: sed si ex aliquo impellente non substet ordini motionis a sagittante, sed alio deflectatur, finem consequi non poterit. Idemque eveniret si sagitta esset aliquod movens seipsum, et seipsam moveret non secundum impetum et motionem sagittantis, sed contra talem motionem, aut aliquo motu ab illo deviante. Oportet enim quod ad aliquem finem ab aliquo dirigitur, subdi motioni dirigentis et illam sequi, si finem talem assequi debeat: non enim in finem superioris agentis aliquid pervenire potest nisi ex motione talis agentis, cum finem et agentem oporteat proportionari; nam nunquam puer finem ad quem eum paedagogus dirigit, ex tali directione consequitur, nisi directioni tali subiiciatur. Propterea bene inquit Sanctus Thomas quod ea quae se dirigunt in finem, si in sua directione divino regimini subdantur, ad ultimum finem consequendum ex divino regimine admittuntur, repelluntur autem si secus egerint.

Secundum est, quod corruptibilia, quamvis ab ordine sibi dato a primo regente exorbitent, puta cum arbor statuto tempore non floret, non tamen propter hoc a divino regimine subtrahuntur. Tum quia sic reguntur ut deficere possint et impediri. Tum quia etiam ex tali exorbitantia aliquid a Deo elicitur: et sic, etiam dum talia corpora a naturali ordine exorbitant, ipsam exorbitantiam Deus ordinat, loco illius bonum aliquod substituendo. — Sed de iis omnibus inferius, cum de divina agetur providentia, amplior sermo erit .

Postremo, utramque conclusionem simul auctoritate Psalmi, Deus Magnus Dominus etc., quam diligenter explanat, confirmat.

IV. Quantum ad secundum , concludit intentionem huius Tertii Libri, eiusque generalem divisionem. Et ait quod, cum in antecedentibus determinatum sit de perfectione divinae naturae ac etiam de perfectione potestatis ipsius, in hoc Tertio Libro de perfecta auctoritate sive dignitate ipsius, secundum quod est omnium rector et finis, agendum est.

Circa hoc autem, agendum est primo de Deo secundum quod est rerum omnium finis; secundo, de eius regimine, cap. LXIV; tertio, specialiter de eius regimine circa naturas intellectuales .

Caput I: Quod Omne Agens Agit propter Finem

Caput II: Quod Omne Agens Agit propter Bonum

Caput III: Quod Malum est Praeter Intentionem in Rebus

Caput IV: Rationes Quibus Videtur Probari quod Malum non Sit Praeter Intentionem

Caput V: Solutio Rationum Praemissarum

Caput VI: Quod Malum non est Aliqua Essentia

Caput VII: Rationes Quibus Videtur Probari quod Malum Sit Natura vel Res Aliqua

Caput VIII: Solutio Rationum Praemissarum

Caput IX: Quod Causa Mali est Bonum

Caput X: Quod Malum Fundatur in Bono

Caput XI: Quod Malum non Totaliter Consumit Bonum

Caput XII: Quod Malum Habet Aliquo Modo Causam

Caput XIII: Quod Malum est Causa per Accidens

Caput XIV: Quod non est Summum Malum

Caput XV: Quod Finis Cuiuslibet Rei est Bonum

Caput XVI: Quod Omnia Ordinantur in Unum Finem, qui est Deus

Caput XVII: Quomodo Deus Sit Finis Rerum

Caput XVIII: Quod Omnia Intendunt Assimilari Deo

Caput XIX: Quomodo Res Imitentur Divinam Bonitatem

Caput XX: Quod Res Intendunt Naturaliter Assimilari Deo in Hoc quod est Causa

Caput XXI: Quomodo Diversimode Res Ordinantur in Suos Fines

Caput XXII: Quod Motus Caeli est a Principio Intellectivo

Caput XXIII: Quomodo Appetunt Bonum Etiam quae Cognitione Carent

Caput XXIV: Quod Intelligere Deum est Finis Omnis Intellectualis Substantiae

Caput XXV: Utrum Felicitas Consistat in Actu Voluntatis

Caput XXVI: Quod Felicitas Humana non Consistit in Delectationibus Carnalibus

Caput XXVII: Quod Felicitas non Consistit in Honoribus

Caput XXVIII: Quod Felicitas Hominis non Consistit in Gloria

Caput XXIX: Quod Felicitas Hominis non Consistit in Divitiis

Caput XXX: Quod Felicitas non Consistit in Potentia Mundana

Caput XXXI: Quod Felicitas non Consistit in Bonis Corporis

Caput XXXII: Quod Felicitas Humana non Consistit in Sensu

Caput XXXIII: Quod Ultima Hominis Felicitas non Consistit in Actibus Virtutum Moralium

