Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber III

Francesco Silvestri

Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber III

Francesco Silvestri (1474–1528)

Commentaria in Summam contra Gentiles

First published 1926

In Book III of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) expounds Aquinas's account of providence, human happiness, moral action, and divine grace. The commentary accompanies the Leonine text in volume XIV (1926). The present digital edition includes the Latin text and an English translation.


Prooemium

Caput I: Quod Omne Agens Agit propter Finem

Caput II: Quod Omne Agens Agit propter Bonum

Caput III: Quod Malum est Praeter Intentionem in Rebus

Ex praemissis deducit corollarie Sanctus Thomas quod malum est praeter intentionem in rebus, et incidit praeter intentionem agentium. Rationeque huius corollarii, de natura mali determinationem facit.

Circa hoc autem duo facit: primo, determinat de natura mali; secundo, infert unum corollarium, cap. XV.

Circa primum tria facit: primo, ostendit malum esse praeter intentionem, quod immediate sequitur ex praecedentibus; secundo, agit de natura mali, cap. VII; tertio, de eius causalitate, cap. X.

Circa primum tria facit: primo, ostendit propositum; secundo, movet dubitationes, capite sequenti; tertio, respondet, capite vi.

I. Quantum ad primum, arguit primo sic. Malum est diversum a bono, quod intendit omne agens. Ergo praeter intentionem evenit: quia quod ex actione consequitur diversum ab eo quod erat intentum ab agente, praeter intentionem accidit.

Secundo. Agens intendit finem correspondentem virtuti. Ergo quod sequitur respondens defectui virtutis, est praeter intentionem. Ergo et malum. — Probatur antecedens. Quia agens, secundum quod agit, sic intendit finem. Agit autem secundum quod habet de virtute activa, non autem secundum quod defectum virtutis patitur. — Consequentia vero secunda probatur. Quia defectus in effectu et actione consequitur aliquem defectum in principiis actionis: ut patet in partubus monstruosis, et claudicatione.

Adverte, cum dicitur defectum in operatione et effectu consequi aliquem defectum in principiis actionis, quod defectus principii dupliciter potest accipi. Uno modo, pro remotione alicuius perfectionis debitae inesse ipsi ad rectam generationem, a quocumque alterante proveniat. Alio modo, pro impedimento principii ab extrinseco proveniente: sicut quod ignis non perfecte lignum aliquod comburat, potest ex interpositione alicuius corporis impedientis ne actio ignis ad lignum complete perveniat, provenire; tunc enim aliquis defectus est agentis, inquantum sua tota virtute, ex aliquo impediente, uti non potest. Sed verum est quod iste defectus reducitur aliquo modo in defectum causae intrinsecum: inquantum videlicet habet virtutem quae impediri, propter suam imperfectionem, potest. — In proposito ergo accipitur defectus principii communiter, sive intrinsecus sit sive extrinsecus. Et intelligitur de principiis non solum actionis, sed etiam materialibus: cum enim accidit in effectu defectus, provenit hoc aut ex defectu agentis, aut ex defectu materiae.

II. Tertio . Mobile suo motu tendit ad formam, ad privationem autem pervenit per accidens et praeter intentionem. Ergo intendit suo motu pervenire ad bonum, pervenit autem ad malum praeter intentionem. Ergo, cum omne agens et movens tendat ad bonum, malum provenit praeter agentis intentionem.

Antecedens declaratur in generatione et corruptione, ubi constat materiam non intendere privationem, licet sit ad ipsam in potentia: cum impossibile sit ipsam esse sub privatione tantum. Declaratur etiam et in aliis motibus. — Prima vero consequentia probatur. Quia bonum est secundum quod materia est perfecta per formam, et potentia per actum proprium: malum autem secundum quod est privata actu debito. — Secunda quoque probatur. Quia ad idem tendit motus mobilis et motio moventis: cum videlicet idem sit actus moventis et mobilis, ut dicitur III Physicorum .

