Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber III

Francesco Silvestri

Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber III

Francesco Silvestri (1474–1528)

Commentaria in Summam contra Gentiles

First published 1926

In Book III of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) expounds Aquinas's account of providence, human happiness, moral action, and divine grace. The commentary accompanies the Leonine text in volume XIV (1926). The present digital edition includes the Latin text and an English translation.


Prooemium

Caput I: Quod Omne Agens Agit propter Finem

Caput II: Quod Omne Agens Agit propter Bonum

Caput III: Quod Malum est Praeter Intentionem in Rebus

Caput IV: Rationes Quibus Videtur Probari quod Malum non Sit Praeter Intentionem

Caput V: Solutio Rationum Praemissarum

Caput VI: Quod Malum non est Aliqua Essentia

Postquam ostendit Sanctus Thomas malum esse in rebus praeter intentionem, vult nunc ostendere quoniam nulla essentia est secundum se mala , accipiendo formaliter malum, scilicet pro ipsa privatione perfectionis debitae inesse. Circa hoc autem duo facit: primo, ostendit propositum; secundo, movet quaedam dubia et solvit, in duobus capitulis sequentibus. I. Arguitur ergo primo sic. Malum est privatio. Ergo non est essentia aliqua in rebus. — Antecedens patet ex usu nominis. — Consequentia vero probatur. Quia privatio non est aliqua essentia, sed negatio in substantia, idest in subiecto. Secundo. Unumquodque secundum hoc bonum est quod essentiam habet. Ergo, cum bonum et malum opponantur, nihil est malum secundum quod habet essentiam. Ergo etc. — Probatur antecedens. Quia unumquodque secundum suam essentiam habet esse. Inquantum autem habet esse, habet aliquod bonum: cum omnia appetant esse. Adverte circa istam propositionem, Unumquodque secundum suam essentiam habet esse, quod hoc dupliciter potest intelligi. Uno modo, quod ipsa rei essentia sit eius esse. Et sic falsa est propositio, nec sic eam intelligit Sanctus Thomas: in solo enim Deo verum est quod eius essentia sit ipsius esse, ut in superioribus est ostensum. — Alio modo, quod ex ipsa rei essentia proveniat esse rei. Et sic vera est propositio, et hic intenta. Essentia enim simplex creata est causa formalis sui esse, et eius susceptivum. Essentia vero composita ex materia et forma est proprium susceptivum esse, ita quod, constituta essentia, statim resultat esse suppositi: et sic dicitur res secundum essentiam habere esse. Est etiam essentia rei compositae causa formalis esse ratione suae formae, quae dat esse formaliter. II. Tertio. Malum nec est agens neque factum: cum omne quod agit, agat inquantum est in actu et perfectum; et cuiuslibet generationis terminus sit forma et bonum. Ergo malum non est res aliqua. — Patet consequentia: quia omnis res aut est agens aut est facta. Quarto. Omne agens agendo intendit bonum. Igitur nullum ens inquantum huiusmodi, est malum. — Probatur antecedens. Quia nihil tendit ad suum contrarium, sed ad simile et conveniens. Adverte quod, licet haec ratio directe concludat nullum ens factum esse malum, ex hoc tamen relinquitur universaliter malum nullum ens esse. Si enim non est aliquod ens factum, multo minus erit ens aliorum factivum. III. Quinto. Quod est secundum se malum, non potest esse alicui naturale. Ergo nulla essentia est secundum se mala. — Probatur antecedens. Quia malum est privatio eius quod est naturale, ut patet ex ratione mali: substantia enim alicuius est ipsa natura rei; accidens vero ex principiis alicuius substantiae causatur.

  1. Circa hanc propositionem, Omne quod est de genere accidentis, oportet quod ex principiis alicuius substantiae causetur, et sit illi naturale, dubitatur. Primo, quia sic omne accidens erit proprium, et nullum erit commune. Accidens enim omne est illi naturae proprium cui est naturale, et ex cuius principiis causatur.