Caput XXXIV: Quod Ultima Felicitas non Sit in Actu Prudentiae

Caput XXXV: Quod Felicitas non Consistit in Operatione Artis

Caput XXXVI: Quod Ultima Felicitas Hominis Consistit in Contemplatione Dei

Caput XXXVII: Quod Felicitas Humana non Consistit in Cognitione Dei quae Communiter Habetur a Pluribus

Caput XXXVIII: Quod Felicitas Humana non Consistit in Cognitione Dei quae Habetur per Demonstrationem

Caput XXXIX: Quod Felicitas Humana non Consistit in Cognitione Dei quae est per Fidem

Caput XL: Utrum in Hac Vita Homo Possit Intelligere Substantias Separatas per Studium et Inquisitionem Scientiarum Speculativarum

Caput XLI: Quod non Possumus in Hac Vita Cognoscere Substantias Separatas sicut Ponit Alexander

Caput XLII: Quod non Possumus in Hac Vita Intelligere Substantias Separatas sicut Ponit Averroes

Caput XLIII: Quod Ultima Felicitas Hominis non Consistit in Cognitione Substantiarum Separatarum Qualem Praedictae Opiniones Fingunt

Caput XLIV: Quod non Possumus in Hac Vita Intelligere Substantias Separatas

Caput XLV: Quod Anima in Hac Vita non Intelligit Seipsam per Seipsam

Caput XLVI: Quod non Possumus in Hac Vita Videre Deum per Essentiam

Caput XLVII: Quod Ultima Hominis Felicitas non Sit in Hac Vita

Caput XLVIII: Quod Substantiae Separatae non Vident Deum per Essentiam ex Hoc quod Cognoscunt eum per Suam Essentiam

Caput XLIX: Quod in Naturali Cognitione Quam Habent Substantiae Separatae de Deo non Quiescit Earum Naturale Desiderium

Caput L: Quomodo Deus per Essentiam Videatur

Caput LI: Quod Nulla Creata Substantia Potest Sua Naturali Virtute Pervenire ad Videndum Deum per Essentiam

Caput LII: Quod Intellectus Creatus Indiget Aliqua Influentia Divini Luminis ad Hoc ut Deum per Essentiam Videat

Caput LIII: Rationes Quibus Videtur Probari quod Deus non Possit Videri per Essentiam, et Solutiones Earum

Caput LIV: Quod Intellectus Creatus non Comprehendit Divinam Substantiam

Caput LV: Quod Nullus Intellectus Creatus, Videndo Deum, Videt Omnia quae in Eo Videri Possunt

Caput LVI: Quod Omnis Intellectus, Cuiuscumque Gradus, Particeps esse Potest Divinae Visionis

Caput LVII: Quod Unus Alio Perfectius Deum Videre Potest

Caput LVIII: Quomodo Videntes Divinam Substantiam Omnia Vident

Caput LIX: Quod Videntes Deum Omnia Simul Vident in Ipso

Caput LX: Quod per Visionem Dei Aliquis Fit Particeps Vitae Aeternae

Caput LXI: Quod Videntes Deum in Perpetuum eum Videbunt

Caput LXII: Qualiter in Illa Ultima Felicitate Omne Desiderium Hominis Completur

Caput LXIII: Quod Deus Sua Providentia Gubernat Res

Caput LXIV: Quod Deus Conservat Res in esse

Caput LXV: Quod Nihil Dat esse Nisi Inquantum Agit in Virtute Divina

Caput LXVI: Quod Deus est Causa Operandi Omnibus Operantibus

Caput LXVII: Quod Deus est Ubique

Caput LXVIII: De Opinione Eorum qui Rebus Naturalibus Proprias Subtrahunt Actiones

Caput LXIX: Quomodo Idem Effectus Sit a Deo et a Natura Agente

Caput LXX: Quod Divina Providentia non Excludit Totaliter Malum a Rebus

Caput LXXI: Quod Divina Providentia non Excludit Contingentiam a Rebus

Caput LXXII: Quod Divina Providentia non Excludit Arbitrii Libertatem

Caput LXXIII: Quod Divina Providentia non Excludit Fortunam et Casum

Caput LXXIV: Quod Providentia Dei Sit Singularium Contingentium

Caput LXXV: Quod Providentia Dei Sit Omnium Singularium Immediate

Caput LXXVI: Quod Executio Divinae Providentiae Fit Mediantibus Causis Secundis

Caput LXXVII: Quod Mediantibus Creaturis Intellectualibus Aliae Creaturae Reguntur a Deo