Adverte, circa istam propositionem, Bonum est secundum quod materia est perfecta per formam, et potentia per actum proprium, quod caute addidit Sanctus Thomas ly proprium. Quia potentiae bonum non est esse sub quocumque actu, sed tantum sub proprio et sibi debito: sicut non est bonum aquae esse sub caliditate, sed sub frigiditate, quae est perfectio sibi debita. Licet enim omnis forma et actus secundum se sit perfectio quaedam, non tamen est bonum aut perfectio uniuscuiusque, accipiendo perfectionem pro eo quod naturae debetur, et secundum quam dicitur natura in suo esse completa.

III. Circa ea quae dicuntur in hac ratione, multa occurrunt dubia. Primum est, quia appetitus et intentio materiae nihil est aliud quam sua potentia receptiva: ut est de mente Sancti Thomae II Sent., d. XVIII, q. 1, a. 2; et Verit., q. XXII, a. 1, ad 3. Si ergo materia est in potentia ad privationem, et ad ipsam per motum simul cum forma pervenit, sequitur quod materiae appetitus et intentio sit ad privationem. Ergo repugnantiam includit quod hic dicitur, scilicet materiam esse in potentia ad privationem, et tamen, dum movetur, non intendere privationem.

  1. Secundum est , quia posset aliquis dicere quod materia, licet, quia non potest esse sub privatione tantum, non appetat privationem separatim et seorsum a forma, ipsam tamen simul cum forma appetit et intendit: sicut simul est in potentia ad utrumque, et simul ad utrumque tendit.

  2. Tertium est circa istam propositionem, Materia non potest esse sub privatione tantum . Potest enim argui contra ipsam argumentis Scoti, tenentis, II Sent., d. XII, q. II , materiam posse esse sine omni forma.

Primo. Absolutum distinctum et prius alio absoluto, potest esse sine contradictione absque illo. Materia est absolutum distinctum et prius forma quacumque. Ergo etc.

Secundo. Deus dat esse materiae mediante forma, quae non est de essentia materiae. Ergo Deus sine forma potest dare esse materiae. — Probatur consequentia. Quia quicquid Deus absolutum facit in creaturis mediante causa secunda quae non est de essentia causati, potest facere sine illa.

Tertio. Deus immediate creat materiam. Ergo immediate potest eam conservare, sine aliqua alia entitate absoluta posteriore.

Quarto. Non est necessitas absoluta connexionis materiae ad formam. Ergo etc. — Probatur antecedens. Quia tunc materia determinaret sibi de necessitate aliquam formam: quod enim determinat sibi aliquod genus, determinat sibi aliquam speciem in genere illo; et quod determinat sibi aliquam speciem, de necessitate determinat sibi esse in aliquo individuo uno illius speciei.

Confirmatur. Quia materia se habet contingenter ad quamlibet formam. Ergo et contingenter se habet ad totum genus formae.

Sequitur ergo ex istis quod non est absolute impossibile materiam esse sub privatione tantum.

IV. Ad primum dubium dicitur quod potentia materiae ad privationem non habet proprie et per se rationem potentiae receptivae in comparatione ad ipsam privationem, cum privatio formaliter sumpta nullum esse ponat in materia: sed per accidens dicitur receptiva privationis, inquantum est receptiva formae quam potest amittere, et inquantum est receptiva alterius formae cui necessario coniungitur privatio formae quam habet. Et ideo, cum dicitur quod materia est in potentia ad privationem formae habitae, intelligendum est per accidens et secundario, ratione scilicet formae cui coniungitur. Appetitus autem et inclinatio materiae dicitur potentialitas et habilitas materiae ad id quod per se respicit, non autem habilitas et potentialitas ad id quod respicit secundario et per accidens: quia appetitus rei respicit eius perfectionem, non autem negationem perfectionis.

V. Ad secundum dubium dicitur quod, si privatio aequaliter cum forma respiceretur a potentia, oporteret utrumque simul intendi et appeti a materia: cum simul tendat ad ipsa. Sed quia non per se materia respicit privationem, sed tantum per accidens, inquantum coniungitur formae, ideo non appetitur per se a materia simul cum forma, sed tantum per accidens, inquantum appetitur forma cui coniungitur. Sanctus Thomas autem loquitur hic de appetitu et intentione per se, non autem de appetitu per accidens.