Secundo, quia gratia et caritas sunt accidentia animae. Et tamen ex principiis nullius subiecti causantur, et nulli subiecto sunt naturalia.

  1. Ad evidentiam huius, considerandum quod, cum omne accidens habeat per substantiam definiri, propter naturalem dependentiam accidentis ad subiectum, ut dicitur Quolibet IX, a. 5 , ad 1; et, ut dicitur in Tractatu de Ente et Essentia , differentiae in accidentibus sumantur ex diversitate principiorum ex quibus causantur: necesse est dicere omne accidens ex principiis alicuius substantiae causari, licet multoties illa principia sint nobis incognita. Non oportet tamen, ut omnia causentur a principiis propriis alicuius naturae specificae: sed sufficit quod causentur aut ex principiis generis, aut speciei, aut etiam individui, ut habetur ex eodem Tractatu de Ente et Essentia : sunt enim quaedam accidentia propria generis, quaedam speciei, quaedam vero individui. Sed tamen advertendum, ex eodem Tractatu , et ex II Sent., d. xxvi, a. 2, ad 2, quod quaedam accidentia causantur ex principiis subiecti quantum ad actum completum, sicut calor ab igne; quaedam vero causantur quantum ad aptitudinem tantum, sicut diaphaneitas causatur ex principiis aeris, completur tamen aliquo illuminante extrinsece; nam diaphanum in actu includit lucem, quae non convenit aeri ab intrinseco nisi quantum ad aptitudinem et habilitatem ad complementum actus. — Quod ergo hic dicitur, omne accidens causari ex principiis alicuius substantiae et illi esse naturale, intelligitur aut quantum ad actum completum, aut quantum ad aptitudinem.

  2. Ad primum ergo in oppositum respondetur quod utique omne accidens est proprium respectu alicuius subiecti, aut generici aut specifici aut singularis, quantum ad hoc quod est causari ex principiis subiecti, modo declarato; et comparari ad ipsum sicut proprius actus ad propriam potentiam comparatur; et quantum etiam ad hoc quod est sustentari per subiectum. Licet enim sint quaedam accidentia, ut dicitur I Sent., d. xvii, q. 1, a. 2, ad 2, quae principiis subiecti repugnant et per violentiam introducuntur, sicut est de calore in aquam introducto; oportet tamen illa, aut quantum ad actum completum aut quantum ad aptitudinem et habilitatem, determinare sibi aliquod subiectum, secundum genus aut speciem aut individuum, sine quo esse quantum ad alterum illorum non possunt. Licet enim calor in aliquo esse secundum actum possit per violentiam, non tamen secundum aptitudinem et habilitatem est in illo.

Ad hunc sensum loquendo, nullum accidens est commune. Quod autem dividitur accidens in proprium et commune, accipitur haec divisio per comparationem ad speciem specialissimam. Aliquod enim uni speciei specialissimae convenit, ut risibilitas homini: aliquod vero convenit pluribus speciebus, sicut albedo nivi, lacti, cygno, et aliis.

  1. Ad secundum dicitur, ex II Sent., loco praeallegato, quod licet gratia et caritas non causentur ex principiis subiecti quantum ad actum completum, receptibilitas tamen horum semper subiectum consequitur, et ex principiis subiecti causatur, et sic potest dici naturalis, ut patet in hoc quod est esse disciplinae susceptibile.

Posset etiam dici quod loquitur Sanctus Thomas de accidentibus quae per agens naturale causari possunt. Gratia autem et caritas non sunt talia accidentia.

IV. Sexto. Omnis essentia aut est forma, aut habens formam: cum unumquodque collocetur in genere aut specie per formam. Ergo est bona. Forma enim, inquantum huiusmodi, habet rationem bonitatis: tum quia est principium actionis, et finis ab agente intentus; tum quia est actus quo unumquodque est perfectum. Ergo etc.