Caput LXXVIII: Quod Substantiae Intellectivae Inferiores Reguntur per Superiores

Caput LXXIX: De Ordinatione Angelorum ad Invicem

Caput LXXX: De Ordinatione Hominum ad Invicem et ad Alia

Caput LXXXI: Quod Inferiora Corpora Reguntur a Deo per Corpora Caelestia

Caput LXXXII: Epilogus Praedictorum

Caput LXXXIII: Quod Corpora Caelestia non Imprimant in Intellectus Nostros

Caput LXXXIV: Quod Corpora Caelestia non sunt Causae Voluntatum et Electionum Nostrarum

Caput LXXXV: Quod Corporales Effectus in Istis Inferioribus non Sequuntur ex Necessitate a Corporibus Caelestibus

Caput LXXXVI: Quod Motus Caelestis Corporis non Sit Causa Electionum Nostrarum ex Virtute Animae Moventis, ut Quidam Dicunt

Caput LXXXVII: Quod Substantiae Separatae Creatae non Possunt esse Causa Directe Electionum et Voluntatum Nostrarum, sed Solus Deus

Caput LXXXVIII: Quod Motus Voluntatis Causatur a Deo, et non Solum Potentia Voluntatis

Caput LXXXIX: Quod Electiones et Voluntates Humanae Subduntur Divinae Providentiae

Caput XC: Quomodo Res Humanae ad Superiores Causas Reducantur

Caput XCI: Quomodo Dicitur Aliquis Bene Fortunatus, et Quomodo Adiuvatur Homo ex Superioribus Causis

Caput XCII: De Fato: an Sit, et Quid Sit

Caput XCIII: De Certitudine Divinae Providentiae

Caput XCIV: Quod Immobilitas Divinae Providentiae Utilitatem Orationis non Excludit

Caput XCV: Quod Deus non Omnes Orationes Exaudit

Caput XCVI: Quomodo Dispositio Providentiae Habeat Rationem

Caput XCVII: Quomodo Deus Possit Facere Praeter Ordinem Suae Providentiae, et Quomodo non

Caput XCVIII: Quod Deus Potest Operari Praeter Ordinem Rebus Inditum, Producendo Effectus absque Causis Proximis

Caput XCIX: Quod Ea quae Deus Facit Praeter Naturae Ordinem non sunt contra Naturam

Caput C: De Miraculis

Caput CI: Quod Solus Deus Facit Miracula

Caput CII: Quod Substantiae Spirituales Aliqua Mirabilia Operantur, quae tamen non sunt Vere Miracula

Caput CIII: Quod Opera Magorum non sunt Solum ex Impressione Caelestium Corporum

Caput CIV: Unde Magorum Operationes Efficaciam Habeant

Caput CV: Quod Substantia Intellectualis quae Praestat Efficaciam Magicis Operibus, non est Bona secundum Virtutem

Caput CVI: Quod Substantia Intellectualis Cuius Auxilio Magicae Artes Utuntur, non est Mala secundum Suam Naturam

Caput CVII: Rationes Quibus Probari Videtur quod in Daemonibus non Possit esse Peccatum

Caput CVIII: Quod in Daemonibus Possit esse Peccatum, et Qualiter

Caput CIX: Solutio Praemissarum Rationum

Caput CX: Quod Speciali Quadam Ratione Creaturae Rationales Divinae Providentiae Subduntur

Caput CXI: Quod Creaturae Rationales Gubernantur propter Seipsas, Aliae Vero in Ordine ad Eas

Caput CXII: Quod Rationalis Creatura Dirigitur a Deo ad Suos Actus non Solum secundum Ordinem ad Speciem, sed Etiam secundum quod Congruit Individuo

Caput CXIII: Quod Divinitus Hominibus Leges Dantur

Caput CXIV: Quod Lex Divina Principaliter Hominem Ordinat in Deum

Caput CXV: Quod Finis Legis Divinae est Dilectio Dei

Caput CXVI: Quod Divina Lege Ordinamur ad Dilectionem Proximi

Caput CXVII: Quod per Divinam Legem Homines ad Rectam Fidem Obligantur

Caput CXVIII: Quod per Quaedam Sensibilia Mens Nostra Dirigitur in Deum

Caput CXIX: Quod Latriae Cultus Soli Deo est Exhibendus

Caput CXX: Quod Divina Lex Ordinat Hominem secundum Rationem circa Corporalia et Sensibilia