VI. Ad evidentiam tertii dubii , considerandum quod materiam posse esse absque omni forma, et per consequens solum sub privatione, dupliciter potest intelligi. Primo, loquendo de possibili absolute, secundum quod illud dicitur possibile quod contradictionem non implicat. Et sic materiam posse esse absque omni forma est non implicare contradictionem quod sit in actu et nullam habeat formam. Et quia a Deo fieri potest quicquid contradictionem non implicat, si illo modo possibile fuerit materiam esse absque forma, poterit Deus facere quod sit absque forma. — Secundo, loquendo de possibili per comparationem ad potentiam activam naturalem. Et sic materiam posse esse absque omni forma est posse per virtutem aliquam naturalem fieri ut habeat esse absque omni forma.

Scotus ergo tenuit per potentiam divinam materiam posse habere esse sine forma: et quod ipsam esse sine forma contradictionem non implicat. — Sanctus Thomas autem, Prima, q. LXVI, a. 1; Pot., q. IV, a. 1; Quolibetis, quol. 3, a. 1, tenet, cum Averroe, II Physic., comm. 12; et Avicenna, secundo Metaphysicae suae libro, cap. III, quod implicat contradictionem materiam actualiter existere absque omni forma, et per consequens non est aliquid a Deo factibile. Tunc enim esset aliquid actu sine actu; et aliquid esset ens quod non esset ad aliquem modum entis determinatum. — Sed quia ab aliis Thomistis est haec quaestio disputata , et praesertim a Capreolo, in II Sent., d. XII , satis pro nunc sit ad argumenta Scoti respondere.

  1. Ad primum, negatur maior, quando duo absoluta necessariam habent inter se connexionem. Non est enim vera universaliter, ut patet in quantitate et qualitate: nam quantitas non potest esse in natura nisi habeat aliquam figuram; et tamen quantitas est aliquid absolutum prius qualitate. Materia autem, quantum ad actualitatem existentiae, habet cum forma naturalem et necessariam connexionem. Unde est quidem verum quod omne quod potest existere sine alio, non autem aliud sine ipso, est eo prius: non autem, e converso, omne prius potest esse sine posteriori.

Dicitur secundo, quod illa maior propositio, si habeat veritatem, tenet tantum in priori et posteriori quorum utrumque dicit aliquem actum: non autem in priori quod nullum dicit actum, sed puram potentiam, cuiusmodi est materia prima.

Dicitur tertio quod, si habet veritatem, intelligitur de separatione a quocumque posteriori divisim, non autem coniunctim. Animal enim, licet possit absque unaquaque specie sua divisim et per se accepta existere, non potest tamen esse absque omni specie animalis coniunctim, ita quod sit animal in rerum natura in nulla specie animalis existens. Eodem modo, licet materia possit esse absque quacumque forma particulatim sumpta, non tamen potest esse absque omni forma coniunctim, ita quod in rerum natura existat nulli formae subiecta.

  1. Ad secundum, negatur consequentia. Ad probationem dicitur quod assumptum est verum de causa secunda agente, non autem de formali. Quicquid enim facit Deus mediante causa secunda efficiente, potest se solo operari absque causa secunda. Non autem quicquid facit mediante causa formali, potest absque tali causa operari: non enim potest facere parietem album absque albedine, nam esse album est habere albedinem. Modo, Deus dat esse materiae mediante forma tanquam causa formali, non autem tanquam causa efficiente. Ideo ratio non sequitur.

  2. Et per hoc patet responsio ad tertium. Licet enim Deus immediate creet materiam per remotionem causae mediae efficientis, non tamen per remotionem causae mediae formalis.

  3. Ad quartum, negatur antecedens. Ad cuius probationem, negatur consequentia. Ad probationem vero consequentiae dupliciter responderi potest. Primo, quod assumptum habet veritatem duabus conditionibus observatis: prima est, quod tale determinans sibi genus, sit aliquid completum in actu; secundo, quod genus quod sibi determinat, sibi sit essentiale. Sic enim verum est omne quod determinat sibi genus, determinare sibi aliquam speciem illius generis: quia, ut dicitur in Praedicamentis , quod est in aliquo genere, est in aliqua specie illius generis. Non autem verum est ubi altera illarum conditionum desit; et multo minus verum est ubi deficit utraque. In proposito autem deficit utraque conditio: quia et materia non est ens completum in actu, cum sit pura potentia; neque forma est de essentia materiae absolute sumptae. Ideo assumptum illud non habet veritatem in proposito. — Ratio autem quare materia, quae est ens incompletum, una existens, non determinat sibi aliquam speciem specialissimam de genere substantiae neque aliquod individuum, est quia ratione suae potentialitatis est susceptiva diversarum formarum; et quia forma est id a quo unumquodque speciem habet, ideo, sicut est in potentia ad diversas formas, ita est in potentia et indifferens ad diversas species et ad diversa individua.