Septimo. Actus, inquantum huiusmodi, bonum est: cum unumquodque, secundum quod est actu, sit perfectum. Potentia etiam bonum aliquid est: cum ad actum tendat; et sit actui proportionata, non autem contraria; et sit in eodem genere cum ipso; privatio autem non competat ei nisi per accidens, scilicet inquantum coniungitur formae. Ergo omne ens, inquantum ens, est bonum. — Patet consequentia. Quia ens per actum et potentiam dividitur.

Octavo. Malum non potest esse effectus Dei. Ergo, etc. — Probatur consequentia. Quia omne esse, quocumque modo sit, est a Deo, ut in Secundo huius est ostensum. — Antecedens quoque probatur. Quia malum non potest esse effectus boni, scilicet per se. Deus autem est ipsa essentia bonitatis.

Confirmatur conclusio auctoritate Gen. I; et Eccle. III; et I Tim. IV; et Dionysii, IV cap. de Div.

Excluditur quoque Manichaeorum error, ponentium aliquas res secundum naturas suas malas esse.

Caput VII: Rationes Quibus Videtur Probari quod Malum Sit Natura vel Res Aliqua

Caput VIII: Solutio Rationum Praemissarum

Caput IX: Quod Causa Mali est Bonum

Caput X: Quod Malum Fundatur in Bono

Caput XI: Quod Malum non Totaliter Consumit Bonum

Caput XII: Quod Malum Habet Aliquo Modo Causam

Caput XIII: Quod Malum est Causa per Accidens

Caput XIV: Quod non est Summum Malum

Caput XV: Quod Finis Cuiuslibet Rei est Bonum

Caput XVI: Quod Omnia Ordinantur in Unum Finem, qui est Deus

Caput XVII: Quomodo Deus Sit Finis Rerum

Caput XVIII: Quod Omnia Intendunt Assimilari Deo

Caput XIX: Quomodo Res Imitentur Divinam Bonitatem

Caput XX: Quod Res Intendunt Naturaliter Assimilari Deo in Hoc quod est Causa

Caput XXI: Quomodo Diversimode Res Ordinantur in Suos Fines

Caput XXII: Quod Motus Caeli est a Principio Intellectivo

Caput XXIII: Quomodo Appetunt Bonum Etiam quae Cognitione Carent

Caput XXIV: Quod Intelligere Deum est Finis Omnis Intellectualis Substantiae

Caput XXV: Utrum Felicitas Consistat in Actu Voluntatis

Caput XXVI: Quod Felicitas Humana non Consistit in Delectationibus Carnalibus

Caput XXVII: Quod Felicitas non Consistit in Honoribus

Caput XXVIII: Quod Felicitas Hominis non Consistit in Gloria

Caput XXIX: Quod Felicitas Hominis non Consistit in Divitiis

Caput XXX: Quod Felicitas non Consistit in Potentia Mundana

Caput XXXI: Quod Felicitas non Consistit in Bonis Corporis

Caput XXXII: Quod Felicitas Humana non Consistit in Sensu

Caput XXXIII: Quod Ultima Hominis Felicitas non Consistit in Actibus Virtutum Moralium

Caput XXXIV: Quod Ultima Felicitas non Sit in Actu Prudentiae

Caput XXXV: Quod Felicitas non Consistit in Operatione Artis

Caput XXXVI: Quod Ultima Felicitas Hominis Consistit in Contemplatione Dei

Caput XXXVII: Quod Felicitas Humana non Consistit in Cognitione Dei quae Communiter Habetur a Pluribus

Caput XXXVIII: Quod Felicitas Humana non Consistit in Cognitione Dei quae Habetur per Demonstrationem

Caput XXXIX: Quod Felicitas Humana non Consistit in Cognitione Dei quae est per Fidem

Caput XL: Utrum in Hac Vita Homo Possit Intelligere Substantias Separatas per Studium et Inquisitionem Scientiarum Speculativarum

Caput XLI: Quod non Possumus in Hac Vita Cognoscere Substantias Separatas sicut Ponit Alexander

Caput XLII: Quod non Possumus in Hac Vita Intelligere Substantias Separatas sicut Ponit Averroes