Caput CXXI: Qua Ratione Fornicatio Simplex secundum Legem Divinam Sit Peccatum: et quod Matrimonium Sit Naturale

Caput CXXII: Quod Matrimonium Debet esse Indivisibile

Caput CXXIII: Quod Matrimonium Debeat esse Unius ad Unam

Caput CXXIV: Quod Matrimonium non Debet Fieri inter Propinquos

Caput CXXV: Quod non Omnis Carnalis Commixtio est Peccatum

Caput CXXVI: Quod Nullus Cibi Usus est Peccatum secundum se

Caput CXXVII: Quomodo secundum Legem Dei Homo Ordinatur ad Proximum

Caput CXXVIII: Quod in Actibus Humanis sunt Aliqua Recta secundum Naturam, et non Solum Quasi Lege Posita

Caput CXXIX: De Consiliis quae Dantur in Lege Divina

Caput CXXX: De Errore Impugnantium Voluntariam Paupertatem

Caput CXXXI: De Modis Vivendi Eorum qui Voluntariam Paupertatem Sequuntur

Caput CXXXII: Quomodo Paupertas Sit Bona

Caput CXXXIII: Solutio Rationum Supra Inductarum contra Paupertatem

Caput CXXXIV: Solutio Eorum quae Obiiciebantur contra Diversos Modos Vivendi Eorum qui Assumunt Voluntariam Paupertatem

Caput CXXXV: De Errore Eorum qui Perpetuam Continentiam Impugnant

Caput CXXXVI: Contra eos qui Matrimonium Virginitati Aequabant

Caput CXXXVII: Contra Eos qui Vota Impugnant

Caput CXXXVIII: Quod neque Merita neque Peccata Sint Paria

Caput CXXXIX: Quod Actus Hominis Puniuntur vel Praemiantur a Deo

Caput CXL: De Differentia et Ordine Poenarum

Caput CXLI: Quod non Omnia Praemia et Poenae sunt Aequales

Caput CXLII: De Poena quae Debetur Peccato Mortali et Veniali per Respectum ad Ultimum Finem

Caput CXLIII: Quod per Peccatum Mortale Ultimo Fine Aliquis in Aeternum Privatur

Caput CXLIV: Quod Peccata Puniuntur Etiam per Experientiam Alicuius Nocivi

Caput CXLV: Quod Iudicibus Licet Poenas Inferre

Caput CXLVI: Quod Homo Indiget Divino Auxilio ad Beatitudinem Consequendam

Caput CXLVII: Quod per Auxilium Divinae Gratiae Homo non Cogitur ad Virtutem

Caput CXLVIII: Quod Divinum Auxilium Homo Promereri non Potest

Caput CXLIX: Quod Praedictum Auxilium Gratia Nominatur. et Quid Sit Gratia Gratum Faciens

Caput CL: Quod Gratia Gratum Faciens Causat in Nobis Dilectionem Dei

Caput CLI: Quod Divina Gratia Causat in Nobis Fidem

Caput CLII: Quod Divina Gratia Causat in Nobis Spem

Caput CLIII: De Donis Gratiae Gratis Datae. in Quo de Divinationibus Daemonum

Caput CLIV: Quod Homo Indiget Divino Auxilio ad Perseverandum in Bono

Caput CLV: Quod Ille qui Decidit a Gratia per Peccatum, Potest Iterum per Gratiam Reparari

Caput CLVI: Quod Homo a Peccato Liberari non Potest Nisi per Gratiam

Caput CLVII: Qualiter Homo a Peccato Liberatur

Caput CLVIII: Quod Rationabiliter Homini Imputatur si ad Deum non Convertatur, Quamvis Hoc sine Gratia non Possit

Caput CLIX: Quod Homo in Peccato Existens sine Gratia Peccatum Vitare non Potest

Caput CLX: Quod Deus Aliquos a Peccato Liberat, et Aliquos in Peccato Relinquit

Caput CLXI: Quod Deus Nemini est Causa Peccandi

Caput CLXII: De Praedestinatione, Reprobatione, et Electione Divina

↑ Top of work