Responderi secundo ad idem assumptum potest, loquendo de genere extrinseco ab essentia eius potentiae quae sibi illud genus determinat, quod dupliciter potest intelligi quod determinat sibi aliquod genus extrinsecum determinare sibi speciem illius generis: uno modo, quod determinet sibi in essendo aliquam determinatam speciem illius generis; alio modo, quod determinet sibi alteram illarum sub disiunctione. Primo modo, assumptum est falsum: secundo modo, est verum. Nam potentia visiva, quae determinat sibi colorem pro obiecto operationis, non determinat sibi album determinate et signate, ita quod non possit videre nisi album, neque similiter nigrum, aut quemcumque alium colorem: non potest tamen videre nisi videat aliquem colorem particularem, aut scilicet hunc aut illum. Similiter hoc corpus, puta lignum, determinat sibi locum: non tamen hunc locum sibi determinat signate, sic quod non possit esse sine hoc loco; sed verum est quod non potest esse, secundum naturam, nisi sit in hoc aut in illo loco, enumerando omnia loca. Pari modo, non est necesse ut materia, quae determinat sibi formam in essendo, determinet sibi hanc signate, puta formam hominis, ut, sicut non potest esse sine forma, ita non possit esse sine forma hominis: sed bene oportet ut sibi determinet aliquam formam particularem sub disiunctione; non énim potest esse in actu nisi sub aliqua particulari forma sit, aut hac scilicet aut illa, omnes formas enumerando.

Per hoc patet responsio ad confirmationem. Consequentia enim falsa est. Nam quod contingenter se habet ad quodlibet contentum sub genere signate et determinate acceptum, ut est verum materiam contingenter se habere ad omnem formam, non oportet ut contingenter se habeat ad totum genus. Unde secundum ipsummet Scotum, II Sent., d. xv , ista consequentia neganda est: Hoc corpus potest esse sine hoc loco et sine illo (et sic de aliis signate). Ergo potest esse sine omni loco. Sed bene verum est quod id quod contingenter se habet ad omne contentum sub genere vage et indeterminate ac sub disiunctione acceptum, contingenter se habet ad totum genus. Sed non dicimus ad hunc sensum materiam ad omnem formam contingenter se habere. Immo necessario se habet ad illam: quia non potest esse sine hac aut illa.

VII. Quarto . In agentibus per intellectum et aestimationem quamcumque, malum est praeter intentionem. Ergo et in agentibus per naturam. Ergo in omnibus agentibus.

Probatur antecedens. In huiusmodi agentibus intentio sequitur apprehensionem: cum tendat in id quod apprehenditur ut finis. Ergo, si perveniatur ad aliquid quod non habet speciem apprehensam, erit praeter intentionem: sicut accidit in eo qui, credens se comedere mel, comedit fel. Sed huiusmodi agens tendit in aliquid secundum quod accipit illud sub ratione boni. Ergo, si illud ad quod pervenitur, non sit bonum, sed malum, erit praeter intentionem. — Probatur quoque prima consequentia. Quia tendere ad bonum est commune agenti per intellectum et per naturam agenti.

  1. Advertenda hic sunt duo. Primum est, quod aliquid apprehendi ut finem, dupliciter potest intelligi: uno modo, ut cognoscatur illi convenire finis rationem; alio modo, ut apprehendatur tanquam per se appetibile, apprehendendo scilicet illud tanquam conveniens absolute, non autem tanquam ad aliud utile. Primo modo, convenit tantum habentibus intellectum, quorum est cognoscere quid sit finis. Secundo autem modo etiam brutis convenit. Propter hoc dixit Sanctus Thomas non solum de agentibus per intellectum, sed etiam de agentibus per aestimationem quamcumque, sicut videlicet sunt bruta, quae naturali aestimatione ad suas moventur operationes, quod intentio sequitur apprehensionem, quia tendit in illud quod apprehenditur ut finis. Nam et intentio aliquo modo convenit brutis, ut declaratum est superius in secundo Libro .