Caput XLIII: Quod Ultima Felicitas Hominis non Consistit in Cognitione Substantiarum Separatarum Qualem Praedictae Opiniones Fingunt

Caput XLIV: Quod non Possumus in Hac Vita Intelligere Substantias Separatas

Caput XLV: Quod Anima in Hac Vita non Intelligit Seipsam per Seipsam

Caput XLVI: Quod non Possumus in Hac Vita Videre Deum per Essentiam

Caput XLVII: Quod Ultima Hominis Felicitas non Sit in Hac Vita

Caput XLVIII: Quod Substantiae Separatae non Vident Deum per Essentiam ex Hoc quod Cognoscunt eum per Suam Essentiam

Caput XLIX: Quod in Naturali Cognitione Quam Habent Substantiae Separatae de Deo non Quiescit Earum Naturale Desiderium

Caput L: Quomodo Deus per Essentiam Videatur

Caput LI: Quod Nulla Creata Substantia Potest Sua Naturali Virtute Pervenire ad Videndum Deum per Essentiam

Caput LII: Quod Intellectus Creatus Indiget Aliqua Influentia Divini Luminis ad Hoc ut Deum per Essentiam Videat

Caput LIII: Rationes Quibus Videtur Probari quod Deus non Possit Videri per Essentiam, et Solutiones Earum

Caput LIV: Quod Intellectus Creatus non Comprehendit Divinam Substantiam

Caput LV: Quod Nullus Intellectus Creatus, Videndo Deum, Videt Omnia quae in Eo Videri Possunt

Caput LVI: Quod Omnis Intellectus, Cuiuscumque Gradus, Particeps esse Potest Divinae Visionis

Caput LVII: Quod Unus Alio Perfectius Deum Videre Potest

Caput LVIII: Quomodo Videntes Divinam Substantiam Omnia Vident

Caput LIX: Quod Videntes Deum Omnia Simul Vident in Ipso

Caput LX: Quod per Visionem Dei Aliquis Fit Particeps Vitae Aeternae

Caput LXI: Quod Videntes Deum in Perpetuum eum Videbunt

Caput LXII: Qualiter in Illa Ultima Felicitate Omne Desiderium Hominis Completur

Caput LXIII: Quod Deus Sua Providentia Gubernat Res

Caput LXIV: Quod Deus Conservat Res in esse

Caput LXV: Quod Nihil Dat esse Nisi Inquantum Agit in Virtute Divina

Caput LXVI: Quod Deus est Causa Operandi Omnibus Operantibus

Caput LXVII: Quod Deus est Ubique

Caput LXVIII: De Opinione Eorum qui Rebus Naturalibus Proprias Subtrahunt Actiones

Caput LXIX: Quomodo Idem Effectus Sit a Deo et a Natura Agente

Caput LXX: Quod Divina Providentia non Excludit Totaliter Malum a Rebus

Caput LXXI: Quod Divina Providentia non Excludit Contingentiam a Rebus

Caput LXXII: Quod Divina Providentia non Excludit Arbitrii Libertatem

Caput LXXIII: Quod Divina Providentia non Excludit Fortunam et Casum

Caput LXXIV: Quod Providentia Dei Sit Singularium Contingentium

Caput LXXV: Quod Providentia Dei Sit Omnium Singularium Immediate

Caput LXXVI: Quod Executio Divinae Providentiae Fit Mediantibus Causis Secundis

Caput LXXVII: Quod Mediantibus Creaturis Intellectualibus Aliae Creaturae Reguntur a Deo

Caput LXXVIII: Quod Substantiae Intellectivae Inferiores Reguntur per Superiores

Caput LXXIX: De Ordinatione Angelorum ad Invicem

Caput LXXX: De Ordinatione Hominum ad Invicem et ad Alia

Caput LXXXI: Quod Inferiora Corpora Reguntur a Deo per Corpora Caelestia

Caput LXXXII: Epilogus Praedictorum

Caput LXXXIII: Quod Corpora Caelestia non Imprimant in Intellectus Nostros

Caput LXXXIV: Quod Corpora Caelestia non sunt Causae Voluntatum et Electionum Nostrarum