Secundum est quod, licet agenti per naturam et agenti per intellectum diversimode conveniat tendere in bonum, hoc tamen commune est utrique, quod intentio sequitur formam per quam agens operatur. Et ideo, sicut in agente per intellectum intentio sequitur apprehensionem per quam ipsum agit, et omne quod sequitur non conforme apprehensioni eius, est praeter intentionem ipsius; ita intentio agentis per naturam sequitur formam per quam agens naturale agit, et omne quod evenit non conforme inclinationi formae agentis, est praeter eius intentionem. Et ideo, cum malum ita discordet ab inclinatione formae naturalis, quae ad bonum inclinat, sicut ab apprehensione agentis per intellectum; sicut est praeter intentionem agentis per intellectum, ita est praeter agentis naturalis intentionem. Propter hoc optime Sanctus Thomas, ad ostendendum quod malum est praeter intentionem agentis naturalis, si est praeter intentionem agentis per intellectum, hac ratione utitur, quod tendere ad bonum est commune utrique agenti. Ultimo confirmatur conclusio auctoritate Dionysii, iv cap. de Divinis Nominibus.

Caput IV: Rationes Quibus Videtur Probari quod Malum non Sit Praeter Intentionem

Caput V: Solutio Rationum Praemissarum

Caput VI: Quod Malum non est Aliqua Essentia

Caput VII: Rationes Quibus Videtur Probari quod Malum Sit Natura vel Res Aliqua

Caput VIII: Solutio Rationum Praemissarum

Caput IX: Quod Causa Mali est Bonum

Caput X: Quod Malum Fundatur in Bono

Caput XI: Quod Malum non Totaliter Consumit Bonum

Caput XII: Quod Malum Habet Aliquo Modo Causam

Caput XIII: Quod Malum est Causa per Accidens

Caput XIV: Quod non est Summum Malum

Caput XV: Quod Finis Cuiuslibet Rei est Bonum

Caput XVI: Quod Omnia Ordinantur in Unum Finem, qui est Deus

Caput XVII: Quomodo Deus Sit Finis Rerum

Caput XVIII: Quod Omnia Intendunt Assimilari Deo

Caput XIX: Quomodo Res Imitentur Divinam Bonitatem

Caput XX: Quod Res Intendunt Naturaliter Assimilari Deo in Hoc quod est Causa

Caput XXI: Quomodo Diversimode Res Ordinantur in Suos Fines

Caput XXII: Quod Motus Caeli est a Principio Intellectivo

Caput XXIII: Quomodo Appetunt Bonum Etiam quae Cognitione Carent

Caput XXIV: Quod Intelligere Deum est Finis Omnis Intellectualis Substantiae

Caput XXV: Utrum Felicitas Consistat in Actu Voluntatis

Caput XXVI: Quod Felicitas Humana non Consistit in Delectationibus Carnalibus

Caput XXVII: Quod Felicitas non Consistit in Honoribus

Caput XXVIII: Quod Felicitas Hominis non Consistit in Gloria

Caput XXIX: Quod Felicitas Hominis non Consistit in Divitiis

Caput XXX: Quod Felicitas non Consistit in Potentia Mundana

Caput XXXI: Quod Felicitas non Consistit in Bonis Corporis

Caput XXXII: Quod Felicitas Humana non Consistit in Sensu

Caput XXXIII: Quod Ultima Hominis Felicitas non Consistit in Actibus Virtutum Moralium

Caput XXXIV: Quod Ultima Felicitas non Sit in Actu Prudentiae

Caput XXXV: Quod Felicitas non Consistit in Operatione Artis

Caput XXXVI: Quod Ultima Felicitas Hominis Consistit in Contemplatione Dei

Caput XXXVII: Quod Felicitas Humana non Consistit in Cognitione Dei quae Communiter Habetur a Pluribus

Caput XXXVIII: Quod Felicitas Humana non Consistit in Cognitione Dei quae Habetur per Demonstrationem

Caput XXXIX: Quod Felicitas Humana non Consistit in Cognitione Dei quae est per Fidem

Caput XL: Utrum in Hac Vita Homo Possit Intelligere Substantias Separatas per Studium et Inquisitionem Scientiarum Speculativarum

Caput XLI: Quod non Possumus in Hac Vita Cognoscere Substantias Separatas sicut Ponit Alexander

Caput XLII: Quod non Possumus in Hac Vita Intelligere Substantias Separatas sicut Ponit Averroes

Caput XLIII: Quod Ultima Felicitas Hominis non Consistit in Cognitione Substantiarum Separatarum Qualem Praedictae Opiniones Fingunt

Caput XLIV: Quod non Possumus in Hac Vita Intelligere Substantias Separatas

Caput XLV: Quod Anima in Hac Vita non Intelligit Seipsam per Seipsam

Caput XLVI: Quod non Possumus in Hac Vita Videre Deum per Essentiam

Caput XLVII: Quod Ultima Hominis Felicitas non Sit in Hac Vita

Caput XLVIII: Quod Substantiae Separatae non Vident Deum per Essentiam ex Hoc quod Cognoscunt eum per Suam Essentiam

Caput XLIX: Quod in Naturali Cognitione Quam Habent Substantiae Separatae de Deo non Quiescit Earum Naturale Desiderium

Caput L: Quomodo Deus per Essentiam Videatur

Caput LI: Quod Nulla Creata Substantia Potest Sua Naturali Virtute Pervenire ad Videndum Deum per Essentiam

Caput LII: Quod Intellectus Creatus Indiget Aliqua Influentia Divini Luminis ad Hoc ut Deum per Essentiam Videat

Caput LIII: Rationes Quibus Videtur Probari quod Deus non Possit Videri per Essentiam, et Solutiones Earum

Caput LIV: Quod Intellectus Creatus non Comprehendit Divinam Substantiam

Caput LV: Quod Nullus Intellectus Creatus, Videndo Deum, Videt Omnia quae in Eo Videri Possunt

Caput LVI: Quod Omnis Intellectus, Cuiuscumque Gradus, Particeps esse Potest Divinae Visionis

Caput LVII: Quod Unus Alio Perfectius Deum Videre Potest

Caput LVIII: Quomodo Videntes Divinam Substantiam Omnia Vident

Caput LIX: Quod Videntes Deum Omnia Simul Vident in Ipso

Caput LX: Quod per Visionem Dei Aliquis Fit Particeps Vitae Aeternae

Caput LXI: Quod Videntes Deum in Perpetuum eum Videbunt

Caput LXII: Qualiter in Illa Ultima Felicitate Omne Desiderium Hominis Completur

Caput LXIII: Quod Deus Sua Providentia Gubernat Res

Caput LXIV: Quod Deus Conservat Res in esse

Caput LXV: Quod Nihil Dat esse Nisi Inquantum Agit in Virtute Divina

Caput LXVI: Quod Deus est Causa Operandi Omnibus Operantibus

Caput LXVII: Quod Deus est Ubique

Caput LXVIII: De Opinione Eorum qui Rebus Naturalibus Proprias Subtrahunt Actiones

Caput LXIX: Quomodo Idem Effectus Sit a Deo et a Natura Agente

Caput LXX: Quod Divina Providentia non Excludit Totaliter Malum a Rebus

Caput LXXI: Quod Divina Providentia non Excludit Contingentiam a Rebus

Caput LXXII: Quod Divina Providentia non Excludit Arbitrii Libertatem

Caput LXXIII: Quod Divina Providentia non Excludit Fortunam et Casum

Caput LXXIV: Quod Providentia Dei Sit Singularium Contingentium

Caput LXXV: Quod Providentia Dei Sit Omnium Singularium Immediate

Caput LXXVI: Quod Executio Divinae Providentiae Fit Mediantibus Causis Secundis

Caput LXXVII: Quod Mediantibus Creaturis Intellectualibus Aliae Creaturae Reguntur a Deo