Caput LXXXV: Quod Corporales Effectus in Istis Inferioribus non Sequuntur ex Necessitate a Corporibus Caelestibus

Caput LXXXVI: Quod Motus Caelestis Corporis non Sit Causa Electionum Nostrarum ex Virtute Animae Moventis, ut Quidam Dicunt

Caput LXXXVII: Quod Substantiae Separatae Creatae non Possunt esse Causa Directe Electionum et Voluntatum Nostrarum, sed Solus Deus

Caput LXXXVIII: Quod Motus Voluntatis Causatur a Deo, et non Solum Potentia Voluntatis

Caput LXXXIX: Quod Electiones et Voluntates Humanae Subduntur Divinae Providentiae

Caput XC: Quomodo Res Humanae ad Superiores Causas Reducantur

Caput XCI: Quomodo Dicitur Aliquis Bene Fortunatus, et Quomodo Adiuvatur Homo ex Superioribus Causis

Caput XCII: De Fato: an Sit, et Quid Sit

Caput XCIII: De Certitudine Divinae Providentiae

Caput XCIV: Quod Immobilitas Divinae Providentiae Utilitatem Orationis non Excludit

Caput XCV: Quod Deus non Omnes Orationes Exaudit

Caput XCVI: Quomodo Dispositio Providentiae Habeat Rationem

Caput XCVII: Quomodo Deus Possit Facere Praeter Ordinem Suae Providentiae, et Quomodo non

Caput XCVIII: Quod Deus Potest Operari Praeter Ordinem Rebus Inditum, Producendo Effectus absque Causis Proximis

Caput XCIX: Quod Ea quae Deus Facit Praeter Naturae Ordinem non sunt contra Naturam

Caput C: De Miraculis

Caput CI: Quod Solus Deus Facit Miracula

Caput CII: Quod Substantiae Spirituales Aliqua Mirabilia Operantur, quae tamen non sunt Vere Miracula

Caput CIII: Quod Opera Magorum non sunt Solum ex Impressione Caelestium Corporum

Caput CIV: Unde Magorum Operationes Efficaciam Habeant

Caput CV: Quod Substantia Intellectualis quae Praestat Efficaciam Magicis Operibus, non est Bona secundum Virtutem

Caput CVI: Quod Substantia Intellectualis Cuius Auxilio Magicae Artes Utuntur, non est Mala secundum Suam Naturam

Caput CVII: Rationes Quibus Probari Videtur quod in Daemonibus non Possit esse Peccatum

Caput CVIII: Quod in Daemonibus Possit esse Peccatum, et Qualiter

Caput CIX: Solutio Praemissarum Rationum

Caput CX: Quod Speciali Quadam Ratione Creaturae Rationales Divinae Providentiae Subduntur

Caput CXI: Quod Creaturae Rationales Gubernantur propter Seipsas, Aliae Vero in Ordine ad Eas

Caput CXII: Quod Rationalis Creatura Dirigitur a Deo ad Suos Actus non Solum secundum Ordinem ad Speciem, sed Etiam secundum quod Congruit Individuo

Caput CXIII: Quod Divinitus Hominibus Leges Dantur

Caput CXIV: Quod Lex Divina Principaliter Hominem Ordinat in Deum

Caput CXV: Quod Finis Legis Divinae est Dilectio Dei

Caput CXVI: Quod Divina Lege Ordinamur ad Dilectionem Proximi

Caput CXVII: Quod per Divinam Legem Homines ad Rectam Fidem Obligantur

Caput CXVIII: Quod per Quaedam Sensibilia Mens Nostra Dirigitur in Deum

Caput CXIX: Quod Latriae Cultus Soli Deo est Exhibendus

Caput CXX: Quod Divina Lex Ordinat Hominem secundum Rationem circa Corporalia et Sensibilia

Caput CXXI: Qua Ratione Fornicatio Simplex secundum Legem Divinam Sit Peccatum: et quod Matrimonium Sit Naturale