Caput LXXVIII: Quod Substantiae Intellectivae Inferiores Reguntur per Superiores

Caput LXXIX: De Ordinatione Angelorum ad Invicem

Caput LXXX: De Ordinatione Hominum ad Invicem et ad Alia

Caput LXXXI: Quod Inferiora Corpora Reguntur a Deo per Corpora Caelestia

Caput LXXXII: Epilogus Praedictorum

Caput LXXXIII: Quod Corpora Caelestia non Imprimant in Intellectus Nostros

Caput LXXXIV: Quod Corpora Caelestia non sunt Causae Voluntatum et Electionum Nostrarum

Caput LXXXV: Quod Corporales Effectus in Istis Inferioribus non Sequuntur ex Necessitate a Corporibus Caelestibus

Caput LXXXVI: Quod Motus Caelestis Corporis non Sit Causa Electionum Nostrarum ex Virtute Animae Moventis, ut Quidam Dicunt

Caput LXXXVII: Quod Substantiae Separatae Creatae non Possunt esse Causa Directe Electionum et Voluntatum Nostrarum, sed Solus Deus

Caput LXXXVIII: Quod Motus Voluntatis Causatur a Deo, et non Solum Potentia Voluntatis

Caput LXXXIX: Quod Electiones et Voluntates Humanae Subduntur Divinae Providentiae

Caput XC: Quomodo Res Humanae ad Superiores Causas Reducantur

Caput XCI: Quomodo Dicitur Aliquis Bene Fortunatus, et Quomodo Adiuvatur Homo ex Superioribus Causis

Caput XCII: De Fato: an Sit, et Quid Sit

Caput XCIII: De Certitudine Divinae Providentiae

Caput XCIV: Quod Immobilitas Divinae Providentiae Utilitatem Orationis non Excludit

Caput XCV: Quod Deus non Omnes Orationes Exaudit

Caput XCVI: Quomodo Dispositio Providentiae Habeat Rationem

Caput XCVII: Quomodo Deus Possit Facere Praeter Ordinem Suae Providentiae, et Quomodo non

Caput XCVIII: Quod Deus Potest Operari Praeter Ordinem Rebus Inditum, Producendo Effectus absque Causis Proximis

Caput XCIX: Quod Ea quae Deus Facit Praeter Naturae Ordinem non sunt contra Naturam

Caput C: De Miraculis

Caput CI: Quod Solus Deus Facit Miracula

Caput CII: Quod Substantiae Spirituales Aliqua Mirabilia Operantur, quae tamen non sunt Vere Miracula

Caput CIII: Quod Opera Magorum non sunt Solum ex Impressione Caelestium Corporum

Caput CIV: Unde Magorum Operationes Efficaciam Habeant

Caput CV: Quod Substantia Intellectualis quae Praestat Efficaciam Magicis Operibus, non est Bona secundum Virtutem

Caput CVI: Quod Substantia Intellectualis Cuius Auxilio Magicae Artes Utuntur, non est Mala secundum Suam Naturam

Caput CVII: Rationes Quibus Probari Videtur quod in Daemonibus non Possit esse Peccatum

Caput CVIII: Quod in Daemonibus Possit esse Peccatum, et Qualiter

Caput CIX: Solutio Praemissarum Rationum

Caput CX: Quod Speciali Quadam Ratione Creaturae Rationales Divinae Providentiae Subduntur

Caput CXI: Quod Creaturae Rationales Gubernantur propter Seipsas, Aliae Vero in Ordine ad Eas

Caput CXII: Quod Rationalis Creatura Dirigitur a Deo ad Suos Actus non Solum secundum Ordinem ad Speciem, sed Etiam secundum quod Congruit Individuo

Caput CXIII: Quod Divinitus Hominibus Leges Dantur

Caput CXIV: Quod Lex Divina Principaliter Hominem Ordinat in Deum

Caput CXV: Quod Finis Legis Divinae est Dilectio Dei

Caput CXVI: Quod Divina Lege Ordinamur ad Dilectionem Proximi

Caput CXVII: Quod per Divinam Legem Homines ad Rectam Fidem Obligantur

Caput CXVIII: Quod per Quaedam Sensibilia Mens Nostra Dirigitur in Deum

Caput CXIX: Quod Latriae Cultus Soli Deo est Exhibendus

Caput CXX: Quod Divina Lex Ordinat Hominem secundum Rationem circa Corporalia et Sensibilia

Caput CXXI: Qua Ratione Fornicatio Simplex secundum Legem Divinam Sit Peccatum: et quod Matrimonium Sit Naturale

Caput CXXII: Quod Matrimonium Debet esse Indivisibile

Caput CXXIII: Quod Matrimonium Debeat esse Unius ad Unam

Caput CXXIV: Quod Matrimonium non Debet Fieri inter Propinquos

Caput CXXV: Quod non Omnis Carnalis Commixtio est Peccatum

Caput CXXVI: Quod Nullus Cibi Usus est Peccatum secundum se

Caput CXXVII: Quomodo secundum Legem Dei Homo Ordinatur ad Proximum

Caput CXXVIII: Quod in Actibus Humanis sunt Aliqua Recta secundum Naturam, et non Solum Quasi Lege Posita

Caput CXXIX: De Consiliis quae Dantur in Lege Divina

Caput CXXX: De Errore Impugnantium Voluntariam Paupertatem

Caput CXXXI: De Modis Vivendi Eorum qui Voluntariam Paupertatem Sequuntur

Caput CXXXII: Quomodo Paupertas Sit Bona

Caput CXXXIII: Solutio Rationum Supra Inductarum contra Paupertatem

Caput CXXXIV: Solutio Eorum quae Obiiciebantur contra Diversos Modos Vivendi Eorum qui Assumunt Voluntariam Paupertatem

Caput CXXXV: De Errore Eorum qui Perpetuam Continentiam Impugnant

Caput CXXXVI: Contra eos qui Matrimonium Virginitati Aequabant

Caput CXXXVII: Contra Eos qui Vota Impugnant

Caput CXXXVIII: Quod neque Merita neque Peccata Sint Paria

Caput CXXXIX: Quod Actus Hominis Puniuntur vel Praemiantur a Deo

Caput CXL: De Differentia et Ordine Poenarum

Caput CXLI: Quod non Omnia Praemia et Poenae sunt Aequales

Caput CXLII: De Poena quae Debetur Peccato Mortali et Veniali per Respectum ad Ultimum Finem

Caput CXLIII: Quod per Peccatum Mortale Ultimo Fine Aliquis in Aeternum Privatur

Caput CXLIV: Quod Peccata Puniuntur Etiam per Experientiam Alicuius Nocivi

Caput CXLV: Quod Iudicibus Licet Poenas Inferre

Caput CXLVI: Quod Homo Indiget Divino Auxilio ad Beatitudinem Consequendam

Caput CXLVII: Quod per Auxilium Divinae Gratiae Homo non Cogitur ad Virtutem

Caput CXLVIII: Quod Divinum Auxilium Homo Promereri non Potest

Caput CXLIX: Quod Praedictum Auxilium Gratia Nominatur. et Quid Sit Gratia Gratum Faciens

Caput CL: Quod Gratia Gratum Faciens Causat in Nobis Dilectionem Dei

Caput CLI: Quod Divina Gratia Causat in Nobis Fidem

Caput CLII: Quod Divina Gratia Causat in Nobis Spem

Caput CLIII: De Donis Gratiae Gratis Datae. in Quo de Divinationibus Daemonum

Caput CLIV: Quod Homo Indiget Divino Auxilio ad Perseverandum in Bono

Caput CLV: Quod Ille qui Decidit a Gratia per Peccatum, Potest Iterum per Gratiam Reparari

Caput CLVI: Quod Homo a Peccato Liberari non Potest Nisi per Gratiam

Caput CLVII: Qualiter Homo a Peccato Liberatur

Caput CLVIII: Quod Rationabiliter Homini Imputatur si ad Deum non Convertatur, Quamvis Hoc sine Gratia non Possit

Caput CLIX: Quod Homo in Peccato Existens sine Gratia Peccatum Vitare non Potest

Caput CLX: Quod Deus Aliquos a Peccato Liberat, et Aliquos in Peccato Relinquit

Caput CLXI: Quod Deus Nemini est Causa Peccandi

Caput CLXII: De Praedestinatione, Reprobatione, et Electione Divina

↑ Top of work