Caput CXXII: Quod Matrimonium Debet esse Indivisibile

Caput CXXIII: Quod Matrimonium Debeat esse Unius ad Unam

Caput CXXIV: Quod Matrimonium non Debet Fieri inter Propinquos

Caput CXXV: Quod non Omnis Carnalis Commixtio est Peccatum

Caput CXXVI: Quod Nullus Cibi Usus est Peccatum secundum se

Caput CXXVII: Quomodo secundum Legem Dei Homo Ordinatur ad Proximum

Caput CXXVIII: Quod in Actibus Humanis sunt Aliqua Recta secundum Naturam, et non Solum Quasi Lege Posita

Caput CXXIX: De Consiliis quae Dantur in Lege Divina

Caput CXXX: De Errore Impugnantium Voluntariam Paupertatem

Caput CXXXI: De Modis Vivendi Eorum qui Voluntariam Paupertatem Sequuntur

Caput CXXXII: Quomodo Paupertas Sit Bona

Caput CXXXIII: Solutio Rationum Supra Inductarum contra Paupertatem

Caput CXXXIV: Solutio Eorum quae Obiiciebantur contra Diversos Modos Vivendi Eorum qui Assumunt Voluntariam Paupertatem

Caput CXXXV: De Errore Eorum qui Perpetuam Continentiam Impugnant

Caput CXXXVI: Contra eos qui Matrimonium Virginitati Aequabant

Caput CXXXVII: Contra Eos qui Vota Impugnant

Caput CXXXVIII: Quod neque Merita neque Peccata Sint Paria

Caput CXXXIX: Quod Actus Hominis Puniuntur vel Praemiantur a Deo

Caput CXL: De Differentia et Ordine Poenarum

Caput CXLI: Quod non Omnia Praemia et Poenae sunt Aequales

Caput CXLII: De Poena quae Debetur Peccato Mortali et Veniali per Respectum ad Ultimum Finem

Caput CXLIII: Quod per Peccatum Mortale Ultimo Fine Aliquis in Aeternum Privatur

Caput CXLIV: Quod Peccata Puniuntur Etiam per Experientiam Alicuius Nocivi

Caput CXLV: Quod Iudicibus Licet Poenas Inferre

Caput CXLVI: Quod Homo Indiget Divino Auxilio ad Beatitudinem Consequendam

Caput CXLVII: Quod per Auxilium Divinae Gratiae Homo non Cogitur ad Virtutem

Caput CXLVIII: Quod Divinum Auxilium Homo Promereri non Potest

Caput CXLIX: Quod Praedictum Auxilium Gratia Nominatur. et Quid Sit Gratia Gratum Faciens

Caput CL: Quod Gratia Gratum Faciens Causat in Nobis Dilectionem Dei

Caput CLI: Quod Divina Gratia Causat in Nobis Fidem

Caput CLII: Quod Divina Gratia Causat in Nobis Spem

Caput CLIII: De Donis Gratiae Gratis Datae. in Quo de Divinationibus Daemonum

Caput CLIV: Quod Homo Indiget Divino Auxilio ad Perseverandum in Bono

Caput CLV: Quod Ille qui Decidit a Gratia per Peccatum, Potest Iterum per Gratiam Reparari

Caput CLVI: Quod Homo a Peccato Liberari non Potest Nisi per Gratiam

Caput CLVII: Qualiter Homo a Peccato Liberatur

Caput CLVIII: Quod Rationabiliter Homini Imputatur si ad Deum non Convertatur, Quamvis Hoc sine Gratia non Possit

Caput CLIX: Quod Homo in Peccato Existens sine Gratia Peccatum Vitare non Potest

Caput CLX: Quod Deus Aliquos a Peccato Liberat, et Aliquos in Peccato Relinquit

Caput CLXI: Quod Deus Nemini est Causa Peccandi

Caput CLXII: De Praedestinatione, Reprobatione, et Electione Divina

↑ Top of work